TABULA HERACLEENSIS, VULGO LEX IULIA MUNICIPALIS
   
Law ( of Caesar ? ) on municipalities
    
( 80-43 BC )
 

 
( M. H. Crawford et al., Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 355-391, n. 24 ).
 

 
Nota : the underlined letters indicate the damaged letters.
 

 
1  quem h(ac) l(ege) ad co(n)s(ulem) profiterei oportebit, sei is, quom eum profiterei oportebit, Romae non erit, tum quei eius/ negotia curabit is ea{f}dem omnia, quae eum, quoius negotia curabit, sei Romae esset, h(ac)   l(ege) profiterei/ oporte<re>t, item isdemque diebus ad co(n)s(ulem) profitemino. vacat/ quem h(ac) l(ege)   ad   co(n)s(ulem)   profiterei   oportebit,   seiue   is  pup(illus)  seiue  ea  pu(pilla) erit, tum quei eius pup(illi)/ pu(pillae)ue tutor erit, item eademque omnia in iisdem diebus ad co(n)s(ulem) profitemino ita utei e<t> quae quibusque di<e>bus eum eamue, sei pup(illus) pu(pilla)ue non/ es<se>t, h(ac) l(ege) profiterei oporteret. vacat/ sei co(n)s(ul), at que h(ac) l(ege) professiones fierei oportebit, Romae non erit, tum is, quem profiterei oportebit, quod eum profiterei/
8  oportebit, ad pr(aetorem) urb(anum) aut, sei is Romae non erit, ad eum pr(aetorem), quei inter peregrinos ius deicet, profitemino, ita utei/ eum ad co(n)s(ulem), sei tum Romae esset, h(ac) l(ege) profiterei oporteret. vacat/ sei ex eis co(n)s(ulibus) et pr(aetoribus), ad quos h(ac) l(ege) professiones fierei oportebit, nemo eorum Romae erit, tum is, quem profiterei oportebit,/ {et} quod eum {eum} profiterei   oportebit   ad   tr(ibunum)  pl(ebei)  profitemino,  ita  ute<i>  eum  ad  co(n)s(ulem)  pr(aetorem) urb(anum) eumque quei inter peregri-/
12  nos  ius  deicet,  sei  tum  Romae  esset,  h(ac)  l(ege) profiterei oporteret. vacat/ quod quemquem h(ac) l(ege) profiterei oportebit, is, apud quem ea professio fiet, eius que<i> profitebitur nomen, et ea quae pro-/fessus erit, et quo die professus sit, in tabulas publicas referunda curato, eademque omnia quae uteique in tabulas/ rettulerit <i>ta in tabulam in album referunda <curato>, idque aput <f>orum et, quom frumentum populo dabitur, ibei ubei frumen-/
16  tum  populo  dabitur  cottidie maiorem partem diei propositum habeto, u(nde) d(e) p(lano) r(ecte) l(egei) p(ossit). vacat/ queiquomque frumentum populo dab<i>t damdumue curabit, nei qu<oi> eorum quorum nomina h(ac) l(ege) a{d} co(n)s(ule) pr(aetore) tr(ibuno) pl(ebis) in ta-/bula in albo proposita erunt, frumentum  dato  neue  dare  iubeto  neue  sinito. quei aduersus ea eorum qu<o>i frumentum/ dederit, is in tr(itici) m(odios) (singulos) (sestertium) (quinquaginta milia) populo dare damnas esto, eiusque pecuniae quei uolet petitio esto. vacat/ quae uiae in urbem Rom(am) propiusue u(rbem) R(omam) p(assus) m(ille) ubei continente habitabitur sunt erunt, quoius ante aedificium earum quae/ uiae erunt, is eam uiam arbitratu eius aed(ilis), quoi ea pars urbis h(ac) l(ege) obuenerit, tueatur; isque aed(ilis) curato uti quorum/ ante aedificium erit quamque uiam h(ac) l(ege) quemque tueri oportebit, ei omnes eam uiam arbitratu eius tueantur,  neue  eo/  loco  a<q>(ua)  consistat,  quo  minus  conmode  populus ea uia utatur. vacat/ aed(iles) cur(ules) aed(iles) pl(ebei), quei nunc sunt <in diebus (quinque) proxumeis post hanc legem rogatam>, queiquomque post h(anc) l(egem) r(ogatam) factei createi erunt eumue mag(istratum) inierint, iei in diebus (quinque) proxumeis/ quibus eo mag(istratu) designatei erunt eumue mag(istratum) inierint inter se paranto  aut  sortiunto,  qua  in  partei  urbis  quisque/  eorum  uias publicas in urbem Roma<m> propiusue u(rbem) R(omam) p(assus) m(ille) reficiundas sternendas curet, eiusque rei procurationem/ habeat. quae pars quoique aed(ilei) ita h(ac) l(ege) obuenerit, eius aed(ilis) in eis loceis quae in ea partei erunt uiarum reficien-/
