LEX MUNICIPII MALACITANI
  
Municipal charter of Malaga

  
( AD 82-84 )
 

 
P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 229-238, n. 5 ).
 

 
LI  LII  LIII  LIIII  LV  LVI  LVII  LVIII  LIX  LX  LXI  LXII  LXIII  LXIV  LXV  LXVI  LXVII  LXVIII  LXIX
 

 
[R. De nominatione candidatorum.
      LI. Si ad quem diem professio] | fieri oportebit, nullius nomine aut | pauciorum, quam tot quod creari opor|tebit,  professio  facta  erit, sive ex his, | quorum nomine professio facta erit, | pauciores erunt quorum h(ac) l(ege) comitiis ra|tionem habere oporteat, quam tot [quot] cre|ari oportebit : tum is qui comitia ha|bere  debebit  proscribito,  ita  u(t)  d(e)  p(lano)  r(ecte)  l(egi)  p(ossint), | tot  nomina eorum, quibus per h(anc) l(egem) | eum honorem potere licebit, quod de|runt ad eum numerum, ad quem cre|ari ex h(ac) l(ege) oportebit. Qui ita proscripti | erunt ii, si volent, apud eum, qui ea co|mitia habiturus erit, singuli singu|los eiiusdem condicionis nominato, | ique item, qui tum ab is nominati erunt, si | volent, singuli singulos aput eun|dem eademque condicione nomina|to ; isque, aput quem ea nominatio fac|ta erit, eorum omnium nomina pro|ponito, ita ut d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint), deque is om|nibus item comitia habeto, perinde | ac si eorum quoque nomine ex h(ac) l(ege) de | petendo honore professio facta esset | intra praestitutum diem petereque | eum honorem sua sponte coepissent ne|que eo proposito destitissent. |
R. De comitiis habendis. |
      LII. Ex IIviris qui nunc sunt, item ex is, qui | deinceps in eo municipio IIviri erunt, | uter maior natu erit, aut, si ei causa qu|ae inciderit q(uo) m(inus) comitia habere pos|sit, tum alter ex his comitia IIvir(is), item | aedilibus, item quaestoribus rogandis subrogandis | h(ac) l(ege) habeto ; utique ea dis|tributione curiarum, de qua supra con|prehensum est, suffragia ferri debe|bunt, ita per tabellam ferantur facito. | Quique ita creati erunt, ii annum unum | aut, si in alterius locum creati erunt, | reliqua parte eiius anni in eo honore | sunto, quem suffragis erunt consecuti. |
R. In qua curia incolae suffragia | ferant. |
      LIII. Quicumque in eo municipio comitia IIviris, | item aedilibus, item quaestoribus rogan|dis habebit, ex curiis sorte ducito unam, | in qua incolae, qui cives R(omani) Latinive cives | erunt, suffragium ferant, eisque in ea cu|ria suffragi latio esto. |
R. Quorum comitis rationem habe|ri oporteat. |
      LIIII. Qui comitia habere debebit, is primum IIvir(os) | qui iure dicundo praesint ex eo genere in|genuorum hominum, de quo h(ac) l(ege) cau|tum conprehensumque est, deinde proxi|mo quoque tempore aediles, item quaesto|res ex eo genere ingenuorum hominum, | de quo h(ac) l(ege) cautum conprehensumque est, | creandos curato ; dum ne cuiius co|mitis rationem habeat, qui IIviratum petet, qui minor annorum XXV erit, qui|ve intra quinquennium in eo honore | fuerint ; item qui aedilitatem questuram|ve petet, qui minor quam annor(um) XXV erit, | quique in earum qua causa erit, propter || quam, si c(ivis) R(omanus) esset, in numero decurio|num conscriptorumve eum esse non lice|ret.
R. De suffragio ferendo. |
      LV. Qui comitia ex h(ac) l(ege) habebit, is municipes cu|riatim ad suffragium ferendum voca|to ita, ut uno vocatu omnes curias in | suffragium vocet, eaeque singulae in | singulis consaeptis suffragium per ta|bellam ferant. Itemque curato, ut ad cis|tam cuiiusque curiae ex municipibus | eiius municipi terni sint, qui eiius cu|riae non sint, qui suffragia custodiant, | diribeant, et uti ante quam id faciant qu|isque eorum iurent : se rationem suffra|giorum fide bona habiturum relaturum|que. Neve prohibito, q(uo) m(inus) et qui hono|rem petent singulos custodes ad singu|las cistas ponant. Iique custodes ab eo | qui comitia habebit, item ab his positi | qui honorem petent, in ea curia quis|que eorum suffragium ferto, ad cuiius cu|riae cistam custos positus erit, e[o]rum|que suffragia perinde iusta rataque sun|to ac si in sua quisque curia suffragium | tulisset.
