LEX
CIVITATIS NARBONENSIS DE FLAMONIO PROVINCIAE |
( S. Riccobono, Fontes iuris Romani antejustiniani, I, Firenze, 1941, pp. 199-202, n. 22 ). |
[De honoribus flaminis.] |
. . . [Na]rbone
[. . . . flamen | cum
rem divinam faciet sacrificab]itque, lictores [qui magistratibus
apparent, ei apparento | . . . . secundum
lege]m iusque eius provinciae. . . | . . . ei
in decurionibus senatuve [sententiae dicendae signandique . . .
item | . . . inter decuriones s]enatoresve
subsellio primo spectan[di ludos publicos eius provinciae ius esto | .
uxor fla]minis veste alba aut purpurea vestita f[estis
diebus . . .] | . . . neve
invita iurato neve corpus hominis mor[tui attingito neve . . . . | nisi
necessa]rii hominis erit eique spectaculis publicis eius [provinciae
loco . . interesse liceto]. | |
De honoribus eius qui flamen f[uerit]. | |
[Si
qui flamen fue]rit adversus hanc legem
nihil fecerit, tum is qui flamen erit c[urato per duoviros ut . . | . . decurione]s
iurati decernant placeatve ei qui flamonio abierit permitti sta[tuam
sibi ponere. Cui ita decreverint | ius
esse sta]tuae ponendae nomenque suum patrisque
et unde sit et quo anno fla[men fuerit inscribendi ei | Narbo]ne
intra fines eius templi statuae ponendae ius esto, nisi cui imperator
[Caesar Augustus interdixerit. Eidem | i]n
curia sua et concilio provinciae Narbonesis inter sui ordinis secundum
le[gem . . . . . ] | sententiae
dicendae signandique ius esto, item spectaculo publico in provincia
[edendo inter decuriones interesse prae]|textato eisque diebus
quibus cum flamen esset, sacrificium fecerit, ea veste pu[blice
uti, qua in eo faciendo usus est]. | |
Si flamen in civitate esse des[ierit]. | |
Si
flamen in civitate esse desierit neque ei subrogatus
erit, tum uti quis[que flamen ? . . Narbone
erit] | in triduo
quo certior factus erit et poterit, Narbone sacra facito [eaque
omnia secundum hanc legem per reliquam] partem eius anni eo ordine
habeto quo annuorum flamin[um sacra habentur, eique si ea habuerit
per dies non minus] XXX siremps lex ius causaque esto quae flamini
augus[tali ex hac lege facto erit]. |
Quo loco conciliu[m provinciae habendum sit]. | |
Qui
in concilium provinciae convenerint N[arbonem,
ibi id habento. Si quid extra Narbonem finesve Narbone] | sium
concilio habito actum erit, id ius ra[tumque ne esto]. | |
De pecu[nia sacris destinata]. | |
Qui
flamonio abierit, is ex ea pecunia [quae
sacris destinata erit quod eius superfuerit statu]|as imaginesve
imperatoris Caes[aris Augusti . . arbitratu
eius qui eo anno pro]|vinciae praeerit intra idem t[emplum
dedicato . . . . . seque
omnia sic, ut hac lege cautum
est de] | ea
re, fecisse apud eum qui ra[tiones provinciae
putabit probato] | . . . . . .
templ . . . . . . . |
|