ROGATIO
AGRARIA ( 417 BC ) |
Livius, IV, 44 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Tribunicia
primum comitia sunt habita. Creati tribuni consulari potestate omnes
patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium L. Furius Medullinus
iterum M. Manlius A. Sempronius Atratinus. 2. Hoc
tribuno comitia quaestorum habente, petentibusque inter aliquot plebeios
filio A. Antisti tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis
Sex. Pompili, nec potestas nec suffragatio horum ualuit quin quorum
patres auosque consules uiderant eos nobilitate praeferrent. 3. Furere
omnes tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum
accensi. 4. Quidnam id rei esset ?
Non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique usurpandi libidine,
cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem
quidem quemquam ex plebe factum. 5. Non
ualuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis,
potestatis sacrosanctae, ad auxilium libertatis creatae. Fraudem profecto
in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam
fidei. Eius iniuria queri suos honore deiectos. 6. Itaque
cum in ipsum, et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus
fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini,
eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem
dixere. 7. Subinde ab iisdem tribunis
mentio in senatu de agris diuidendis inlata est, cui actioni semper
acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita
causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseuerantem sub iudicii
tempus plebem offensurum. 8. Aduersae
inuidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse, 9. stetitque
in eadem sententia ne qua largitio, cessura in trium gratiam tribunorum,
fieret ; nec tum agrum plebi, sed sibi inuidiam quaeri ; se
quoque subiturum eam tempestatem forti animo ; nec senatui tanti
se ciuem aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum
fiat. 10. Nihilo demissiore animo, cum
dies uenit causa ipse pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus
ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur. |
|