... Data est civitas
Silvani lege et Carbonis : SI QUI FOEDERATIS CIVITATIBUS ADSCRIPTI FUISSENT
; SI TUM, QUUM LEX FEREBATUR, IN ITALIA DOMICILIUM HABUISSENT ; ET,
SI SEXAGINTA DIEBUS APUD PRAETOREM ESSENT PROFESSI. |
16. ... Tam
varia atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per biennium continuum
duo Romani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur,
exercitus populi Romani multis in locis funderentur, utque ad saga iretur
diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant
atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem,
qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt,
Pompeio Sullaque et Mario fluentem procumbentemque rem populi Romani
restituentibus.
17. Finito
ex maxima parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico
bello, quo quidem Romani victis adflictisque ipsi exarmati quam integri
universis civitatem dare maluerunt ... |