LEX MUNICIPII MALACITANI
  
Municipal charter of Malaga

  
( AD 82-84 )
 

 
CIL II, n. 1964 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
[51] R(ubrica) de nominatione candidatorum] / [si ad quem diem professio] / fieri oportebit nullius nomine aut / pauciorum quam tot quod creari opor/tebit professio facta eri<t=P> sive ex his / quorum nomine professio facta erit / pauciores erunt quorum h(ac) l(ege) comitiis ra/tionem habere oporteat quam tot [quot]   cre/ari   oportebit   tum   is qui comitia ha/bere debebit proscribito ita u(t) d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint) / tot nomina eorum quibus per h(anc) l(egem) / cum honorem petere licebit quod de/runt ad eum numerum ad quem crea/ri ex h(ac) l(ege) oportebit qui ita proscripti / erunt ii si volent aput eum qui ea co/mitia habiturus erit singuli singu/los ei{i}usdem condic{T}ion<i=E>s nominato / ique item qui tum ab is nominati erunt si / volent singuli singulos aput eun/dem ea{N}demque condicione nomina/to isque aput quem   ea   nominatio   fac/ta   erit   eorum omnium nomina pro/ponito ita u(t) {V} d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint) deque is om/nibus item comitia habeto perinde / ac si eorum quoque nomine ex h(ac) l(ege) de / petendo   honore   professio   facta   esset   / intra praestitutum diem petereque / eum honorem sua sponte c(o)epissent ne/que eo proposito destitissent / [52] r(ubrica) de comitiis habendis / ex IIviris qui nunc sunt item   ex i(i)s qui / deinceps in eo municipio IIviri erunt / uter maior natu erit aut si ei causo qu/ae inciderit q(uo) m(inus) comitia habere pos/sit tum alter ex his comitia IIvir(is) item / aedilibus item quaestoribus rogandis / subrogandis h(ac) l(ege) habeto utique ea dis/tributione curiarum de qua supra con/prehensum est suffragia ferri debe/bunt ita per tabellam ferantur facito / quique ita creati erunt ii annum unum / aut si in   alterus locum creati erunt / reliqua parte ei{i}us anni in eo honore / sunto quem suffragis erunt consecuti / [53] r(ubrica) in qua curia incolae suffragia / ferant / quicumque in eo municipio comitia IIviris / item   aedilibus   item   quaestoribus rogan/dis habebit ex curiis sorte ducito unam / in qua incolae qui cives R(omani)   Latinive   cives   /   erunt   suffragi<um=O>   ferant   eisque in ea cu/ria suffragi latio esto / [54] r(ubrica) quorum comitis rationem habe/ri oporteat / qui comitia habere debebit is primum IIvir(os) / qui iure dicundo praesit ex eo genere in/genuorum hominum de quo h(ac) l(ege) cau/tum conprehensumque est deinde   proxi/mo   quoque   tempore aediles item quaesto/res ex eo genere ingenuorum hominum / de quo h(ac) l(ege) cautum coprehensumque est / creando[s] curato dum ne cui{i}us comi/tis rationem habeat qui IIviratum pe/tet qui minor annorum XXV erit qui/ve intra quinquennium in eo honore / fuerint item qui aedilitatem quaesturam/ve petet qui minor quam annor(um) XXV erit / quive in earum qua causa erit propter // quam si c(ivis) R(omanus) esset in numero decurio/num conscriptorumve eum esse non lice/ret [55] r(ubrica) de suffragio ferendo / qui comitia ex h(ac) l(ege) habebit is municipes cu/riatim ad suffragium ferendum voca/to ita ut uno vocatu omnes curias in / suffragium vocet eaque singulae in / singulis consaeptis suffragium per ta/bellam ferant itemque curato ut ad cis/tam cui{i}usque curiae ex municipibus / ei{i}us municipi(i) terni sint qui ei{i}us cu/riae non sint qui suffragia custodiant / diribeant et uti ante quam id faciant qu/isque eorum iurent se rationem suffra/giorum fide bona habiturum relaturum/que neve prohibito q(uo) m(inus) et qui hono/rem petent singulos custodes ad singu/las cistas ponant iique