LEX PAPIA DE PEREGRINIS
       
( 65 BC )


     
Dion Cassius, XXXVII, 9 ( Gros, Paris, 1845-70 ).
  

 
... κἀν τούτῳ πάντες οἱ ἐν τῇ Ῥώμῃ διατρίβοντες, πλὴν τῶν τὴν νῦν Ἰταλίαν οἰκούντων, ἐξέπεσον Γαΐου τινὸς Παπίου δημάρχου γνώμῃ, ἐπειδὴ ἐπεπόλαζον καὶ οὐκ ἐδόκουν ἐπιτήδειοί σφισιν εἶναι συνοικεῖν.
 

     
Cicero, Arch., 5, 10 ( De Guerle, Paris, 1831 ).
  

 
Quae cum ita sunt, quid est quod de eius ciuitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in ciuitatibus fuerit ascriptus ? Etenim cum mediocribus multis et aut nulla aut humili aliqua arte praeditis gratuito ciuitatem in Graecia homines impertiebant, Reginos credo aut Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scenicis artificibus largiri solebant, id huic summa ingeni praedito gloria noluisse ! Quid ? cum ceteri non modo post ciuitatem datam, sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt, hic, qui ne utitur quidem illis in quibus est scriptus, quod semper se Heracliensem esse uoluit, reicietur ?
 

     
Cicero, Balb., 23, 52 ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ).
  

 
... Iudices cum prae se ferrent palamque loquerentur quid essent lege Papia de M. Cassio Mamertinis repetentibus iudicaturi, Mamertini publice suscepta causa destiterunt. ...
 

     
Cicero, de off., III, 11 ( Miller, Cambridge, 1913 ).
  

 
47. Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper. ...
 

 
Valerius Maximus, III, 4 ( Kempf, Leipzig, 1888 ).
 

 
5. Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, utpote [quam] consul ante quam ciuis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone imperator : regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque stragis punitor extitit, cum interim, cuius uita trium phauit, mors Papia lege damnata est : namque patrem illius, nihil ad se pertinentia ciuis Romani iura conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristinas sedes coegerunt.
 

  
  
Links : Cicero, Arch., 5  |  Cicero, Balb., 21-28  |  Dion Cassius, XXXVII, 9-10.
  


Traduction française