LEX DE PROVINCIIS PRAETORIIS, VULGO LEX DE PIRATIS PERSEQUENDIS
    
Law concerning piracy
   
( 101-100 BC )
 

M. H. Crawford et al., Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 231-270, n. 12 ).

~   Translated from the Greek   ~


 
Delphi Copy, Block A
 

 
[---] commune [---] populo [---] uti [? sciatis nobis ?] uisum esse [---] plebi [scit??? ---] eorum ei [---] Pamphylia et Ly[c??? ---] siue eum ex [? hac lege ? ---] praetorem qui [successerit ? --- ? siremps] lex esto atque uti [---] si quid [--- ? quo] minus [---]?[---]
 

 
Cnidos Copy, Column II
 

 
1-11
[--- ? it has seemed good ?] populo Romano ex hac lege, ne quibus (exterarum) nationum iniuria [contumelia]ue fiat, si [cui] ? cura data erit ?, quod eius rei fieri poterit, (eum) facere sine dolo malo, ciues Romani, socii, nominis Latini, itemque (exterarum) nationum quae in amicitia populi Romani sunt, uti tuto nauigare possint iuraque sua obtineant.
12-31
consules qui nunc sunt, quos milites ex lege plebiue scito praetori proue praetore proue consule qui Macedoniam prouinciam obtinuerit uti reddantur eique uti tradantur facere curare oportet oportebit, ei consules eos milites in Macedoniam prouinciam ne remittunto neue uti reportentur tradanturue curanto idque eis sine fraude sua facere liceto. quibusque de rebus eosdem consules ad senatum ex lege plebiue scito referre oportet oportebit, quod eis militibus qui in Macedonia erunt frumenti dabitur, quantum senatus aequum censebit locare, uti locetur, de ea re consules ad senatum ne referunto neue locanto [---]
 

 
Cnidos Copy, Column III
 

 
1-15
[--- de ---]+ia rege nationibusque senatus consultum [esto] deque singulis rebus sententia esto. neue quis aduersus ea quae sunt in lege quam M. Porcius Cato praetor tulit a(nte) d(iem) (tertium) Feralia extra prouinciam (exercitum) instruito neue quis ducito neue quis iter facito quarumcumque rerum causa quotienscumque accedet sciens dolo malo neue quis magistratus proue magistratu extra prouinciam cui prouinciae eum ex hac lege praeesse oportet oportebit, nisi ex senatus consulto, iter facito neue procedito nisi transitus ergo reiue publicae causa suosque contineto sine dolo malo.
16-21
quae gentes quaeque (exterae) nationes cum hanc legem populus iusserit regi regibus gentibusque quibus amicitia societas cum populo Romano est tributa uectigaliaque militesque <debent, quo minus> debeant, eius hace lege nihilum rogatur.
22-27
praetor proue consule qui Asiam prouinciam obtinebit, is quo minus Lycaoniam obtineat quoue minus eius prouincia Lycaonia sit ita uti ante hanc legem rogatam fuit, eius hac lege nihilum rogatur.
28-41
consul qui prior factus erit litteras ad gentes ciuitatesque ad quas ei uidebitur mittito, populum Romanum curam <daturum> uti ciues Romani, socii, nominis Latini, exterarumque nationum quae in amicitia populi Romani sunt tuto nauigare possint Ciliciamque ob hanc causam ex hac lege prouinciam praetoriam fecisse. itemque ad regem qui in Cypro regnat adque regem qui Alexandriae et in Aegypto regnat adque regem qui Cyrenis regnat adque reges [---]
 