custodes ab eo / qui comitia habebit item ab his positi / qui honorem petent in ea curia quis/que eorum suffragi<um=O> ferto ad cui{i}us cu/riae cistam custos positus erit e<o=Q>rum/que suffragia perinde iusta rataque sun/to ac si in sua quisque curia suffragium / tulisset [56] r(ubrica) quid de his fieri oporteat qui / suffragiorum numero pares erunt / is qui ea comitia habebit uti quisque curiae / cui{i}us plura quam alii suffragia habue/rit ita priorem ceteris eum pro ea curia / factum creatumque esse renuntiat<o=Q> / donec is numerus ad quem creari opor/tebit expletus sit qua{M} in curia totidem / suffragia duo pluresve habuerint ma/ritum quive maritorum numero erit / caelibi liberos non habenti qui mari/torum numero non erit habentem libe/ros non habenti plures liberos haben/tem pau<c=O>iores habenti praeferto priorem/que nuntiato ita ut bini liberi post no/men inpositum aut singuli puberes amis/si v<i=T>rive potentes amissae pro singulis / sospitibus numerentur si duo pluresve to/tidem suffragia habebunt et ei{i}usdem / condicionis erunt nomina eorum in / sortem coicito et uti <c=Q>ui{i}usque nomen so/rti ductum erit ita eum priorem alis renunti/at(o) [57] r(ubrica) de sortitione curiarum et is qui cu/riarum numero par{T}es erunt / qui comitia h(ac) l(ege) habebit is relatis omnium / curiarum tabulis nomina curiarum in sor/tem coicito singularumque curiarum no/mina sorte ducito et ut cui{i}usque curiae / nomen sorte exierit quo{D}s ea curia fecerit / pronuntiari iubeto uti quisque prior / maiorem partem numeri curiarum con/fecerit eum cum h(ac) l(ege) iuraverit caverit/que de pecunia communi factum crea/tumque renuntiato donec tot magistra/tus sint quod h(ac) l(ege) creari oportebit si toti/dem curias duo pluresve habebunt / uti supra conprehensum est de i(i)s qui / suffragiorum numero pares essent ita / de i(i)s qui totidem curias habebunt fa/cito eademque ratione priorem quem/que creatum esse renuntiato / [58] r(ubrica) ne quid fiat quo minus comitia ha/beantur / ne quis intercedito neve quit aliut fa/cito quo minus in eo mun[i]cipio h(ac) l(ege) / comitia   habeantur   perficiantur / qui aliter adversus ea fecerit sciens // d(olo) m(alo) is in res singulas HS X(milia) mu/nicipibus munic<i=E>pii Flavi Malacitani / d(are) d(amnas) e(sto) ei{i}usque pecuniae deque ea pecun(ia) / municipi eius municipii qui volet cuique / per h(anc) l(egem) licebit actio petitio persecutio esto / [59] r(ubrica) de iure iurando eorum qui maiorem / partem numeri curiarum expleverit / qui ea comitia habebit uti quisque eorum / qui IIviratum aedilitatem quaesturam/ve petet mai{i}orem partem numeri curia/rum expleverit priusquam eum factum / creatumque renuntiet iusiurandum adi/gito in contionem   palam   per   Iovem   et   di/vom(!)   Augustum et divom(!) Claudium et divom(!) / Vespasianum Aug(ustum) et divom(!) Titum Aug(ustum) / et Genium Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Augusti / deosque Penates {SE} eum qu(a)e ex h(ac) l(ege) facere / oportebit facturum neque adversus / h(anc) l(egem) fecisse aut facturum esse scientem / d(olo) m(alo) [60] r(ubrica) ut de pecunia communi munici/pum caveatur ab i(i)s qui IIviratum / quaesturamve petet / qui in eo municipio IIviratum quaesturam/ve petent quique propterea quod pauciorum / nomine quam oportet professio facta / esset nominatim in eam condicionem / rediguntur ut de his quoque suffragi/um ex h(ac) l(ege) ferri oporteat quisque eorum / quo die comitia habebuntur ante quam / suffragium feratur arbitratu eius qui ea / comitita habebit praedes in commune mu/nicipum dato pecuniam communem eo/rum quam in honore suo tractaverit / salvam is fore si d(e) e(a) r(e) is praedibus minus / cautum