LEX
MANLIA DE VICESIMA MANUMISSIONUM ( 357 BC ) |
Livius, VII, 16 ( Corpet-Verger & Pessonneaux, Paris, 1904 ). |
Ab
altero consule ( = Manlius Capitolinus ) nihil memorabile
gestum, nisi quod legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim
de uicensima eorum qui manumitterentur tulit. Patres, quia ea lege haud
paruum uectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt ... |
Livius, XXVII, 10 ( Lasserre, Paris, 1949 ). |
Cetera
expedientibus quae ad bellum opus erant consulibus, aurum uicesimarium
quod in sanctiore aerario ad ultimos casus seruabatur promi placuit.
prompta ad quattuor milia pondo auri. |
Cicero, Att., II, 16 ( Nisard, Paris, 1841 ). |
... haec
certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano
diuiso, quod uectigal superest domesticum praeter uicensimam ?
quae mihi uidetur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse
peritura. |
|