LEX PETILLIA DE PECUNIA REGIS ANTIOCHI
   
( 187 BC )


     
Livius, XXXVIII, 54 ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
Morte Africani creuere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui uiuo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. Hoc auctore existimantur Petillii et uiuo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. Fuit autem rogatio talis : ‘ uelitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat, quem eam rem uelit senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt. ’ Huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. Et L. Scipio, quem magis pro se quam aduersus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. Is morte P. Africani fratris, uiri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus ; parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur ; et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio inuidiae, mactetur. M. Cato suasit rogationem — exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi — et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne aduersarentur rogationi. Remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
 

  
  
Link : Livius XXXVIII, 51-55.
  


Traduction française