esse videbitur praedia subsignato / arbitratu ei{i}usdem isque ab iis   praedes prae/diaque sine d(olo) m(alo) accipito quoad recte cau/tum sit uti quod recte factum esse volet   /   per   quem eorum de quibus IIvirorum quaes/torumve comitiis suffragium ferri opor/tebit steterit q(uo) m(inus) recte caveatur eius qu<i=E> co/mitia habebit rationem ne habeto / [61] r(ubrica) de patrono cooptando / ne quis patronum publice municipibus muni/cipii Flavi Malacitani cooptato patrocini/umve cui deferto nisi ex maioris partis de/curionum decreto quod decretum factum / erit cum duae partes non minus adfue/rint et iurati per tabellam sententiam tu/lerint qui aliter adversus ea patronum / publice municipibus municipii Flavi Ma/lacitani cooptaverit patrociniumve cui / detulerit is HS X(milia) n(ummum) in <p=D>ublicum   munici/pibus   municipii Flavi Malacitani d(are) d(amnas) e(sto) e(t) is / qu<i=E> adversus h(anc) l(egem) patronus cooptatus cui/{I}v<e=S> patrocinium delatum erit ne magis / ob eam rem patronus municip{I}um muni/cipii Flavi Malacitani {TANII} esto / [62] r(ubrica) ne quis aedificia quae restitutu/rus non erit destruat / ne quis in oppido municipii Flavi Malacita/ni quaeque ei oppido continentia aedificia / erunt aedificium detegito destruito demo/liundumve curato nisi decurionum con/scriptorumve sententia cum maior pars / eorum adfuerit quod restitu[tu]rus intra proxi/mum annum non erit qui adversus ea fece/rit   is   quanti   e(a)   r(es) e(rit) t(antam) p(ecuniam) municipibus municipi(i) / Flavi Malacitani d(are) d(amnas)   e(sto)   eiusque pecuniae / deque ea pecunia municipi eius municipii / qui volet cuique per h(anc) l(egem) lice<b=R>it actio petitio / persecutio esto / [63] r(ubrica) de locationibus legibusque locatio/num proponendis et in tabulas mu/nicipi(i) referendis / qui IIvir i(ure) d(icundo) p(raeerit) vectigalia ultroque tributa / sive quid aliut communi nomine munici/pum ei{i}us municipi locari oportebit lo/cato quasque locationes fecerit quasque / leges dixerit quanti quit locatum sit et [qui] prae/des accepti sint quaeque praedia subdita / subsignata obligatave sint quique prae/diorum cognitores accepti sint in tabu/las communes municipum eius municipi(i) / referantur facito et proposita habeto per / omne reliquom(!) tempus honoris sui ita ut / d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint) quo loco decuriones conscripti/ve proponenda esse censuerint / [64] r(ubrica) de obligatione praedum praediorum / cognitorumque / quicumque in municipio Flavio Malacatiano / in commune municipum ei{i}us municipi(i) / praedes facti sunt erunt quaeque eorum praedia / accepta sunt erunt quique eorum prae/diorum cognitores facti sunt erunt ii om/nes et quae cui{i}usque eorum tum [fuerunt] erunt cum / praees cognitorve factu est erit quaeque pos/tea esse cum ii obligati esse coeper<u=II>nt c(o)epe/rint qui eorum soluti liberatique non sunt / non erunt aut non sine d(olo) m(alo) sunt erunt ea/que omnia quae{QVE} eorum soluta liberata/que non sunt non erunt aut non sine / d(olo) m(alo) sunt erunt in commune municipum / ei{i}us municipii item obligati obligata{E}/que sunto uti ii ea{E}ve p(opulo) R(omano) obligati obli/gatave essent si aput eos qui Romae aera/rio praessent ii praedes i{i=N}que cognito/res facti eaque praedia subdita subsigna/ta obligatave essent eosque praedes eaque / praedia eosque cognitores si quit eorum in / quae cognitores facti erunt ita non erit / qui quaeve soluti liberati soluta libera/taque non sunt non erunt aut non sine / d(olo) m(alo) sunt erunt IIviris qui ibi i(ure) d(icundo) prae(e)/runt ambobus alteri{VS}ve eorum ex de/curionum consriptorumque   decreto qu/od deretum cum eorum partes