LEX
IULIA DE PECUNIIS REPETUNDIS ( 59 BC ) |
||||||
|
||||||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||||||
|
||||||
Digesta, XLVIII, 11 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||||
1 [ Marcianus ], pr. Lex
iulia repetundarum pertinet ad eas pecunias, quas quis in magistratu
potestate curatione legatione vel quo alio officio munere ministeriove
publico cepit, vel cum ex cohorte cuius eorum est. 1. Excipit
lex, a quibus licet accipere : a sobrinis propioreve gradu cognatis
suis, uxore.
2 [ Scaevola ]. Datur ex hac lege et in heredes actio intra annum dumtaxat a morte eius qui arguebatur. 3 [ Macer ]. Lege iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum vel non iudicandum decernendumve acceperit : 4 [ Venuleius Saturninus ]. Vel quo magis aut minus quid ex officio suo faceret. 5 [ Macer ]. In comites quoque iudicum ex hac lege iudicium datur. 6 [ Venuleius Saturninus ], pr. Eadem lege tenentur, qui ob denuntiandum vel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint. 1. Hac lege damnatus testimonium publice dicere aut iudex esse postulareve prohibetur. 2. Lege iulia repetundarum cavetur, ne quis ob militem legendum mittendumve aes accipiat, neve quis ob sententiam in senatu consiliove publico dicendam pecuniam accipiat, vel ob accusandum vel non accusandum : utque urbani magistratus ob omni sorde se abstineant neve plus doni muneris in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum. 7 [ Macer ], pr. Lex iulia de repetundis praecipit, ne quis ob iudicem arbitrumve dandum mutandum iubendumve ut iudicet : neve ob non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet : neve ob hominem in vincula publica coiciendum vinciendum vincirive iubendum exve vinculis dimittendum : neve quis ob hominem condemnandum absolvendumve : neve ob litem aestimandam iudiciumve capitis pecuniaeve faciendum vel non faciendum aliquid acceperit. 1. Apparet autem, quod lex ab exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, a nullo neque ullam quantitatem capere permittit. 2. Illud quoque cavetur, ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum praebendum adprehendendum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata praestita lege erunt. 3. Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque vel exilio puniuntur vel etiam durius, prout admiserint. quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint ? vel, licet non acceperint, calore tamen inducti interfecerint vel innocentem vel quem punire non debuerant ? capite plecti debent vel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt. 8 [ Paulus ], pr. Quod contra legem repetundarum proconsuli vel praetori donatum est, non poterit usu capi. 1. Eadem lex venditiones locationes eius rei causa pluris minorisve factas irritas facit impeditque usucapionem, priusquam in potestatem eius, a quo profecta res sit, heredisve eius veniat. 9 [ Papinianus ]. Qui munus publice mandatum accepta pecunia ruperunt, crimine repetundarum postulantur. |
||||||
Codex Iustinianus, IX, 27 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||||
1. | ||||||
Imperatores
Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Ut unius poena metus possit
esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam nudaverat cum
custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non dicam
domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse
a provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus
exsolvat. * GRAT. VALENTIN. ET THEODOS. AAA. MATRONIANO DUCI ET PRAES.
ISAURIAE.*<A 382 D.PRID.ID.IUN.CONSTANTINOPOLI ANTONIO ET SYAGRIO
CONSS.> |
||||||
2. | ||||||
Imperatores
Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Sciant iudices super admissis
propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse repetendam. * GRAT.
VALENTIN. ET THEODOS. AAA. FLORO PP. *<A 382 D.X K.SEPT.ANTONIO ET
SYAGRIO CONSS.> |
||||||
3. | ||||||
Imperatores
Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Omnes cognitores et iudices
a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque alienum iurgium
putent suam praedam. Etenim privatarum quoque litium cognitor idemque
mercator statutam legibus cogetur subire iacturam * GRAT. VALENTIN.
ET THEODOS. AAA. MARCELLINO. *<A 383 D.PRID.NON.APRIL.MEDIOLANI MEROBAUDE
II ET SATURNINO CONSS. > |
||||||
4. | ||||||
Imperatores
Gratianus, Valentinianus, Theodosius. Iubemus hortamur, ut, si quis
forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam colonorum aut
cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus, si quis
scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam
vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa
improbum iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo vel post
administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum
approbet, cum probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. * GRAT.