R. Quid de his fieri oporteat, qui | suffragiorum numero pares erunt. |
      LVI. Is qui ea comitia habebit, uti quisque curiae | cuiius plura quam alii suffragia habue|rit, ita priorem ceteris eum pro ea curia | factum creatumque esse renuntiato, | donec is numerus, ad quem creari opor|tebit, expletus sit. Qua in curia totidem | suffragia duo pluresve habuerint, ma|ritum, quive maritorum numero erit, | caelibi liberos non habenti, qui mari|torum numero non erit ; habentem libe|ros non habenti ; plures liberos haben|tem pauciores habenti praeferto priorem|que nuntiato ita, ut bini liberi post no|men impositum aut singuli puberes amis|si virive potentes amissae pro singulis | sospitibus numerentur. Si duo pluresve to|tidem suffragia habebunt et eiiusdem | condicionis erunt, nomina eorum in | sortem coicito, et uti cuiiusque nomen sor|ti dictum erit, ita eum priorem alis renunti|at[o].
R. De sortitione curiarum et is, qui cu|riarum numero pares erunt. |
      LVII. Qui comitia h(ac) l(ege) habebit, is relatis omnium | curiarum tabulis nomina curiarum in sor|tem coicito, singularumque curiarum no|mina sorte ducito, et ut cuiiusque curiae | nomen sorte exierit, quos ea curia fecerit, | pronuntiari iubeto ; et uti quisque prior | maiorem partem numeri curiarum con|fecerit, eum, cum h(ac) l(ege) iuraverit caverit|que de pecunia communi, factum crea|tumque renuntiato, donec tot magistra|tus sint quod h(ac) l(ege) creari oportebit. Si toti|dem curias duo pluresve habebunt, | uti supra conprehensum est de is qui | suffragiorum numero pares essent, ita | de is qui totidem curias habebunt fa|cito, eademque ratione priorem quem|que creatum esse renuntiato. |
R. Ne quid fiat, quo minus comitia ha|beantur. |
      LVIII. Ne quis intercedito neve quit aliut fa|cito, quo minus in eo municipio h(ac) l(ege) | comitia habeantur perficiantur. | Qui aliter adversus ea fecerit sciens || d(olo) m(alo), is in res singulas HS X(milia) mu|nicipibus   municipii   Flavi   Malacitani   |   d(are)   d(amnas)   e(sto),   eiiusque   pecuniae   deque   ea pecun(ia) | municipi eius municipii qui volet, cuique | per h(anc) l(egem) licebit, actio petitio persecutio esto. |
R. De iure iurando eorum, qui maiorem | partem numeri curiarum expleverit. |
      LIX. Qui ea comitia habebit, uti quisque eorum, | qui IIviratum aedilitatem quaesturam|ve petet, maiiorem partem numeri curia|rum expleverit, priusquam eum factum | creatumque renuntiet, iusiurandum adi|gito in contionem palam per Iovem et di|vom Augustum et divom Claudium et divom | Vespasianum Aug(ustum) et divom Titum Aug(ustum) | et genium imp(eratoris) Caesaris D[omitia]ni Aug(usti) | deosque Penates, se quae ex h(ac) l(ege) facere | oportebit facturum, neque adversus | h(anc) l(egem) fecisse aut facturum esse scientem | d(olo) m(alo).
R. Ut de pecunia communi munici|pum caveatur ab is, qui IIviratum | quaesturamve petent. |
      LX. Qui in eo municipio IIviratum quaesturam|ve petent quique propterea, quod pauciorum | nomine quam oportet professio facta | esset, nominatim in eam condicionem | rediguntur, ut de his quoque suffragi|um ex h(ac) l(ege) ferri oporteat : quisque eorum, | quo die comitia habebuntur, ante quam | suffragium feratur arbitratu eius qui ea | comitia habebit praedes in commune mu|nicipum dato pecuniam communem eo|rum, quam in honore suo tractaverit, | salvam is fore. Si d(e) e(a) r(e) is praedibus minus | cautum esse videbitur, praedia subsignato | arbitratu eiiusdem. Isque ab iis praedes prae|diaque sine d(olo) m(alo) accipito, quoad recte cau|tum sit, uti quod recte factum esse volet. | Per quem eorum, de quibus IIvirorum quaes|torumve comitiis suffragium ferri opor|tebit, steterit, q(uo) m(inus) recte caveatur, eius qui co|mitia habebit rationem ne habeto. |