tertiae / non minus quam duae adessent factum / erit vendere legemque his vendundis dicere / ius potestasque esto dum ea(m) legem is re/bus vendundis dicant quam legem eos / qui Romae aerario praeerunt e lege prae/diatoria praedibus praedisque vendun/dis dicere oporteret aut si lege praedia/toria emptorem non inveniet quam le/gem in vacuom(!) vendendis dicere opor/teret et dum ita legem dicant uti pecu/nia{M} infore municipi Flavi Malacitani / referatur luatur solvatur quaeque lex / ita dicta (e)rit iusta rataque esto / [65] r(ubrica) ut ius dicatur e lege dicta praedibus / et praedis vendundis / quos praedes quaeque praedia quosque cog/nitores IIviri municipii Flavi Malaci/tani h(ac) l(ege) vendiderint de iis quicumque / i(ure) d(icundo) p(raeerit) ad quem de ea re in ius aditum erit / ita ius dicito iudiciaque dato ut ei qui / eos praedes cognitores ea praedia mer/cati erunt praedes socii heredesque eorum / i<i=S>que ad quos ea res pertinebit de is rebus / agere easque re petere persequi rec/te possit [66] r(ubrica) de multa quae dicta erit / multas in eo municipio ab IIviris prae/fectove dictas item ab aedilibus quas ae/diles dixisse se aput IIviros ambo alter/ve ex i(i)s professi erunt IIvir qui i(ure) d(icundo) p(raeerit) in / tabulas communes municipum ei{i}us mu/nicipi referri iubeto si cui ea multa dicta / erit aut nomine ei{i}us alius postulabit ut / de ea ad decuriones conscriptosve refe/ratur de ea decurionum consriptorum/ve iudicium esto quaeque multae non / erunt inustae a decurionibus   con/scriptisve iudicatae eas multas IIviri / in publicum municipum ei{i}us muni/cipii redigunto / [67] r(ubrica) de pecunia communi municipum / deque rationibus eorundem / ad quem pecunia communis municipum / ei{i}us municipi pervenerit heresve ei/{i}us isve ad quem ea res pertinebit in die/bus XXX proximis quibus ea pecunia / ad eum pervernerit in publicum muni/cipum ei{i}us municipi(i) eam referto qui/que rationes cummunes negotiumve qu/od commun<e=I> municipum eius munici/pi gesserit tractaverit is heresve ei{i}us / [isve] ad quem ea res pertinebit in diebus XXX / proximis quibus ea negotia easve ration/es gerere tractare desierit quibusque / decuriones conscriptique habebuntur / r<at=N>iones edito redditoque decurioni/<b=R>us conscriptisve cuive de his accipi/endis cognoscendis ex decreto decurio/num conscriptorumve quod decretum / factum erit cum eorum partes non mi/nus quam duae tertiae adessent nego/tium datum erit per quem steterit q(uo) / m(inus) ita pecunia redigeretur referre/tur quove minus ita rationes redde/rentur is per quem steterit q(uo) m(inus) rationes / redderentur quove minus pecunia redige/retur referret[ur] heresque eius isque ad qu/em ea res qua de agitur pertinebit q(uanti) e(a) r(es) / erit tantum et alterum tantum munici/pibus ei{i}us municipi(i) d(are) d(amnas) e(sto) eiusque   pecuni/ae   deque   ea pecunia municipum muni/cipii Flavi Malacitani / qui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit actio pe/titio persecutio esto / [68] r(ubrica) de constituendis patronis causae cum / rationes reddentur / cum ita rationes reddentur IIvir qui decurio/nes conscriptosve habebit ad decuriones / conscriptosve referto quos placeat publi/cam causam agere iique decuriones con/scriptive per tabellam iurati d(e) e(a) r(e) decer/nunto tum cum eorum partes non minus / quam duae tertiae aderunt ita ut tres qu/os plurimi per tabellam legerint causam / publicam agant iique qui ita lecti erunt tem/pus a decurionibus conscripti(s)ve quo cau/sam cognoscant actionemque suam or/dinent postulanto eoque tempore quod is / datum erit transacto eam causam uti quod / recte factum esse volet agunto / [69] r(ubrica) de iudicio pecuniae communis / quod m(unicipum) m(unicipii) Flavi Malacitani nomine pe/tetur ab eo qui eius municipi munic<e=I>/p{e}s incolave erit quodve cum eo agetur / quod pluris HS |(mille) sit neque tanti sit ut / [de ea re proconsulem
 


