LEX
IULIA DE CIVITATE LATINIS ET SOCIIS DANDA ( 90 BC ) |
Appianus, Bell. Civ., I, 49 ( Firmin-Didot, Paris, 1840 ). |
... Δείσασα οὖν ἡ βουλή, μὴ ἐν κύκλῳ γενόμενος αὐτοῖς
ὁ πόλεμος ἀφύλακτος ᾖ, τὴν μὲν θάλασσαν ἐφρούρει τὴν ἀπὸ Κύμης ἐπὶ τὸ
ἄστυ δι' ἀπελευθέρων, τότε πρῶτον ἐς στρατείαν δι' ἀπορίαν ἀνδρῶν καταλεγέντων,
Ἰταλιωτῶν δὲ τοὺς ἔτι ἐν τῇ συμμαχίᾳ παραμένοντας ἐψηφίσατο εἶναι πολίτας,
οὗ δὴ μάλιστα μόνον οὐ πάντες ἐπεθύμουν. Καὶ τάδε ἐς Τυρρηνοὺς περιέπεμπεν,
οἱ δὲ ἄσμενοι τῆς πολιτείας μετελάμβανον. Καὶ τῇδε τῇ χάριτι ἡ βουλὴ
τοὺς μὲν εὔνους εὐνουστέρους ἐποίησε, τοὺς δὲ ἐνδοιάζοντας ἐβεβαιώσατο,
τοὺς δὲ πολεμοῦντας ἐλπίδι τινὶ τῶν ὁμοίων πραοτέρους ἐποίησεν. Ῥωμαῖοι
μὲν δὴ τούσδε τοὺς νεοπολίτας οὐκ ἐς τὰς πέντε καὶ τριάκοντα φυλάς,
αἳ τότε ἦσαν αὐτοῖς, κατέλεξαν, ἵνα μὴ τῶν ἀρχαίων πλέονες ὄντες ἐν
ταῖς χειροτονίαις ἐπικρατοῖεν, ἀλλὰ δεκατεύοντες ἀπεφηναν ἑτέρας, ἐν
αἷς ἐχειροτόνουν ἔσχατοι. Καὶ πολλάκις αὐτῶν ἡ ψῆφος ἀχρεῖος ἦν, ἅτε
τῶν πέντε καὶ τριάκοντα προτέρων τε καλουμένων καὶ οὐσῶν ὑπὲρ ἥμισυ.
Ὅπερ ἢ λαθὸν αὐτίκα ἢ καὶ ὣς αὐτὸ ἀγαπησάντων τῶν Ἰταλιωτῶν ὕστερον
ἐπιγνωσθὲν ἑτέρας στάσεως ἦρξεν. |
Cicero, Balb., 8, 21 ( Clark, Oxford, 1909 ). |
... ipsa denique Iulia,
qua lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti
non essent civitatem non haberent. in quo magna contentio Heracliensium
et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis civitatibus foederis sui
libertatem civitati anteferret. |
Velleius Paterculus, II, 16 ( Shipley, London, 1924 ). |
4. Tam
varia atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per biennium continuum
duo Romani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus occiderentur,
exercitus populi Romani multis in locis funderentur, utque ad saga iretur
diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant
atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem,
qui arma aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt
... |
Velleius Paterculus, II, 20 ( Shipley, London, 1924 ). |
2. Non
erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. Itaque cum ita civitas Italiae
data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives, ne potentia
eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent
recepti in beneficium quam auctores beneficii, Cinna in omnibus tribubus
eos se distributurum pollicitus est ... |
|
|