LEX ORCHIA SUMPTUARIA
   
( 182 BC )


     
Macrobius, Sat., III, 17 ( Von Jan, Quedlinburg-Leipzig, 1852 ).
  

 
1. Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta. Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de coenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit, ut patentibus ianuis pransitaretur et coenitaretur, sic oculis civium testibus factis luxuriae modus fieret. 2. Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia pervenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat. Cuius verba, quia sunt prolixa, praetereo: summa autem eius praescribebat numerum convivarum. 3. Et haec est lex Orchia de qua Cato mox orationibus suis vociferabatur, quod plures quam praescripto eius cavebatur ad coenam vocarentur.
 

     
Festus, F 242 ( C. G. Bruns, Fontes.., II, Tübingen, 1909, p. 23 ).
  

 
P e r c u n c t a t u m   patris familiae nomen ne quis servum mitteret, lege sanctum fuisse, ait Cato in ea qua«m» legem Orciam dissuadet.
 

  
  
Link : Macrobius, Sat., III, 17.
  


Traduction française