LEX LICINIA MUCIA DE CIVIBUS REDIGUNDIS
  
( 95 BC )
 

     
Asconius, 67-68 ( Clark, Oxford, 1907 ).
  

 
[67] ... Legem Liciniam et Muciam de civibus redigendis video constare inter omnis, quamquam duo consules omnium quos vidimus sapientissimi tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei publicae fuisse. — L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum significat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum [68] summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret, necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redigeretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici quod post triennium exortum est fuerit.
 

     
Cicero, de off., III, 11, 47 ( Testard, Paris, 2002 ).
  

 
Male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere ; quam legem tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaevola. ...
 

     
Cicero, Balb. ( Clark, Oxford, 1909 ).
  

 
21. (48) itaque cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset, num quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus ?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 
24. (54) quod si acerbissima lege Servilia principes viri ac gravissimi et sapientissimi cives hanc Latinis, id est foederatis, viam ad civitatem populi iussu patere passi sunt, neque ius est hoc reprehensum Licinia et Mucia lege, cum praesertim genus ipsum accusationis et nomen eius modi praemium quod nemo adsequi posset nisi ex senatoris calamitate neque senatori neque bono cuiquam nimis iucundum esse posset, dubitandum fuit quin, quo in genere iudicum praemia rata essent, in eodem iudicia imperatorum valerent ?
 

     
Cicero, Brut., 16, 63 ( Richard, Paris, 1934 ).
  

 
Catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurumas esse — est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni ciuium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas —, ...
 

  
  Bibliography
 
 

Mommsen, Röm. Gesch., II, 214 ; Mommsen, Dr. pén., III, 186 ; Mommsen, Droit public, VI, 2, 262, 4 ; Rotondi, Leges publicae populi Romani, Milano, 1912, p. 335.
  


Traduction française