ROGATIO AGRARIA
  
( 484 BC )
 

     
Livius, II, 42 ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
1. Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudauere. 2. Quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum. Inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem ; tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. 3. Eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum exciuit. Bello deinde ciuiles discordiae intermissae. Vno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere. 4. Plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit : adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. 5. Castoris aedes eodem anno idibus Quinctilibus dedicata est. Vota erat Latino bello a Postumio dictatore ; filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. 6. Sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni plebi popularem potestatem lege populari celebrabant ; patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant. Acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. 7. Ea igitur pars rei publicae uicit nec in praesens modo, sed in uenientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium, consules dedit. 8. Certatum eo quoque anno cum tribunis est. Vana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti.
 

  
  
Link : Livius II, 22-42.
  


Traduction française