28  darum tuemdarum procuratio esto, utei h(ac) l(ege) oportebit. vacat/ quae uia <int>er aedem sacram et aedificium locumue publicum et inter aedificium priuatum est erit, eius/ uiae partem dimidiam is aed(ilis), quoi ea pars urbis obuenerit, in qua parte ea aedis sacra erit seiue aedificium/ publicum seiue locus publicus, tuemdam locato. vacat/ quemquomque ante suum aedificium uiam publicam h(ac) l(ege) tueri oportebit,   quei  eorum  eam  uiam  arbitratu  eius  aed(ilis),/  quoius  oportuerit,  non  tuebitur,  eam  uiam aed(ilis), quoius arbitratu eam tuerei oportuerit, tuemdam locato;/ isque aed(ilis) diebus ne minus decem antequam locet aput forum ante tribunale suom propositum habeto, quam/ uiam tuendam et quo die locaturus sit e<t> quorum ante aedificium ea uia sit; eisque quorum ante aedificium/
36  ea uia erit procuratoribusue eorum domum denuntietur facito, se eam uiam locaturum et quo die locaturus/ sit; eamque locationem palam in foro per q(uaestorem) urb(anum) eumue quei aerario praerit facito. quamta pecunia eam/ uiam locauerit, tamtae pecuniae eum eos{q}ue, quorum ante aedificium ea uia erit, pro portioni quamtum/ quoiusque ante aedificium uiae in longitudine et in latitudine erit, q(uaestor) urb(anus) queiue aerario praerit in tabula<s>/
40  publicas pecuniae factae referundum cu<r>ato. ei <q>u<e>i eam tuemdam redemerit, tamtae pecuniae eum eos-/ue adtribuito sine d(olo) m(alo). sei is quei adtributus erit eam pecuniam diebus triginta proxum<e>is, quibus ipse aut pro-/curator eius sciet adtributionem factam esse ei, <q>uoi adtributus erit, non soluerit neque satis fecerit, is,/ quamtae pecuniae adtributus erit, tamtam pecuniam et eius dimidium ei, quoi adtributus erit, da<r>e debeto,/

44  inque eam r<e>m is, quoquomque de ea re aditum erit, iudicem iudiciumue ita dato, utei de pecunia credita/ <iudicem> iudicium {q}ue dari oporte<re>t. vacat/ quam uiam h(ac) l(ege) tuemdam locari oportebit, aed(ilis), quem eam uiam tuendam locare oportebit, is eam uiam per/ q(uaestorem) urb(anum) queiue aerario praerit tuemdam locato, utei <quei redemerit> eam uiam arbitratu eius, quei eam uiam locandam/

48  curauerit,  tueatur.  quamtam  pecuniam  ita  quaeque  uia  locata  erit,  t(amtam) p(ecuniam) q(uaestor) urb(anus) queiue aerario praerit/ redemptorei, quoi e lege locationis dari oportebit heredeiue eius damdam adtribuendam curato. vacat/ quo minus aed(iles) et IIIIuir(ei) uieis in urbem purgandeis, IIuir(ei) uieis extra propiusue urbem Rom(am) passus <m(ille)>/ purgandeis, queiquomque erunt, uias publicas purgandas curent eiusque rei potestatem habeant,/
52  ita  utei  legibus  pl(ebei)ue  sc(itis)  s(enatus) c(onsultis) oportet oportebit, e<ius> h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur). vacat/ quoius ante aedificium semita in loco <publico> erit, is eam semitam eo aedificio perpetuo lapidibus perpetueis/ integreis continentem constratam recte habeto arbitratu eius aed(ilis), quoius in ea parte h(ac) l(ege) uiarum/ procurat<io> erit. vacat/ quae uiae in u(rbem) R(omam) sunt erunt intra ea loca, ubi continenti hab<i>tab<i>tur, ne quis in ieis uieis post k(alendas) Ianuar(ias)/ primas plostrum inte<r>diu post solem ortum neue ante horam decimam diei ducito agito, nisi quod aedium/ sacrarum deorum inmortalium caussa aedificandaru<m> operisue faciumdei causa adu<e>hei porta-/ri oportebit, aut quod ex urbe exue ieis loceis earum rerum, quae publice demolienda<e> loca<tae> erunt, publi-/
60  ce exportarei oportebit, et quarum rerum caussa plostra h(ac) l(ege) certeis hominibus certeis de causeis agere/ ducere licebit. vacat/ quibus diebus uirgines Vestales re<gem> sacrorum flamines plostreis in urbe sacrorum publicorum p(opuli) R(omani) caussa/ uehi oportebit, quaeque plostra triumphi caussa, quo die quisque triumpha<b>it, ducei oportebit, quaeque/
