LEX LICINIA DE SODALICIIS
  
( 55 BC )


     
Cicero, Planc( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
15. (36) sed aliquando ueniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges complexus es ; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus. quod genus iudicum si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi uoluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri uoluerit iudicum alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit. (37) quid ? huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus ? hoc igitur sensimus : ‘ cuiuscumque tribus largitor esset, et per hanc consensionem quae magis honeste quam uere sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius tribus essent esse notum. ’ ita putauit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione deuinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. acerbum omnino genus iudici sed tamen, si uel sua uel ea quae maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur, uix recusandum.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

18. (44) neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod <non> eas tribus quibus erat hic maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non seruatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres ? sequestremne Plancium ? respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum ? illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri uoluerit id esse actum ut suffragatio, ut obseruantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt uiri boni qui apud tribulis suos gratiosi esse uellent ; (45) neque uero tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne obseruent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent. haec enim plena sunt offici, plena obseruantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos uiros esse uidimus, et hodie esse uolumus quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium, discriptio populi, suffragia largitione deuincta seueritatem senatus et bonorum omnium uim ac dolorem excitarent. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, diuisisse ; tum mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus enim iudicibus non modo seueritatem illorum, si ista uera sunt, sed ne uoltus quidem ferre possemus. (46) hanc tu rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor grauissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se diuinare malueris quam eos qui scirent iudicare ?
 

  
  
Link : Cicero, Planc.
  


Traduction française