►  Bibliography
 
 

Rodríguez de Berlanga, Estudios sobre los bronces encontrados en Málaga a fines de octubre de 1851, Málaga, 1853 ; Mommsen, Abhandlungen der Sächsidchen Gesellschafts der Wissenschaften, 3, 1855, pp. 363-507 = GS, I, 1905, pp. 265-373 ; Laboulaye, Les Tables de bronze de Malaga et de Salpensa traduites et annotées, Paris, 1856 ; Rodríguez de Berlanga, Lex Flavia Malacitana, Málaga, 1864 ; CIL II (1869), n. 1964 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6089 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 147-157, n. 30b ; Gradenwitz, Die Stadtrechte von Urso, Salpensa, Malaca in Urtext und Beischrift aufgelöst, Heidelberg, 1920 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 374-381, n. 65 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, pp. 112 ss. ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 208-219, n. 24, and p. 219, n. 25 ; d'Ors, Epigrafía jurídica de la España Romana, Madrid, 1953, pp. 311-346 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 399 and 872 ss. ; Daube, Forms of Rom. Legislation, 1956, pp. 110 ss. ; Rolland, Gallia, 18, 1960, pp. 103-109 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 155-159, n. 192 ; Seston, REA, 65, 1962, pp. 314-325 ; Braunert, Corolla memoriae E. Swoboda dedicata, 5, Graz-Köln, 1966, pp. 68-83 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 229-238, n. 5 ; Orsted, Vespasian og Spanien. Mâl og midler i romersk provinsadministration. Opuscula graecolatina, 14, Copenhague, 1977 ; Spitzl, Lex Municipii Malacitani, Vestigia, 36, München, 1984 ; Nicolet & Falla, The World of the Citizen in Republican Rome, Berkeley-Los Angeles, 1989, p. 36 ; González, Bronces jurídicos romanos de Andalucía, Sevilla, 1990, n. 4 ; Abramenko, Laverna, 3, 1992, pp. 94-103 ; Demougin, La Mémoire perdue : à la recherche des archives oubliées, publiques et privées de la Rome antique, Paris, 1994, p. 165 ; González Román in El trabajo en la Hispania romana, Madrid, 1999, p. 170 ; Nelson & Manthe, Gai Institutiones III 88–181. Die Kontraktsobligationen. Text und Kommentar, Berlin, 1999, p. 492 ; Schröder, Titel und Text, Berlin-New York, 1999, p. 104 ; Abascal Palazón & Gimeno, Epigrafía hispánica, Madrid, 2000, pp. 170-171 ; AE 2001, n. 61 ; Bodel, Epigraphic evidence : Ancient history from inscriptions, London-New York, 2001, p. 187 ; HEp, 11, 2001, 328 ; Stylow in Cruz Andreotti & Rosado Castillo, Las Leyes Municipales en Hispania : 150 Aniversario del descubrimiento de la Lex Flavia Malacitana, Málaga, 2001, pp. 39-50 ; Boatwright, Hadrian and the Cities of the Roman Empire, Princeton, 2003, p. 43 ; Millar, Cotton, MacLean Rogers, Rome, the Greek world, and the East : Government, society, and culture in the Roman Empire, London, 2004, p. 78 ; Garcia Morcillo, Las ventas por subasta en el mundo romano : la esfera privada, Barcelona, 2005, p. 55 ; Schuol, Augustus und die Juden : Rechtsstellung und Interessenpolitik der kleinasiatischen Diaspora, Frankfurt am Main, 2007, pp. 166-167 ; Caballos Rufino, Cursos sobre el Patrimonio Histórico 12 : Actas de los XVIII Cursos Monográficos sobre el Patrimonio Histórico (Reinosa, 2007), Reinosa, 2008, p. 124 ; Hirt, Imperial mines and quarries in the Roman world : Organizational aspects, 27 BC - AD 235, Oxford, 2010, p. 85 ; Lepore, Introduzione allo studio dell'epigrafia giuridica latina, Milano, 2010, p. 202.
 
 
►  Source : Bronze tablet found near Malaga, Spain, in 1851.