64  plostra ludorum <caussa>, quei <urbei> Romae <p(ropius)ue> urbei Romae <p(assus) m(ille)> publice feient, inue pompam ludeis circiensibus ducei agei opus/ erit, quo{ue} minus earum rerum caussa eisque diebus plostra interdiu in urbe ducantur agantur, e(ius) h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur)./ quae plostra noctu in  urbem  inducta  erunt,  quo  minus  ea plostra inania aut stercoris exportandei caussa/ post solem ortum h(oram) (decimam) diei bubus iumenteisue iuncta in u(rbe) R(oma) et ab u(rbe) R(oma) p(assus) mille esse liceat,  e(ius)  h(ac)  l(ege)  n(ihilum)  r(ogatur).  vacat/  quae  loca  publica  porticusue  <p>ublicae in u(rbe) R(oma) p(ropius)ue u(rbei) R(omae) p(assus) m(ille) sunt erunt, quorum locorum quoiusque porticus/ aedilium  <e>orumue  mag(istratuum),  quei  uieis  loceisque  publiceis  u(rbis) R(omae) p(ropius)ue u(rbei) R(omae) p(assus) m(ille) purgandeis praerunt, legibus/ procuratio est erit, nei quis in ieis loceis inue ieis porticibus quid inaedificatum inmolitomue habeto,/ neue ea loca porticumue quam possideto, neue eorum quod saeptum clausumue habeto quo minus eis/
72  loceis   porticibusque   populus   utatur   pateantue,   nisi   quibus   uteique   leg(ibus)  pl(ebei)ue  sc(itis) s(enatus)ue c(onsultis) concessum permissumue e<st erit>./ quibus loceis ex lege locationis, quam censor aliusue quis mag(istratus) publiceis uectigalibus ultroue tributeis/ fruendeis tuendeisue dix<i>t dixerit, eis, quei ea fruenda tuendaue condu<c>ta habebunt, ut utei fruei liceat/ aut utei ea ab eis custodiantur, cautum est, ei quo minus ieis loceis utantur fruantur ita, utei quo<i>que eorum/
76  [ex l]e[ge loca]tionis ieis [sine d(olo) m(alo)] utei fruei licebit, ex h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur). vacat/ quos lud[os] quisque <urbei> Romae p(ropius)ue u(rbei) R(omae) passus m(ille) faciet, quo minus ei eorum ludorum caussa scaenam pulpitum ceteraque/ quae ad eos ludos opus erunt in loco publico ponere statuere eisque diebus, quibus eos faciet, loco publico utei/ liceat, e(ius) h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur). vacat/ quei scribae librarei magistratibus apparebunt, ei quo minus loceis publiceis, ubei is, <quoi> quisque eorum apparebunt,/ ius erit, apparendi caussa utantur, e(ius) h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur). vacat/ quae loca serueis publiceis ab cens(oribus) habitandei utendei caussa adtributa sunt, ei quo minus eis loceis utantur, e(ius) h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur)./ queiquomque in municipieis colon<i>eis praefectureis foreis conciliabuleis c(iuium) R(omanorum) IIuir(ei) IIIIuir(ei) erunt alioue/
84  quo nomine mag(istratum) potestatemue su<f>ragio eorum, quei quoiusque municipi{a} coloniae praefecturae/ for<i> conciliabuli erunt, habebunt, nei quis eorum que in eo municipio colonia{e} praefectura{t}  <f>oro  concilia-/bulo  <in>  senatum  decuriones  conscriptosue  legito neue sublegito neue co{a}ptato neue recitandos curato/ nisi in demortuei damnateiue locum eiusue quei confessus erit, se senatorem decurionem conscreiptumue/
88  ibei  h(ac)  l(ege)  esse  non  licere.  vacat/ quei minor annos (triginta) natus est erit, nei quis eorum post k(alendas) Ianuar(ias) secundas in municipio colonia praefe-/ctura IIuir(atum) IIIIuir(atum) neue quem alium mag(istratum) petito neue capito neue gerito, nisei quei eorum stipendia/ equo in legione (tria) aut pedestria in legione (sex) fecerit, quae stipendia in castreis inue prouincia maiore<m>/
