LEX
IULIA DE MARITANDIS ORDINIBUS Lex Julia on marriage ( 18 BC ) |
( C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 115-116, n. 23 ). |
(I)
(Paulus l. I ad l. Iuliam et Papiam : Lege Iulia ita cavetur :) |
Qui
senator est, quive filius, neposve ex filio, proneposve ex [nepote]
filio nato cuius eorum est erit, ne quis eorum sponsam uxoremve sciens
dolo malo habeto libertinam, aut eam, quae ipsa cuiusve pater materve
artem ludicram facit fecerit ; neve senatoris filia, neptisve ex
filio, proneptisve ex nepote filio nato nata libertino eive,
qui ipse cuiusve pater materve artem ludicram facit fecerit, sponsa
nuptave sciens dolo malo esto, neve quis eorum dolo malo sciens sponsam
uxoremve eam habeto. |
(VI)
(Paulus l. II ad l. Iuliam et Papiam :) |
Qui
libertinos duos pluresve a se genitos natasve in sua potestate habebit,
praeter eum, qui artem ludicram fecerit quive operas suas, ut cum bestiis
pugnaret, locaverit : ne quis eorum operas doni muneris aliudve
quicquam libertatis causa patrono patronae liberisve eorum, de quibus
iuraverit vel promiserit obligatusve erit, dare facere praestare debeto. |
(XIII)
(Ulpianus l. III ad l. Iuliam et Papiam : Quod ait lex :) |
Divortii
faciendi potestas libertae, quae nupta est patrono, ne esto, quamdiu
patronus eam uxorem esse volet . . [neve] invito patrono [alii
nubere potestas esto]. |
(XXXIV)
(Ulp. l. VII ad l. Iuliam et Papiam : Si vero —
maritus dotalem servum voluntate eius (mulieris) manumiserit, —
ait lex :) |
. . . quod
ad eum pervenit, et si dolo malo aliquid factum est, quominus ad eum
perveniat, . . quanta pecunia erit, tantam pecuniam dato. |
[Dig.
XXIII, 2, 44 pr. / XXXVIII, 1, 37 pr. / XXIV, 2, 11 pr.-1 /
XXIV, 3, 64 pr. 6-7. 10] |
|