VALENTIN. ET THEODOS. AAA. ET ARCAD. A. EDICTUM AD P *<A 386 D.X
K.IUL.CONSTANTINOPOLI HONORIO NP.ET EUODIO CONSS.> |
||||||
5. | ||||||
Imperatores
Valentinianus, Theodosius, Arcadius. Unusquisque procurator, praepositus
gynaecei, tabularius susceptor colonus vel quicumque se a comite domorum
meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit administratione
decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae quidquid
dederit repetiturus occurrat, ut prosit pensionibus, quidquid ille reddiderit.
1. Sin vero ex tempore depositae
administrationis praestituti temporis curricula transfluxerint, nulla
vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores praepositos colonos
tabularios susceptores obnoxios ad solutionem volumus artari. * VALENTIN.
THEODOS. ET ARCAD. AAA. SEVERINO COM. RER. PRIVAT *<A 390 D. PRID.
NON. IUN. MEDIOLANI VALENTINIANO A. IIII ET NEOTERIO CONSS.> |
||||||
6. | ||||||
Imperatores
Theodosius, Valentinianus. Sancimus eiusmodi viros ad provincias
regendas accedere, qui honoris insignia non ambitione vel pretio, sed
probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoveri, ita
sane ut, quibus hi honores per sedis tuae vel nostram fuerint electionem
commissi, iurati inter gesta depromant se pro administrationibus sortiendis
neque dedisse quippiam neque daturos umquam postmodum fore, sive per
se sive per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut
donationis venditionisve titulo aut alio velamento cuiuscumque contractus,
et ob hoc exceptis salariis nihil penitus tam in administratione positos
quam post depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore
administrationis, quam gratuito meruerint, accepturos. 1. Et
licet neminem divini timoris contemnendo iureiurando arbitramur immemorem,
ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen, ut ad salutis timorem
et necessitas periculi subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita
sacramenta neglegere, non modo adversus accipientem, sed etiam adversus
dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem,
quadrupli poena eo qui convictus fuerit modis omnibus feriendo. * THEODOS.
ET VALENTIN. AA. FLORENTIO PP. *<A 439 D. VI K. DEC. CONSTANTINOPOLI
THEODOSIO A. XVII ET FESTO CONSS.> |
||||||
Pauli Sententiae, V, 28 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||||
1. Iudices
pedanei si pecunia corrupti dicantur, plerumque a praeside aut curia
submoventur aut in exilium mittuntur aut ad tempus relegantur. |
||||||
Cicero, Vat., 12, 29 ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ). |
||||||
Et
quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis diuitiis intolerantissime
gloriaris, uolo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis
cum ciuitatibus, cum regibus, cum tetrarchis ; erogarisne pecunias
ex aerario tuis legibus ; eripuerisne partis illo tempore carissimas
partim a Caesare, partim a publicanis ? quae cum ita sint, quaero
ex te sisne ex pauperrimo diues factus illo ipso anno quo lex lata est
de pecuniis repetundis acerrima ... |
||||||
Cicero, Rab. Post. ( Nisard, Paris, 1840 ). |
||||||
4. (8) Est
enim haec causa ‘ Quo ea pecunia peruenerit ’
quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae. sunt lites
aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo uniuersae
<lites solutae>. iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos ea
pecunia quam is ceperit qui damnatus sit peruenerit. ...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 5. (12) Vbi est igitur sapientia iudicis ? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. datur tibi tabella iudici. qua lege ? Iulia de pecuniis repetundis. quo de reo ? de equite Romano. at iste ordo lege ea non tenetur. 'illo,' inquit, 'capite : <quo ea pecunia peruenerit.' nihil audisti> in Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares. 'at nunc audio.' reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est. |
||||||
Cicero, Sest., 44, 135 ( Cabaret-Dupaty, Paris, 1919 ). |
||||||
... quem
non tam admiror, quod meam legem contemnit hominis inimici, quam quod
sic statuit, omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam Didiam,
Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius quem sua lege et suo beneficio
ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C. Caesaris, legem de
pecuniis repetundis non putat esse legem ? et aiunt alios esse
qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima lex et ab illo socero
eius et ab hoc adsecula neglegatur ! ... |
||||||
|
||||||