ROGATIO
LICINIA AGRARIA ( 482 BC ) |
Livius, II, 43 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Q. Fabius
inde et C. Iulius consules facti. Eo anno non segnior discordia
domi et bellum foris atrocius fuit. Ab Aequis arma sumpta ; Veientes
agrum quoque Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum crescente
cura Caeso. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. 2. Ortonam,
Latinam urbem, Aequi oppugnabant ; Veientes pleni iam populationum
Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. 3. Qui
terrores cum conpescere deberent, auxere insuper animos plebis ;
redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius
tribunus plebis, uenisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis
agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
4. Ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis
uersa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae
coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent. |
|