LEX PINARIA FURIA DE MENSE INTERCALARI ( 472 BC ) |
Macrobius, Sat., I, 13 ( Von Jan, Quedlinburg-Leipzig, 1852 ). |
20. Quando
autem primum intercalatum sit, varie refertur, et Macer quidem Licinius
eius rei originem Romulo adsignat. Antias libro secundo Numam Pompilium
sacrorum causa id invenisse contendit. Iunius Servium Tullium regem
primum intercalasse commemorat, a quo et nundinas institutas Varroni
placet. 21. Tuditanus refert libro tertio
Magistratuum Decemviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando
populum rogasse : Cassius easdem scribit auctores : Fulvius
autem id egisse M'. Acilium consulem dicit ab urbe condita anno quingentesimo
sexagesimo secundo, inito mox bello Aetolico. Sed hoc arguit Varro
scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario
et Furio consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur. Haec de
intercalandi principio satis relata sunt |
|