92  partem sui quoiusque anni fecerit, aut bina semestria, quae ei pro singuleis ann<u>eis procedere oporteat, <cum eo quod ei legibus pl(ebei)ue sc(iteis) procedere oportebit,>/ aut ei uocat<i>o rei militaris legibus pl(ebei)ue sc(iteis) exue foidere erit, quocirca eum inueitum merere non/ oporteat; neue quis que<i> praeconium dissignationem libitinamue faciet, dum eorum quid faciet, in muni-/cipio colonia praefectura IIuir(atum) IIIIuir(atum) aliumue quem mag(istratum) petito neue capito neue gerito neue habeto,/
96  neue  ibei  senator  neue  decurio  neue conscriptus esto neue sententiam dicito. quei eorum ex eis, quei s(upra) s(criptei) s(unt),/ aduersus ea fecerit, is (sestertium) (quinquaginta milia) p(opulo) d(are) d(amnas) e(sto), eiusque pecuniae quei uolet petitio esto. vacat/ queiquomque in municipio colonia{e} praefectura post k(alendas) Qui<n>ct(iles) prim(as) comitia IIuir(eis) II<II>uir(eis) al<i>eiue quoi mag(istratui)/ rogando subrogandoue habebit, is ne quem, quei minor anneis <(triginta)> natus est erit, IIuir(um) III<I>uir(um) quei<ue> ibei/
100  alium  mag(istratum) habeat renuntiato neue renuntiarei iubeto, nisi quei stipendia equo in legione (tria) aut sti-/pendia pedestria in legione (sex) fecerit, quae stipendia in castreis inue prouincia maiorem partem sui/ quoiusque anni fecerit, aut bina semestria, qua<e> ei pro singuleis annueis procedere oporteat, cum eo/ quod ei legibus pl(ebei)ue sc(iteis) proceder<e> oportebit, aut ei uocatio rei militaris legibus pl(ebei)ue sc(iteis) exue foedere/
104  erit, quocirca eum inuitum merere non oporteat; neue eum, quei praeconium dissignationem libitina<m>ue/ faciet, dum eorum quid faciet, IIuir(um) IIIIuir(um), queiue ibei mag(istratus) sit, renuntiato, neue in senatum neue in de-/curionum conscriptorum numero legito sublegito coptato neue sententiam rogato neue dicere neue/ ferre iubeto sc(iens) d(olo) m(alo). quei aduersus ea fecerit, is (sestertium) (quinquaginta milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto, eiusque pecuniae quei uolet petitio esto./ quae municipia colonia<e> praefectura<e> fora conciliabula c(iuium) R(omanorum) sunt erunt, nei quis in eorum quo municipio/ colonia praefectura <foro> conciliabulo <in> senatu decurionibus conscreipteisque esto, neue quo<i> ibi in eo ordine/ sen{ten}temtiam deicere ferre liceto, quei furtei quod i<ps>e fecit fecerit condemnatus pactusue est erit;/ queiue iudicio fiduci<ae>, pro socio, tutelae, mandatei, iniuriarum deue d(olo) m(alo) condemnatus est erit; queiue lege/
112  {P}Laetoria ob eamue rem, quod aduersus eam legem fec<i>t fecerit, condemnatus est erit; queiue depugnandei/ caussa auctoratus est erit fuit fuerit; queiue in iure <abiurauit> abiurauerit bonamue copiam iurauit iurauerit; quei<ue>/ sponsoribus creditoribusue sueis renuntiauit renuntiauerit se soldum soluere non posse aut cum eis/ pactus est erit se soldum soluere non posse; proue quo datum depensum est erit; quoiusue bona ex edicto/
116  eius, qu<ei> i(ure) d(eicundo) praefuit praefuerit, praeterquam sei quoius, quom pupillus esset reiue publicae caussa abesset/ neque d(olo) m(alo) fecit fecerit quo magis r(ei) p(ublicae) c(aussa) a(besset), possessa proscriptaue sunt erunt; queiue iudicio publico Romae/ condemnatus est erit, quocirca eum in Italia esse non liceat, neque in integrum resti<tu>tus est erit; queiue in eo/ municipio colonia praefectura foro conciliabulo, quoius erit, iudicio publico condemnatus est erit; quemue/
120  k(alumniae) praeuaricationis caussa accussasse fecisseue qu<i>d iudicatum est erit; quoiue aput exercitum ingnominiae/ caussa ordo ademptus est erit; quemue imperator ingnominiae caussa ab exe<r>citu decedere ius<i>t iuserit;/ queiue ob caput c(iuis) R(omanei) referundum pecuniam praemium aliudue quid cepit ceperit; queiue corpor<e> quaestum/ fecit fecerit; queiue lanistaturam artemue ludic<r>am fecit fecerit; queiue lenocinium faciet <feceritue>. quei/
