LEX
MINUCIA DE TRIUMVIRIS MENSARIIS ( 216 BC ) |
Livius, XXIII, 21 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
Per
idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae. Priores
ex Sicilia T. Otacili propraetoris in senatu recitatae sunt :
P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum uenisse ;
ipsum grauiter saucium in discrimine ultimo uitae esse ; militi
ac naualibus sociis neque stipendium neque frumentum ad diem dari neque
unde detur esse ; magno opere suadere ut quam primum ea mittantur,
sibique, si ita uideatur, ex nouis praetoribus successorem mittant.
Eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula
propraetore ex Sardinia scripta. Responsum utrique non esse unde mitteretur,
iussique ipsi classibus atque exercitibus suis consulere. T. Otacilius
ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos cum misisset, in
stipendium quanti argenti opus fuit et sex mensum frumentum accepit ;
Cornelio in Sardinia ciuitates sociae benigne contulerunt. Et Romae
quoque propter penuriam argenti triumuiri mensarii rogatione M. Minucii
tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat,
et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius
Libo, qui tum tribunus plebis erat. Et duumuiri creati M. et C. Atilii
aedem Concordiae, quam L. Manlius praetor uouerat, dedicauerunt ;
et tres pontifices creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius
Maximus et Q. Fuluius Flaccus, in locum P. Scantini demortui
et L. Aemili Pauli consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant
pugna Cannensi. |
|