ROGATIO
MAENIA AGRARIA ( 411 BC ) |
Livius, IV, 53 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. M. Aemilio
C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant, Volscis, quamquam
non publico consilio capessentibus arma, uoluntariis mercede secutis
militiam. 2. Ad quorum famam hostium
— iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum —
dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis
legis agrariae lator cum impediret auxilioque tribuni nemo inuitus sacramento
diceret, 3. repente nuntiatur arcem Caruentanam
ab hostibus occupatam esse. 4. Ea ignominia
accepta cum apud patres inuidiae Menenio fuit, tum ceteris tribunis,
iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem
causam resistendi collegae. 5. Itaque
cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque
testantibus quidquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum
esset aut immineret culpam penes Menenium fore qui dilectum impediret,
Menenio contra uociferante, si iniusti domini possessione agri publici
cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito nouem tribuni
sustulerunt certamen 6. pronuntiaueruntque
ex collegii sententia : C. Valerio consuli se, damnum aliamque
coercitionem aduersus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus
militiam inhibenti, auxilio futuros esse. 8. Hoc
decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset,
metu ceteri sacramento dixere. |
|