LEX PAPIRIA TABELLARIA
   
( 131 BC )


     
Cicero, de leg., III, 16 ( Mueller, Leipzig, 1933 ).
  

 
35. Sunt enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis : ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassia est de populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio, sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus ac vetandis, seditiosi atque inprobi civis, cui ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit adferre.
 

Traduction française