|  ROGATIO 
        PONTIFICIA AGRARIA ( 481 BC )  | 
    
|   
         Livius, II, 44 ( Nisard, Paris, 1864 ).  | 
    
|   1. Et 
          hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Ti. Pontificius 
          fuit. Is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus 
          dilectum paulisper inpediit. 2. Perturbatis 
          iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam potestatem dicere 
          priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inuentum 
          sit suis ipsam uiribus dissolui. 3. Neque 
          enim umquam defuturum, qui et ex collega uictoriam sibi et gratiam melioris 
          partis bono publico uelit quaesitam ; et plures, si pluribus opus 
          sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum uel aduersus 
          omnes satis esse. 4. Darent modo et consules 
          et primores patrum operam, ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis 
          rei publicae ac senatui conciliarent. 5. Praeceptis 
          Appii moniti patres et uniuersi comiter ac benigne tribunos appellare, 
          et consulares, ut cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos 
          erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere, ut tribuniciae potestatis 
          uires salubres uellent rei publicae esse ; 6. nouemque 
          tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum 
          consules habent.  | 
    
|       |