 
Delphi Copy, Block B
 

 
8-14
[--- itemque] ad regem qui in insula Cypro regnat adque regem [qui] Alexandriae et in Aegypto [regnat adque regem qui] Cyrenis regnat adque reges qui in Syria regnant, [quibus] amicitia societas [cum populo Romano est, litteras mittito,] iustum esse [eos] curare ne ex regno ipsorum [neue] agro finibusue pirata [quis (nauem) soluat neue magistratus praefectiue quos] constituerint piratas accipiant curareque, quod eius rei [fieri poterit,] populus Romanus [uti ad omnium salutem adiutores habeat. easque] litteras quae ad reges ex hac lege mittentur Rhodiorum legatis [dato --- uti] qui earum rerum curam habebit curet uti tuti sint [secundum leges] et iura.
14-20
[--- si qui alii legati] uenerint oportebitque, uti uolent, ad senatum [ita] referto senatumque [ita uti e re publica] fideque sua [uidebitur esse] consulito. quaecumque de ea re senatus decreuerit, magistratus proue magistratu [qui nunc est curato, uti quod recte] fieri [uolet,] uti ita fiat. consul, cuius id negotium erit – quiue cumque [senatum habebit] – uti is legationibus [senatum det, legatis] populi Rhodiorum, qui Romae erunt, senatum extra ordinem dato. eos[que legatos ---] extra ordinem in senatum introducito senatusque consultum curato uti fiat [cum eos ex hac lege, siue] lex siue plebi scitum est, introduxerit idque [ei] sine fraude sua facere liceto.
20-27
praetor [proue consule ---] in Asiam prouinciam, <cui> C. Mario L. Valerio [consulibus] prouincia obuenerit, litteras ad gentes [ciuitatesque mittito adque] eos reges qui supra scripti sunt item[que ad quos] consul ex hac lege scribendum, [uti quod recte factum esse uolet, censebit. huiusque] legis exemplum mittito ad urbes ciuitatesque ad quas ex hac lege [litteras] mitti [oportet curatoque, quod eius rei] fieri poterit, quas litteras ex hac lege ad quoscumque mittet uti ex [hac] lege reddantur, [atque, uti eis consuetudo erit,] ad quos litterae ex hac lege missae erunt, in tabula ahenea litterae incisae, [siue minus uel in lapide marmoreo uel etiam] in tabula dealbata, uti in urbibus pro[ponantur siue in templo] siue in foro palam, unde de plano [recte] legi possint. [isque ne aliter] scribito uti ea ubique [fiant, ceterique] quibus imperabunt ea faciunto. qui ex hac [lege curam habebunt, uti ita fiat] curanto.
 

 
Cnidos Copy, Column IV
 

 
5-30
praetor proue praetore proue consule, qui ex hac lege plebiue scito exue senatus consulto Macedoniam prouinciam obtinuerit obtinebit, statim ad Chersonesum Caenicenque, quam T. Didius bello cepit, iter facito. cuiusque prouincia Chersonesus Caeniceque erit, eam prouinciam simul cum Macedonia obtineto facitoque uti quod recte factum esse uolet quo publicis uectigalibus quae in ea prouincia erunt ex lege (locationis) fruantur quoscumque eis publicis uectigalibus frui oportebit; isque quotannis ne minus in eis locis antequam ei succedetur diebus sexaginta esto operamque dato, quod eius rei fieri poterit, cum quibus populo Romano amicitia societas erit, ei ne finibus extrudantur neue quid eis bellum neue quae iniuria posthac fiat; utique is praetor proue consule qui Macedoniam prouinciam obtinuerit, antequam de prouincia decedet ex senatus consulto quod de eo factum erit, fines uectigalium Chersonesi statuat uti quod recte factum esse uolet quam celerrime.
31-39
si is praetor, cui Asia Macedoniaue prouincia obuenerit, a magistratu se abdicauerit, uti in mandatis omnium rerum potestas, animaduertere coercere ius dicere iudicare, iudices recuperatores dare, praedium praediorum <subsignationes,> manumissiones, ita e iurisdictione, uti (ei) in magistratu erat, esto isque ??? usque eo quoad in urbem Romam redierit esto.
40-42
si is quaestor proue quaestore cui Asia Macedoniaue quaestura obuenerit a magistratu se abdicauerit, ita pecuniam publicam [curato --]
 

