LEX QUINCTIA DE AQUAEDUCTIBUS
  
Quinctian law on aqueducts
  
( June 30, 9 BC )
 

 
Frontinus, de Aquaeductu urbis Romae, n. 129 ( Krohn, Leipzig, 1922 ).
 

 
     T. Quintus Crispinus consul *** populum iure rogavit populusque iure scivit in foro pro rostris aedis Divi Iulii pr. K. Iulias. Tribus Sergia principium fuit. Pro tribu Sex. L. f. Varro primus scivit.
     Quicumque post hanc legem rogatam rivos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem ducuntur, sciens dolo malo foraverit, ruperit, foranda rumpendave curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae earumve quae pars in urbem Romam ire, cadere, fluere, pervenire, duci possit, quove minus in urbe Roma et in eis locis, aedificiis, quae loca, aedificia urbi continentia sunt, erunt, in eis hortis, praediis, locis, quorum hortorum, praediorum, locorum dominis possessoribusve aqua data vel adtributa est vel erit, saliat, distribuatur, dividatur, in castella, lacus immittatur, is populo Romano HS centum milia dare damnas esto. Et qui D. M. qui eorum ita fecerit, id omne sarcire, reficere, restituere, aedificare, ponere et celere demolire damnas esto sine dolo malo atque omnia ita ut quicumque curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo erit, tum is praetor qui inter cives et peregrinos ius dicet, multa, pignoribus cogito, coercito, eique curatori aut si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi, coercendi, multae dicendae sive pignoris capiendi ius potestasque esto. Si quid eorum servus fecerit, dominus eius HS centum milia populo Romano D. D. E. Si qui locus circa rivos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus est et erit, ne quis in eo loco post hanc legem rogatam quid opponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, conlocato, arato, serito, neve in eum quid immittito, praeterquam eorum faciendorum, reponendorum causa, quae hac lege licebit, oportebit. Qui adversus ea quid fecerit, siremps lex, ius causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset esseve oporteret, si is adversus hanc legem rivum, specum rupisset forassetve.  Quo minus in eo loco pascere, herbam, fenum secare, sentes tollere liceat, eius hac lege nihilum rogatur. Curatores aquarum, qui nunc sunt quique erunt, faciunto ut in eo loco, qui locus circa fontes et fornices et muros et rivos et specus terminatus est, arbores, vites, vepres, sentes, ripae, maceria, salicta, harundineta tollantur, excidantur, effodiantur, excodicentur, uti quod recte factum esse volent ; eoque nomine eis pignoris capio, multae dictio coercitioque esto ; idque eis sine fraude sua facere liceat, ius potestasque esto. Quo minus vites, arbores, quae villis, aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae, quas curatores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt, quibus inscripta insculptaque essent ipsorum qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege nihilum rogatur. Quo minus ex eis fontibus, rivis, specibus, fornicibus aquam sumere, haurire eis, quibuscumque curatores aquarum permiserunt, permiserint, praeterquam rota calice, machina liceat, dum ne qui puteus neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogatur.
 

 
►  Bibliography
 
  
Bücheler, Frontinus, de Aquis urbis Romae, Leipzig, 1858 ; Petschenig, WS, 6, 1884, pp. 253 ss. ; Mommsen, Römisches Staatsrecht, II, Leipzig, 1887, pp. 1033 and 1044 ss. ; Herschel, The two books of the water supply of the city of Rome of Sextus Iulius Frontinus, Boston, 1899 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 113-115, n. 22 ; Krohn, de Aquaeductu urbis Romae, Leipzig, 1922 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, p. 105 ; Weiss, ZSS, 45, 1925, pp. 96, 111 and 116 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 152-154, n. 14 ; Grimal, Frontin, Les aqueducs de la ville de Rome, Paris, 1944 ; Ehrenberg & Jones, Documents Illustrating the Reigns of Augustus and Tiberius, Oxford, 1955, pp. 124-125, n. 279 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 119-120, n. 143 ; Schiller, Roman law : Mechanisms of development, The Hague-Paris-New York, 1978, pp. 244-245 ; Samper, Revista de Derecho de Aguas, 4, 1993, pp. 155-157 ; Kunderewicz, Sex. Iulius Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae, Stuttgart-Leipzig, 1998, pp. 58-59 ; Graeber, Auctoritas patrum : Formen und Wege der Senatsherrschaft zwischen Politik und Tradition, Berlin-Heidelberg-New York, 2001, p. 44 ; Getzler, A history of water rights at common law, Oxford, 2004, p. 11 ; Maganzani in Costabile, Polis : Studi interdisciplinari sul mondo antico, Roma, 2004, p. 184 ; Bianco, Aqua ducta, aqua distributa : La gestione delle risorse idriche in età romana, Torino, 2007, p. 123 ; Magdelain, La loi à Rome : Histoire d'un concept, Paris, 2009, p. 80.
 
 
  Sources : 
Several manuscripts of which one of the 12th century ( Codex Cassinensis ).

  

Traduction française     Traducción española     English translation