LEX
PINARIA FURIA POSTUMIO ( 432 BC ) |
Livius, IV, 25 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
9. Interim
Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris honoris,
dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis ;
10. ibi secreta consilia agitare ;
queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum
consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus
fuerit. 11. Multum prouidisse suos maiores
qui cauerint ne cui patricio plebeii magistratus paterent ; aut
patricios habendos fuisse tribunos plebi ; adeo se suis etiam sordere
nec a plebe minus quam a patribus contemni. 12. Alii
purgare plebem, culpam in patres uertere : eorum ambitione artibusque
fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter ; si plebi respirare
ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram
suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. 13. Placet
tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in
uestimentum addere petitionis causa liceret. Parua nunc res et uix serio
agenda uideri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit.
14. Vicere tamen tribuni ut legem
perferrent ... |
|