 
Delphi Copy, Block C
 

 
4-8
[--- ita] pecuniam publicam curato multamque dicito R[omanis --- uti in quaestura] cum magistratus erat, isque ??? quoad Romam [redierit] esto. [quae ---] ex hac lege [facere] oportebit facito, neue quis magistratus [proue magistratu eum] prohibeto quo minus [ita uti] ea ex hac lege fieri oportebit quod iussum erit [fiat.]
8-10
praetor [proue consule cui] Asia Macedoniaue prouincia est, [is] in diebus decem proximis quibus [sciet hanc] legem [populum] in comitio [iussisse], iurato se quaecumque (populus) hac lege facere iubeat omnia <facturum esse> neque [quid] setius [facturum esse scientem] dolo malo.
10-15
magistratus qui nunc sunt praeter tribunos eosque qui prouinciis praesunt, ei in diebus quinque [proximis quibus] populus hanc legem iusserit, qui post[hac] magistratum habebunt praeter eos qui prouinciis praerunt, ei in diebus quinque proximis [quibus quisque eorum] magistratum inierit, quicumque eorum Romae [erunt,] iurato per Iouem deosque Penates quae hac lege comprehensa sunt se omnia facturum esse curaturumque uti (ita) fiat neque (quid) aduersus hanc legem facturum neque facturum quo quis alius faciat neque aliter facturum atque uti in hac lege (scriptum) est uti fiat.
15-19
aduersus hanc legem ne quis facito sciens dolo malo, quaeque quemque ex hac lege facere oportebit facito. neue quis facito, quo huic legi fraus facta sit, sciens dolo malo neue quis facito neue intercedito quo minus quod oportebit ex hac lege fiat. quosque facere iurare oportebit, faciunto iuranto quo <ne>ue minus neue aliter quid fiat atque uti in hac lege scriptum est. quique aduersus hanc legem fecerit intercesseritue quaeue ex hac lege non fecerit isue ex hac lege non iurauerit, ne ei impune esse liceat neue minus <ei qui> uolet ab eo petere liceto.
19-24
si quis aduersus hanc legem quid fecerit, siue quos quid ex hac lege facere <iurare> oportebit non fecerint non iurarint, siue quis huic legi fraudem fecerit alioue quo modo aduersus ea quae in hac lege scripta sunt fecerit intercesserit commiserit dolo malo, is ducenta milia nummum sestertium in res singulas quotienscumque commiserit <dare damnas esto>. quodque non fecerit aduersus ea quae in hac lege scripta sunt quodque aliter fecerit quam in hac lege comprehensum est, eam pecuniam populo dare debeto. eiusque pecuniae qui uolet, qui in hac ciuitate liber natus erit, quibus ex hac lege multam irrogare petereue licebit, agito petito nomen deferto apud eum cuius de ea re iurisdictio erit.
24-30
neue quis magistratus proue magistratu facito quo minus iudicetur neue prohibeto quo minus ea pecunia in litem ueniat repetaturque iudiciumque fiat pecuniaque exigatur. qui aduersus ea quid fecerit prohibueritue intercesseritue, is eam pecuniam in res singulas dare damnas esto, quasi aduersus hanc legem quid fecerit siue quid ex hac lege quod facere debuerit non fecerit, {is eam pecuniam dare damnas esto} ita uti supra scriptum est. quae pecunia ex hac lege petetur, si ea pecunia, cum petetur, unde petetur, non [soluetur, idem] praetor, cui de eis rebus in ius aditum erit, [item] iudicium ita dato, quod [eius rei fieri poterit, uti is] unde petetur [ex hac] lege populo [soluat sine recusatione.] isque [--- eam] rem [---] iudicum [---] ? [---]
 

 
Cnidos Copy, Column V
 

 
1-13
[--- ex] hac lege [---] ??? [--- ? nisi] soluerit pecuniam, e prouincia [? ubi redierit ? --- de] ea re [--- ex] hac lege secundum prouinciam [---] eum [---] ex ??? [---] quibus [---] rerumque [repetundarum ---] uti [---] cum eis qui (in ius) adierint [--- de]tulit, uti rerum [---]
14-33
[---] deque eis quadraginta quinque [--- deinceps] uti decreto eius cui de ea re [(in ius) aditum erit] sortiantur itaque legantur facito. [ubique] praesentes [erunt] quadraginta quinque, ei qui petet [primum liceto] reicere, (ita) uti uterque unum reiciat [inuicem, usque eo] quoad quindecim reliqui sint. qui ipse [non poterit,] legito pro eo magistratus quem eius loco eorum [qui uolent] (iudicare) iubeat, usque eo quoad quindecim sint [ita de ea] re eis dati. de[que ea re facito] uti ei iudicent iurati ad [???] facitoque uti ea res in diebus quindecim proximis in quibus ei de ea re [(in ius) aditum erit] iudicetur. utique ei maioris partis recuperatorum [de] ea re sententia pronuntiata erit, facito uti [ita] ratum sit. deque ea re cum petetur testibus denuntiandi dumtaxat uiginti potestas esto [inque] eum (the defendant) haud aliter de ea re testes [appellato] uti dicant atque si eius nomen de rebus repetundis delatum sit, [quam in rem eos] ederit, testimoniumque liceat dicere.
33-46
qui hac [lege] absolutus erit, quod praeuaricationis [causa] factum [non] sit, de ea re, de qua [ita absolutus] erit, ex hac lege reus ne esto [litisque] de ea re ex hac lege [aestimatio] ne esto. qui ex hac lege condemnatus [erit, cuius] pecuniae quis eorum unde petitum erit ex hac lege condemnatus erit, eam pecuniam [qui magistratus] id iudicium audiuit (? exercuit ?) ex eius [familia] redigito exigique facito. quod [is] ita rediget exiget, dimidiam partem [eius pecuniae] in publicum apud quaestorem [statim] condito dimidiamque partem ei seruandam dato dariue facito. [deque ea] pecunia eo iudicio ex hac [lege petita ---]
 

