LEX QUINCTIA DE AQUAEDUCTIBUS
  
Quinctian law on aqueducts
  
( June 30, 9 BC )

 

 
S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 152-154, n. 14 ).
 

 
     T. Quinctius Crispinus consul populum iure rogavit populusque iure scivit in foro pro rostris aedis divi Iulii pr(idie) [k.] Iulias. Tribus Sergia principium fuit, pro tribu Sex.... L. f. virro [primus scivit].
     Quicumque post hanc legem rogatam rivos specus fornices fistulas tubulos castella lacus aquarum publicarum, quae ad urbem ducuntur sciens dolo malo foraverit ruperit foranda rumpendave curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae earumve quae queat in urbem Romam ire cadere fluere pervenire duci quove minus in urbe Roma et qua aedificia urbi continentia sunt erunt, in is hortis praediis locis, quorum hortorum praediorum locorum dominis possessoribus U. F. aqua data vel adtributa est vel erit, saliat distribuatur dividatur in castella lacus (in) mittatur, is populo Romano [HS.] centum milia dare damnas esto ; et qui d(olo) m(alo) quid eorum ita fecerit, id omne sarcire reficere restituere aedificare ponere excidere demolire damnas esto sine dolo malo ; eaque omnia ita, ut [recte factum esse volet], quicumque curator aquarum est erit, [aut] si curator aquarum nemo erit, tum is praetor, qui inter cives et peregrinos ius dicet, multa pignoribus cogito coerceto ; eique curatori aut, si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi coercendi multae dicendae sive pignoris capiendi ius potestasque esto. Si quid eorum servus fecerit, dominus eius HS. centum milia populo [R(omano)] d(are) d(amnas) e(sto). Si qui [locus] circa rivos specus fornices fistulas tubulos castella lacus aquarum publicarum, quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus est et erit, ne quis in eo loco post hanc legem rogatam quid obponit(o) molit(o) obsaepit(o) figit(o) statuit(o) ponit(o) conlocat(o) arat(o) serit(o) ; neve in eum quid immittito, praeterquam rerum faciendarum reponendarum causa quod hac lege licebit oportebit. Qui adversus ea quid fecerit, adversus eum siremps lex ius causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset esseve oporteret, si is adversus hanc legem rivum specum rupisset forassetve. Quo minus in eo loco pascere, herbam fenum secare sentes [tollere liceat, e(ius) h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur)]. Curatores aquarum qui nunc sunt quique erunt [faciunto, ut in eo loco, qui locus] circa fontes et fornices et muros et rivos et specus terminatus est, arbores vites vepres sentes ripae maceriae salicta harundineta tollantur excidantur effodiantur excodicentur, uti quod recte factum esse volet ; eoque nomine iis pignoris capio multae dictio coercitioque esto, idque iis sine fraude sua facere liceto, ius potestasque esto. Quo minus vites arbores, quae villis aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae, quas curatores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt, quibus inscripta insculptave essent ipsorum qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege nihilum rogato. Quo minus ex iis fontibus rivis specibus fornicibus aquam sumere haurire iis, quibuscumque curatores aquarum permiserunt permiserint, praeterquam rota calice machina liceat, dum ne qui puteus neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogato.
 

 
►  Bibliography 
 
  
Bücheler, Frontinus, de Aquis urbis Romae, Leipzig, 1858 ; Petschenig, WS, 6, 1884, pp. 253 ss. ; Mommsen, Römisches Staatsrecht, II, Leipzig, 1887, pp. 1033 and 1044 ss. ; Herschel, The two books of the water supply of the city of Rome of Sextus Iulius Frontinus, Boston, 1899 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 113-115, n. 22 ; Krohn, de Aquaeductu urbis Romae, Leipzig, 1922 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, p. 105 ; Weiss, ZSS, 45, 1925, pp. 96, 111 and 116 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 152-154, n. 14 ; Grimal, Frontin, Les aqueducs de la ville de Rome, Paris, 1944 ; Ehrenberg & Jones, Documents Illustrating the Reigns of Augustus and Tiberius, Oxford, 1955, pp. 124-125, n. 279 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 119-120, n. 143 ; Schiller, Roman law : Mechanisms of development, The Hague-Paris-New York, 1978, pp. 244-245 ; Samper, Revista de Derecho de Aguas, 4, 1993, pp. 155-157 ; Kunderewicz, Sex. Iulius Frontinus, De Aquaeductu Urbis Romae, Stuttgart-Leipzig, 1998, pp. 58-59 ; Graeber, Auctoritas patrum : Formen und Wege der Senatsherrschaft zwischen Politik und Tradition, Berlin-Heidelberg-New York, 2001, p. 44 ; Getzler, A history of water rights at common law, Oxford, 2004, p. 11 ; Maganzani in Costabile, Polis : Studi interdisciplinari sul mondo antico, Roma, 2004, p. 184 ; Bianco, Aqua ducta, aqua distributa : La gestione delle risorse idriche in età romana, Torino, 2007, p. 123 ; Magdelain, La loi à Rome : Histoire d'un concept, Paris, 2009, p. 80.
 
 
  Sources : 
Several manuscripts of which one of the 12th century ( Codex Cassinensis )
.

  

Traduction française     Traducción española     English translation