LEX HORTENSIA DE PLEBISCITIS
   
( 286 BC )
 

     
Gai Institutiones, I, 3 ( Seckel & Kuebler, Leipzig, 1935 ).
  

 
Lex est, quod populus iubet atque constituit. plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione uniuersi ciues significantur, connumeratis et patriciis ; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri ciues significantur ; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quae sine auctoritate eorum facta essent ; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita uniuersum populum tenerent : itaque eo modo legibus exaequata sunt.
 

    
Iustiniani Institutiones, I, 2Krueger, Berlin, 1954 ).
 

 
4. Lex est quod populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat. plebiscitum est, quod plebs plebeio magistratu interrogante, veluti tribuno, constituebat. plebs autem a populo eo differt quo species a genere : nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et senatoribus: plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur. sed et plebiscita, lege Hortensia lata, non minus valere quam leges coeperunt.
 

     
Digesta, I, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
2 [ Pomponius ] ... 8. Deinde cum esset in civitate lex duodecim tabularum et ius civile, essent et legis actiones, evenit, ut plebs in discordiam cum patribus perveniret et secederet sibique iura constitueret, quae iura plebi scita vocantur. Mox cum revocata est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea observari lege Hortensia : et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas autem eadem esset.
 

Traduction française