ROGATIO MAECILIA METILIA AGRARIA
  
( 416 BC )
 

     
Livius, IV, 48 ( Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
1. Turbatores uolgi erant Sp. Maecilius quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. 2. Ei cum rogationem promulgassent ut ager ex hostibus captus uiritim diuideretur, magnaeque partis nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae — 3. nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod uenisset adsignatumue publice esset praeterquam plebs habebat, — 4. atrox plebi patribusque propositum uidebatur certamen. Nec tribuni militum, nunc in senatu, nunc conciliis priuatis principum cogendis, uiam consilii inueniebant, 5. cum Ap. Claudius, nepos eius qui decemuir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse 6. uetus se ac familiare consilium domo adferre ; proauum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem. 7. Facile homines nouos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio. 8. Pro fortuna illis animos esse ; ubi uideant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, 9. haud grauate acclinaturos se ad causam senatus, per quam cum uniuerso ordini, tum primoribus se patrum concilient. 10. Adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Seruilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuuenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent. 11. Misso senatu, prensantur ab principibus tribuni. Suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis priuatim, gratum uniuerso senatui fore, sex ad intercessionem comparauere. 12. Posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, 13. eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio ; in eius potestatis fidem circumuentam rem publicam, tamquam priuatum inopem, confugere ; 14. praeclarum ipsis potestatique esse, non ad uexandum senatum discordiamque ordinum mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resistendum improbis collegis. 15. Fremitus deinde uniuersi senatus ortus, cum ex omnibus patribus curiae tribuni appellarentur. Tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissoluendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. 16. Gratiae intercessoribus ab senatu actae. Latores rogationis contione aduocata proditores plebis commodorum ac seruos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas inuecti, actionem deposuere.
 

  
  
Link : Livius IV, 25-61.
  


Traduction française