LEX
IULIA DE PECULATU ET PECUNIA RESIDUA ( 59-58 BC ) |
||||
|
||||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||||
|
||||
Digesta, XLVIII, 13 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
1 [ Ulpianus ]. Lege
iulia peculatus cavetur, ne quis ex pecunia sacra religiosa publicave
auferat neve intercipiat neve in rem suam vertat neve faciat, quo quis
auferat intercipiat vel in rem suam vertat, nisi cui utique lege licebit:
neve quis in aurum argentum aes publicum quid indat neve immisceat neve
quo quid indatur immisceatur faciat sciens dolo malo, quo id peius fiat.
2 [ Paulus ]. Lege iulia de residuis tenetur, qui publicam pecuniam delegatam in usum aliquem retinuit neque in eum consumpsit. 3 [ Ulpianus ]. Peculatus poena aquae et ignis interdictionem, in quam hodie successit deportatio, continet. porro qui in eum statum deducitur, sicut omnia pristina iura, ita et bona amittit. 4 [ Marcianus ], pr. Lege iulia peculatus tenetur, qui pecuniam sacram religiosam abstulerit interceperit. 1. Sed et si donatum deo immortali abstulerit, peculatus poena tenetur. 2. Mandatis autem cavetur de sacrilegiis, ut praesides sacrilegos latrones plagiarios conquirant et ut, prout quisque deliquerit, in eum animadvertant. et sic constitutionibus cavetur, ut sacrilegi extra ordinem digna poena puniantur. 5 [ Marcianus ], pr. Lege iulia de residuis tenetur is, apud quem ex locatione, emptione, alimentaria ratione, ex pecunia quam accepit aliave qua causa pecunia publica resedit. 1. Sed et qui publicam pecuniam in usu aliquo acceptam retinuerit nec erogaverit, hac lege tenetur. 2. Qua lege damnatus amplius tertia parte quam debet punitur. 3. Non fit locus religiosus, ubi thensaurus invenitur: nam et si in monumento inventus fuerit, non quasi religiosus tollitur. quod enim sepelire quis prohibetur, id religiosum facere non potest: at pecunia sepeliri non potest, ut et mandatis principalibus cavetur. 4. Sed et si de re civitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum divorum traiani et hadriani cavetur peculatus crimen committi: et hoc iure utimur. 6 [ Marcianus ]. Divi severus et antoninus cassio festo rescripserunt, res privatorum si in aedem sacram depositae subreptae fuerint, furti actionem, non sacrilegii esse. 7 [ Ulpianus ]. Sacrilegii poenam debebit proconsul pro qualitate personae proque rei condicione et temporis et aetatis et sexus vel severius vel clementius statuere. et scio multos et ad bestias damnasse sacrilegos, nonnullos etiam vivos exussisse, alios vero in furca suspendisse. sed moderanda poena est usque ad bestiarum damnationem eorum, qui manu facta templum effregerunt et dona dei in noctu tulerunt. ceterum si qui interdiu modicum aliquid de templo tulit, poena metalli coercendus est, aut, si honestiore loco natus sit, deportandus in insulam est. 8 [ Ulpianus ], pr. Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica vel signatam furantur, hi non videntur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen accedit. 1. Si quis ex metallis caesarianis aurum argentumve furatus fuerit, ex edicto divi pii exilio vel metallo, prout dignitas personae, punitur. is autem, qui furanti sinum praebuit, perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur. qui autem aurum ex metallo habuerit illicite et conflaverit, in quadruplum condemnatur. 9 [ Venuleius Saturninus ]. Peculatus crimen ante quinquennium admissum obici non oportet. 10 [ Venuleius Saturninus ], pr. Qui tabulam aeream legis formamve agrorum aut quid aliud continentem refixerit vel quid inde immutaverit, lege iulia peculatus tenetur. 1. Eadem lege tenetur, qui quid in tabulis publicis deleverit vel induxerit. 11 [ Paulus ], pr. Sacrilegi capite puniuntur. 