LEX
LICINIA DE LUDIS APOLLINARIBUS ( 208 BC ) |
Livius, XXVII, 23 ( Lasserre, Paris, 1949 ). |
Eo
anno pestilentia grauis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis
in longos morbos quam in permitiales euasit. eius pestilentiae causa
et supplicatum per compita tota urbe est et P- Licinius Varus praetor
urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam
diem uouerentur. ipse primus ita uouit, fecitque ante diem tertium nonas
Quinctiles. is dies deinde sollemnis seruatus. |
|