LEX POMPEIA DE MAGISTRATUUM
     
( 52 BC )
 

     
Cicero, Phil. II, 10 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
24. Duo tamen tempora inciderunt, quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. Ea uelim reprehendas, si potes, unum, ne quinquennii imperium Caesari prorogaret, alterum, ne pateretur ferri, ut absentis eius ratio haberetur.
 

 
Dion Cassius, XL, 56 ( Gros, Paris, 1845-70 ).
 

 
Ταῦτά τε οὖν ἅμα διῴκει, καὶ τὸν περὶ τῶν ἀρχαιρεσιῶν νόμον, τὸν κελεύοντα τοὺς ἀρχήν τινα ἐπαγγέλλοντας, ἐς τὴν ἐκκλησίαν πάντως ἀπαντᾶν, ὥστε μηδένα ἀπόντα αἱρεῖσθαι, παρημελημένον πως ἀνενεώσατο· τό τε δόγμα τὸ μικρὸν ἔμπροσθε γενόμενον, ὥστε τοὺς ἄρξαντας ἐν τῇ πόλει, μὴ πρότερον ἐς τὰς ἔξω ἡγεμονίας, πρὶν πέντε ἔτη παρελθεῖν, κληροῦσθαι, ἐπεκύρωσεν. Οὐδ' ᾐσχύνθη τότε μὲν τοιαῦτα γράψας, ὕστερον δὲ οὐ πολλῷ αὐτός τε τὴν Ἰβηρίαν ἐς πέντε ἄλλα ἔτη λαβών, καὶ τῷ Καίσαρι καὶ ἀπόντι (οἱ γὰρ φίλοι αὐτοῦ δεινῶς ἠγανάκτουν) αἰτῆσαι τὴν ὑπατείαν, ὥσπερ ἐψήφιστο, δούς. Προσέγραψε μὲν γὰρ τῷ νόμῳ τὸ μόνοις αὐτὸ ἐξεῖναι ποιεῖν, οἷς ἂν ὀνομαστί τε καὶ ἄντικρυς ἐπιτραπῇ. Διέφερε δ' οὐδὲν τοῦτο τοῦ μηδ' ἀρχὴν κεκωλῦσθαι· πάντως γὰρ οἵ τι δυνάμενοι καὶ ἐκεῖνο ψηφισθῆναί σφισι διαπράξασθαι ἔμελλον. Ὁ μὲν οὖν Πομπήιος τοιαῦτ' ἐπολιτεύετο.
 

     
Plutarch, Pomp., 56 ( Doehner, Paris, 1847 ).
  

 
Hoc initium amici Caesaris nacti postulauerunt uti huius quoque ratio aliqua haberetur, qui tot pro imperio Romano certamina obiisset, scilicet ut aut alter ei consulatus decerneretur, aut imperii tempus proferretur, ne quis alius superueniens laborum eius gloriam praeriperet, sed ipse eo usque imperaret, dum rebus confectis suis per otium honoribus potiretur. Contentione super his postulatis exorta, Pompeius, tanquam Caesari cuperet et inuidiam ab eo amoliretur, litteras se Caesaris habere dixit, quibus is affirmet, se successorem mitti sibi uelle et imperium abdicare ; par tamen esse uti absenti etiam consulatum petere liceat. ...
 

     
Suetonius, Diu. Iul., 28 ( Ihm, Leipzig, 1908 ).
  

 
2. ... et ne absentis ratio comitiis haberetur, quando nec plebi scito Pompeius postea abrogasset. 3. acciderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem.
 

 
 
►  Links : Cicero, Phil., II  |  Dion Cassius, XL.  |  Plutarch, Pomp.
 
 

French translation