1. Sunt autem sacrilegi, qui publica sacra compilaverunt. at qui privata sacra vel aediculas incustoditas temptaverunt, amplius quam fures, minus quam sacrilegi merentur. quare quod sacrum quodve admissum in sacrilegii crimen cadat, diligenter considerandum est. 2. Labeo libro trigensimo octavo posteriorum peculatum definit pecuniae publicae aut sacrae furtum non ab eo factum, cuius periculo fuit, et ideo aedituum in his, quae ei tradita sunt, peculatum non admittere. 3. Eodem capite inferius scribit non solum pecuniam publicam, sed etiam privatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco debetur simulans se fisci creditorem accepit, quamvis privatam pecuniam abstulerit. 4. Is autem, qui pecuniam traiciendam suscepit vel quilibet alius, ad cuius periculum pecunia pertinet, peculatum non committit. 5. Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potestatem fecerint. 6. Eum, qui pecuniam publicam in usus aliquos retinuerit nec erogaverit, hac lege teneri labeo libro trigensimo octavo posteriorum scripsit. cum eo autem, qui, cum provincia abiret, pecuniam, quae penes se esset, ad aerarium professus retinuerit, non esse residuae pecuniae actionem, quia eam privatus fisco debeat, et ideo inter debitores eum ferri: eamque ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est pignus capiendo, corpus retinendo, multam dicendo. sed eam quoque lex iulia residuorum post annum residuam esse iussit. 12 [ Marcianus ], pr. Hac lege tenetur, qui in tabulis publicis minorem pecuniam, quam quid venierit aut locaverit, scripserit aliudve quid simile commiserit. 1. Divus severus et antoninus quendam clarissimum iuvenem, cum inventus esset arculam in templum ponere ibique hominem includere, qui post clusum templum de arca exiret et de templo multa subtraheret et se in arculam iterum referret, convictum in insulam deportaverunt. 13 [ Ulpianus ]. Qui perforaverit muros vel inde aliquid abstulerit, peculatus actione tenetur. 14 [ Marcellus ]. Peculatus nequaquam committitur, si exigam ab eo pecuniam, qui et mihi et fisco debet: non enim pecunia fisci intercipitur, quae debitori eius aufertur, scilicet quia manet debitor fisci nihilo minus. 15 [ Modestinus ]. Is, qui praedam ab hostibus captam subripuit, lege peculatus tenetur et in quadruplum damnatur. 16 [ Papinianus ]. Publica iudicia peculatus et de residuis et repetundarum similiter adversus heredem exercentur, nec immerito, cum in his quaestio principalis ablatae pecuniae moveatur. |
||||
Codex Iustinianus, IX, 28 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
1. | ||||
Imperatores Theodosius,
Arcadius, Honorius . Iudices, qui tempore administrationis publicas
pecunias subtraxerunt, lege Iulia peculatus obnoxii sunt et capitali
animadversioni eos subdi iubemus: his nihilo minus, qui ministerium
eis ad hoc adhibuerunt vel qui subtracta ab his scientes susceperunt,
eadem poena percellendis. * THEODOS. ARCAD. ET HONOR. AAA. RUFINO PP.
*<A 415 D. III NON. MART. CONSTANTINOPOLI HONORIO X ET THEODOSIO
VI AA. CONSS.> |
||||
Iustiniani Institutiones, IV, 18 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||
9. Lex
Iulia peculatus eos punit, qui pecuniam vel rem publicam vel sacram
vel religiosam furati fuerint. sed si quidem ipsi iudices tempore administrationis
publicas pecunias subtraxerunt, capitali animadversione puniuntur, et
non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui
subtracta ab his scientes susceperunt: alii vero qui in hanc legem inciderint
poenae deportationis subiugantur. |
||||
Pauli Sententiae, V, 27 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||
1. Si
quis fiscalem pecuniam attrectaverit subripuerit mutaverit seu in suos
usus converterit, in quadruplum eius pecuniae quam sustulit condemnatur. |
||||
|
||||