R. De patrono cooptando. |
      LXI. Ne quis patronum publice municipibus muni|cipii Flavi Malacitani cooptato patrocini|umve cui deferto, nisi ex maioris partis de|curionum decreto, quod decretum factum | erit, cum duae partes non minus adfue|rint et iurati per tabellam sententiam tu|lerint. Qui aliter adversus ea patronum | publice municipibus municipii Flavi Ma|lacitani cooptaverit patrociniumve cui | detulerit, is HS X (milia) n(ummum) in  publicum  munici|pibus  municipii  Flavi  Malacitani  d(are)  d(amnas)  e(sto) ; et is, | qui adversus h(anc) l(egem) patronus cooptatus cui|ve patrocinium delatum erit, ne magis | ob eam rem patronus municipum muni|cipii Flavi Malacitani esto. |
R. Ne quis aedificia, quae restitu|turus non erit, destruat. |
      LXII. Ne quis in oppido municipii Flavii Malacita|ni quaeque ei oppido continentia aedificia | erunt, aedificium detegito destruito demo|liundumve curato, nisi [de] decurionum con|scriptorumve sententia, cum maior pars | eorum adfuerit, quod restitu[tu]rus intra proxi|mum annum non erit. Qui adversus ea fece|rit,  is  quanti  e(a)  r(es)  e(rit),  t(antam)  p(ecuniam)  municipibus  municipi  |  Flavi Malacitani d(are) d(amnas)  e(sto),  eiusque pecuniae | deque ea pecunia municipi eius municipii, | qui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit, actio petitio || persecutio esto. |
R. De locationibus legibus locatio|num proponendis et in tabulas mu|nicipi referendis. |
      LXIII. Qui IIvir i(ure) d(icundo) p(raeerit), vectigalia ultroque tributa, | sive quid aliut communi nomine munici|pum eiius municipi locari oportebit, lo|cato. Quasque locationes fecerit quasque | leges dixerit, quanti quit locatum sit et [qui] prae|des accepti sint quaeque praedia subdita | subsignata obligatave sint quique prae|diorum cognitores accepti sint, in tabu|las communes municipum eius municipi | referantur facito  et  proposita  habeto  per  |  omne  reliquom  tempus  honoris  sui,  ita  ut  |  d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint), quo loco decuriones conscripti|ve proponenda esse censuerint. |
R. De obligatione praedum praediorum | cognitorumque. |
      LXIV. Quicumque in municipio Flavio Malacitano | in commune municipum eiius municipi | praedes facti sunt erunt, quaeque praedia | accepta sunt erunt, quique eorum praediorum cognitores facti sunt erunt : ii om|nes et quae cuiiusque eorum tum [fuerunt] erunt, cum | praes cognitorve factus est erit, quaeque pos|tea esse, cum ii obligati esse coeperunt coepe|rint, qui eorum soluti liberatique non sunt | non erunt aut non sine d(olo) m(alo) sunt erunt, ea|que omnia, quae eorum soluta liberata|que non sunt non erunt aut non sine | d(olo) m(alo) sunt erunt, in commune municipum | eiius municipii item obligati obligata|que sunto, uti ii eave p(opulo) R(omano) obligati obli|gatave essent, si aput eos, qui Romae aera|rio praessent, ii praedes iique cognito|res facti eaque praedia subdita subsigna|ta obligatave essent. Eosque praedes eaque | praedia eosque cognitores, si quit eorum, in | quae cognitores facti erunt, ita non erit, | qui quaeve soluti liberati soluta libera|taque non sunt non erunt aut non sine | d(olo) m(alo) sunt erunt, IIviris, qui ibi i(ure) d(icundo) prae[e]|runt, ambobus alterive eorum ex de|curionum conscriptorumque decreto, qu|od decretum cum eorum partes tertiae | non minus quam duae adessent factum | erit, vendere legemque his vendundis dicere | ius potestasque esto ; dum ea[m] legem is re|bus vendundis dicant, quam legem eos, | qui Romae aerario praeerunt, e lege prae|diatoria praedibus praedisque vendun|dis dicere oporteret, aut si lege praedia|toria emptorem non inveniet, quam le|gem in vacuom vendendis dicere opor|teret ; et dum ita legem dicant, uti pecu|niam in fore municipi Flavi Malacitani | referatur luatur solvatur. Quaeque lex | ita dicta [e]rit, iusta rataque esto. |
