LEX
IULIA DE PROVINCIIS ( 46 BC ) |
Cicero, Phil., I ( Nisard, Paris, 1840 ). |
8. (19) Quae
lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata,
quam ne praetoriae prouinciae plus quam annum neue plus quam biennium
consulares obtinerentur ? Hac lege sublata uidenturne uobis
posse Caesaris acta seruari ?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 10. (24) De exsilio reducti multi a mortuo, ciuitas data non solum singulis, sed nationibus et prouinciis uniuersis a mortuo, immunitatibus infinitis sublata uectigalia a mortuo. Ergo haec uno, uerum optimo auctore, domo prolata defendimus ; eas leges, quas ipse nobis inspectantibus recitauit, pronuntiauit, tulit, quibus latis gloriabatur iisque legibus rem publicam contineri putabat, de prouinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos, qui defendimus acta Caesaris, euertendas putamus ? |
Cicero, Phil., III, 15 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
38. quodque
prouinciam Galliam citeriorem optimorum et fortissimorum (uirorum) amicissimorumque
rei publicae ciuium exercitumque in senatus potestate retineat, id eum
exercitumque eius, municipia, colonias prouinciae Galliae recte atque
ordine exque re publica fecisse et facere. Senatum ad summam
rem publicam pertinere arbitrari ab D. Bruto et L. Planco
imperatoribus, consulibus designatis, itemque a ceteris, qui prouincias
optinent, optineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum
successum sit ... |
Cicero, Phil., V, 3 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
7. ... Tribuni
plebi tulerunt de prouinciis contra acta C. Caesaris, ille biennium,
hi sexennium. ... |
Cicero, Phil., VIII, 9 ( Nisard, Paris, 1840 ). |
28. ‘ Ipse
autem ut quinquennium, ’ inquit, ‘ optineam. ’
At istud uetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis. |
Dion Cassius, XLIII, 25 ( Gros, Paris, 1845-70 ). |
3. Ὅτι
τε αὐτὸς πολλοῖς τῶν Γαλατῶν ἐφεξῆς ἔτεσιν ἄρξας ἔς τε τὴν ἐπιθυμίαν
ἀπ' αὐτοῦ τῆς δυναστείας μᾶλλον προήχθη καὶ ἐς τὴν παρασκευὴν τῆς ἰσχύος
ἐπηυξήθη, κατέκλεισε νόμῳ τοὺς μὲν ἐστρατηγηκότας ἐπ' ἐνιαυτὸν τοὺς
δὲ ὑπατευκότας ἐπὶ δύο ἔτη κατὰ τὸ ἑξῆς ἄρχειν, καὶ μηδενὶ τὸ παράπαν
ἐπὶ πλεῖον ἡγεμονίαν τινὰ ἔχειν ἐξεῖναι. |
|