 
►  Bibliography
 
  
Homolle, BCH, 21, 1897, p. 623 ; Cagnat, CRAI, 48, 1904, pp. 532-533
 ; Foucart, JS, 1906, p. 569 ; Rotondi, Leges publicae populi Romani, Milano, 1912, pp. 371 and 373 ; Wilhelm, JÖAI, 17, 1914, 98 ; Pomtow, Klio, 17, 1921, pp. 170-174 ; Colin, RA, 18, 1923, pp. 289-294 ; Hondius, SEG, I, Leiden, 1923, n. 161 = SEGIII, Leiden, 1927, n. 378 ; Cary, CR, 38, 1924, pp. 60, 162-164 ; Colin, BCH, 48, 1924, pp. 58-96 ; Cuq, CRAI, 1924, pp. 284-294 ; Cuq, RA, 19, 1924, pp. 208-214 ; Dobiàs, Listy Fil., 1924, pp. 13-20 and 94-104 ; Levi, RFIC, 2, 1924, pp. 80-86 = Il tribunato della plebe, Milan, 1978, pp. 87-92 ; Ormerod, Piracy in the Ancient World, Liverpool, 1924, 242 ; Colin, RA, 21, 1925, pp. 342-351 ; Cuq, RA, 21, 1925, p. 366 ; Cuq, RHD, 1925, pp. 541-565 ; Dobiàs, Listy Fil., 1925, pp. 65-75 ; Levi, Atti Ac. Torino, 60, 1925, pp. 354-362 = Il tribunato della plebe, pp. 92-97 ; Ormerod, CR, 39, 1925, pp. 15-16 ; Stuart Jones, JRS, 1926, pp. 155-173 ; De Sanctis, RFIC, 5, 1927, pp. 557-558 = Scritti minori, VI, Roma, 1972, pp. 759-760 ; Carcopino, REG, 42, 1929, pp. 326-327 ; Colin, Fouilles de Delphes, III, 4, 1, Paris, 1930, pp. 34-52, n. 37 ; Carcopino, Mél. Glotz, I, Paris, 1932, pp. 117-132 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 121-131, n. 9 ; Luzzatto, Arch. Dr. Privé, 1953, pp. 86-89 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, p. 374 ; Bourne, Coleman-Norton & Johnson, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 60-61, n. 56 ; Hinrichs, Hermes, 98, 1970, pp. 471-502 ; Love, AJA, 76, 1972, pp. 61-76 ; Hassal, Crawford & Reynolds, JRS, 64, 1974, pp. 195-220 ; Lintott, ZPE, 20, 1976, pp. 65-82 ; Sherwin White, JRS, 66, 1976, pp. 1-34 ; Ferrary, MEFRA, 89, 1977, pp. 619-660 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 129-140, n. 10 ; Giovannini & Grzybek, MH, 35, 1978, pp. 33-47 ; Oliver, ZPE, 32, 1978, pp. 279-280 ; Sumner, GRBS, 19, 1978, pp. 211-225 ; Martin & Badian, ZPE, 35, 1979, pp. 153-167 ; Walbank, Althistorische Studien : H. Bengtson zum 70. Geburtstag dargebracht, Wiesbaden, 1983, pp. 131-147 = Selected papers, Cambridge, 1985, pp. 193-209 ; Sherk, Rome and the Greek East to the Death of Augustus, Cambridge, 1984, pp. 59-66 ; Freeman in Freeman & Kennedy, The Defence of the Roman and Byzantine East, Oxford, 1986, pp. 253-275 ; Badian, MH, 45, 1988, pp. 203-218 ; Blümel, Die Inschriften von Knidos, I, Bonn, 1992, n. 31 ; de Libero, Obstruktion, Stuttgart, 1992, p. 93 ; Pohl, Die römische Politik und die Piraterie, Berlin, 1993, pp. 216 ss. ; Crawford et al., Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 231-270, n. 12 ; Mastrocinque, Studi sulle guerre mitridatiche, Stuttgart, 1999, p. 21 ; Santangelo, Sulla, the elites and the empire : a study of Roman policies in Italy and the Greek east, Leiden-Boston, 2007, p. 23 ; Avidov, Not reckoned among nations : the origins of the so-called "Jewish question" in Roman antiquity, Tübingen, 2009, p. 43.
 
 
  Sources : Blocks discovered at Delphi between 1893 and 1896, and Cnidos in 1970.

 


Traduction française     English translation