R. Ut ius dicatur e lege dicta praedibus | et praedis vendundis. |
      LXV. Quos praedes quaeque praedia quosque cog|nitores IIviri municipii Flavi Malaci|tani h(ac) l(ege) vendiderint, de iis cuicumque | i(ure) d(icundo) p(raeerit), ad quem de ea re in ius aditum erit, | ita ius dicito iudiciaque dato, ut ei, qui | eos praedes cognitores ea praedia mer|cati erunt, praedes socii heredesque eorum | iique, ad quos ea res pertinebit, de is rebus | agere easque res petere persequi rec|te possit.
R. De multa, quae dicta erit. |
      LXVI. Multas in eo municipio ab IIviris prae||fectove dictas, item ab aedilibus quas aed|iles dixisse se aput IIviros ambo alter|ve ex iis professi erunt, IIvir, qui i(ure) d(icundo) p(raeerit), in | tabulas communes municipum eiius mu|nicipi referri iubeto. Si cui ea multa dicta | erit aut nomine eiius alius postulabit, ut | de ea ad decuriones conscriptosve refe|ratur, de ea decurionum conscriptorum|ve iudicium esto. Quaeque multae non | erunt iniustae a decurionibus con|scriptisve iudicatae, eas multas IIviri | in publicum municipum eius muni|cipii redigunto. |
R. De pecunia communi municipum | deque rationibus eorundem. |
      LXVII. Ad quem pecunia communis municipum | eiius municipi pervenerit, heresve ei|ius isve ad quem ea res pertinebit, in die|bus XXX proximis, quibus ea pecunia | ad eum pervenerit, in publicum muni|cipum eiius municipi eam referto. Qui|que rationes communes negotiumve qu|od commune municipum eius munici|pi gesserit tractaverit, is, heresve eiius | [isve] ad quem ea res pertinebit in diebus XXX | proximis, quibus ea negotia easve ratio|nes gerere tractare desierit quibusque | decuriones conscriptique habebuntur, | rationes edito redditoque decurioni|bus conscriptisve cuive de his accipi|endis cognoscendis ex decreto decurio|num conscriptorumve, quod decretum | factum erit cum eorum partes non mi|nus quam duae tertiae adessent, nego|tium datum erit. Per quem steterit, q(uo) | m(inus) ita pecunia redigeretur referre|tur quove minus ita rationes redde|rentur, is, per quem steterit q(uo) m(inus) rationes | redderentur quove minus pecunia redige|retur, referret[ur], heresque eius isque ad qu|em ea res qua de agitur pertinebit,  q(uanti)  e(a)  r(es)  | erit, tantum et alterum tantum munici|pibus eiius municipi d(are) d(amnas) e(sto), eiusque pecuni|ae deque ea pecunia municipum muni|cipii Flavi Malacitani <eius ea pecunia | municipum Flavi Malacitani> | qui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit, actio pe|titio persecutio esto. |
R. De constituendis patronis causae, cum | ratione reddentur. |
      LXVIII. Cum ita rationes reddentur, IIvir, qui decurio|nes conscriptosve habebit, ad decuriones | conscriptosve referto, quos placeat publi|cam causam agere, iique decuriones con|scriptive per tabellam iurati d(e) e(a) r(e) decer|nunto, tum cum eorum partes non minus | quam duae tertiae aderunt, ita ut tres, qu|os plurimi per tabellam legerint, causam | publicam agant, iique qui ita lecti erunt tem|pus a decurionibus conscriptisve, quo cau|sam cognoscant actionemque suam or|dinent, postulanto, eoque tempore quod is | datum erit transacto, eam causam uti quod | recte factum esse volet agunto. |
R. De iudicio pecuniae communis. |
      LXIX. Quod m(unicipum) m(unicipii) Flavi Malacitani nomine pe|tetur ab eo, qui eius municipi munice|ps incolave erit, quodve cum eo agetur | quod pluris HS cIc sit neque tanti sit, ut | [de ea re proconsulem ius dicere iudiciaque dare ex hac lege oporteat : de ea re IIvir praefectus, qui iure dicundo praeerit eius municipii, ad quem de ea re in ius aditum erit, ius dicito iudiciaque dato] . . . .
 


