7. Lex
deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos
aeris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus
statuit aeris tricenos ; cum et carnis autem et salsamenti certa
pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset tamen e terra,
uite, arbore, promisce atque indefinite largita est. 8. Huius
legis Laeuius poeta meminit in ‘ Erotopaegniis ’.
9. Verba Laeuii haec sunt, quibus
significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita
ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam ; |
1. Cum
legeremus orationem ueterem Fauorini, non indiserti uiri, qua oratione
<**> totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi
sumptus atque uictus, perdidicimus. 2. Verba
haec, quae adposuimus, Fauorini sunt : « Praefecti popinae
atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum lubentissime edis,
tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc
flos cenae habetur inter istos quibus sumptus et fastidium pro facetiis
procedit, qui negant ullam auem praeter ficedulam totam comesse oportere ;
ceterarum auium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis
inferiore parte saturi fiant, conuiuium putant inopia sordere, superiorem
partem auium atque altilium qui edint, eos palatum <non> habere.
Si proportione pergit luxuria crescere quid relinquitur nisi uti delibari
sibi cenas iubeant ne edendo defetigentur quando stratus auro, argento,
purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur ? »
|