►  Bibliography
 
 

Rodríguez de Berlanga, Estudios sobre los bronces encontrados en Málaga a fines de octubre de 1851, Málaga, 1853 ; Mommsen, Abhandlungen der Sächsidchen Gesellschafts der Wissenschaften, 3, 1855, pp. 363-507 = GS, I, 1905, pp. 265-373 ; Laboulaye, Les Tables de bronze de Malaga et de Salpensa traduites et annotées, Paris, 1856 ; Rodríguez de Berlanga, Lex Flavia Malacitana, Málaga, 1864 ; CIL II (1869), n. 1964 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6089 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 147-157, n. 30b ; Gradenwitz, Die Stadtrechte von Urso, Salpensa, Malaca in Urtext und Beischrift aufgelöst, Heidelberg, 1920 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 374-381, n. 65 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 112 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 208-219, n. 24, and p. 219, n. 25 ; d'Ors, Epigrafía jurídica de la España Romana, Madrid, 1953, pp. 311-346 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 399 and 872 ss. ; Daube, Forms of Rom. Legislation, 1956, pp. 110 ss. ; Rolland, Gallia, 18, 1960, pp. 103-109 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 155-159, n. 192 ; Seston, REA, 65, 1962, pp. 314-325 ; Braunert, Corolla memoriae E. Swoboda dedicata, 5, Graz-Köln, 1966, pp. 68-83 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 229-238, n. 5 ; Orsted, Vespasian og Spanien. Mâl og midler i romersk provinsadministration. Opuscula graecolatina, 14, Copenhague, 1977 ; Spitzl, Lex Municipii Malacitani, Vestigia, 36, München, 1984 ; Nicolet & Falla, The World of the Citizen in Republican Rome, Berkeley-Los Angeles, 1989, p. 36 ; González, Bronces jurídicos romanos de Andalucía, Sevilla, 1990, n. 4 ; Abramenko, Laverna, 3, 1992, pp. 94-103 ; Demougin, La Mémoire perdue : à la recherche des archives oubliées, publiques et privées de la Rome antique, Paris, 1994, p. 165 ; González Román in El trabajo en la Hispania romana, Madrid, 1999, p. 170 ; Nelson & Manthe, Gai Institutiones III 88–181. Die Kontraktsobligationen. Text und Kommentar, Berlin, 1999, p. 492 ; Schröder, Titel und Text, Berlin-New York, 1999, p. 104 ; Abascal Palazón & Gimeno, Epigrafía hispánica, Madrid, 2000, pp. 170-171 ; AE 2001, n. 61 ; Bodel, Epigraphic evidence : Ancient history from inscriptions, London-New York, 2001, p. 187 ; HEp, 11, 2001, 328 ; Stylow in Cruz Andreotti & Rosado Castillo, Las Leyes Municipales en Hispania : 150 Aniversario del descubrimiento de la Lex Flavia Malacitana, Málaga, 2001, pp. 39-50 ; Boatwright, Hadrian and the Cities of the Roman Empire, Princeton, 2003, p. 43 ; Millar, Cotton, MacLean Rogers, Rome, the Greek world, and the East : Government, society, and culture in the Roman Empire, London, 2004, p. 78 ; Garcia Morcillo, Las ventas por subasta en el mundo romano : la esfera privada, Barcelona, 2005, p. 55 ; Schuol, Augustus und die Juden : Rechtsstellung und Interessenpolitik der kleinasiatischen Diaspora, Frankfurt am Main, 2007, pp. 166-167 ; Caballos Rufino, Cursos sobre el Patrimonio Histórico 12 : Actas de los XVIII Cursos Monográficos sobre el Patrimonio Histórico (Reinosa, 2007), Reinosa, 2008, p. 124 ; Hirt, Imperial mines and quarries in the Roman world : Organizational aspects, 27 BC - AD 235, Oxford, 2010, p. 85 ; Lepore, Introduzione allo studio dell'epigrafia giuridica latina, Milano, 2010, p. 202.
 
 
►  Source : Bronze tablet found near Malaga, Spain, in 1851.