124  aduersus ea in municipio colonia praefectura{ue} foro conciliabulo <in senatu> decurionibus conscripteisue   <f>uerit/   sentemtiamue   dixerit,   is   (sestertium)   (quinquaginta milia)   p(opulo)  d(are) d(amnas) esto, eiusque pecuniae quei uolet petitio esto. vacat/ quoi h(ac) l(ege) in municipio colonia praefectura foro conciliabulo senatorem decurionem conscriptum esse/ inque eo ordine sentemtiam dicere ferre non licebit, nei quis, quei in eo municipio colonia praefectura/
128  foro conciliabulo senatum decuriones conscriptos habebit, eum in senatum decuriones conscriptos/ ire iubeto  sc(iens)  d(olo)  m(alo)  neue  eum  ibei  sentemtiam  rogato neiue dicere neiue ferre iubeto sc(iens) d(olo) m(alo); neue quis, que<i>/ in eo municipio colonia praefectura foro conciliabulo sufragio eorum <---> maxumam potestatem habebit,/ eorum quem ibei in senatum decuriones conscriptos ire, neue in eo numero esse n<e>ue sentemtiam ibei dicere/
132  ferreue sinito sc(iens) d(olo) m(alo); neue quis eius rationem comitieis concilioue <habeto neue quis eum, sei comitieis concilioue> creatu<s> e<ri>t, renuntiato; neiue quis,/ quei ibei mag(istratum) potestatemue habebit, eum cum senatu decurionibus conscript<eis lud>os spectare neiue in conuiuio/ publico esse sin<i>to sc(iens) d(olo) m(alo). vacat/ quibus h(ac) l(ege) in municipio colonia praefectura foro conciliabulo in s<e>natu{m} d<e>curionibus conscripteis esse/
136  non   licebit,  n<e>   quis   eorum   in   municipio   colonia   praefectura   foro   conciliabulo   IIuir(atum) IIIIuir(atum) aliamue/ quam potestatem, ex quo honore in eum ordinem perueniat, petito neue capito; neue quis eorum ludeis,/ cumue gladiatores ibei pugnabunt, in loco senatorio decurionum conscriptorum sed<e>to neue s<p>ectato/ neue conuiuium publicum is inito; neiue quis, quei aduersus ea creatu<s> renuntiatu<s> erit, ibei IIuir IIIIuir/
140  esto, neue ibei mag(istratum) potestatemue habeto. qu<ei> aduersus ea fecerit, is (sestertium) (quinquaginta milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto, eiusque pecuniae quei/ uolet petitio esto. vacat/ quae municipia coloniae praefecturae c(iuium) R(omanorum) in Italia sunt erunt, quei in eis municipieis colon<i>eis/ praefectureis maximum mag(istratum) maxim<a>mue potestatem ibei habebit tum, cum censor aliusue/
144  quis mag(istratus) Romae populi censum aget, is diebus (sexaginta) proxumeis, quibus sciet Romae c<e>nsum  populi/  agi,  omnium  municip{i}um  colonorum  suorum queique eius praefecturae erunt, q(uei) c(iues) R(omanei) erunt, censum/ ag<i>to; eorumque nomina praenomina patres aut patronos tribus cognomina et quot annos/ quisque eorum habe<bi>t et rationem pecuniae ex formula census, quae Romae ab eo, qui tum censum/
148  populi acturus erit, proposita erit, a<b> ieis iurateis accipito; eaque omnia in tabulas publicas sui/ municipi referunda curato; eosque libros per legatos, quos maior pars decurionum conscriptorum/ ad eam rem legarei mittei censuerint tum cum ea{s} res consul{er}etur, ad eos quei Romae c<e>nsum agent/ mittito; curatoque utei, quom amplius dies (sexaginta) reliquei erunt ante quam diem ei, queiquomque Romae/
152  censum age<nt>, finem populi ce<n>sendi faciant, eos adea<nt> librosque eius municipi coloniae praefecturae/ edant; isque censor, seiue quis alius mag(istratus) censum populi aget, diebus (quinque) proxumeis, quibus legatei eius/ municipi coloniae praefecturae adierint, eos libros census, quei ab ieis legateis dabuntur, accipito/ s(ine) d(olo) m(alo); exque ieis libreis quae ibei scripta erunt in tabulas publicas referunda curato, easque tabulas/
156  eodem loco, ubei ceterae tabulae publicae erunt, in quibus census populi perscriptus erit, condenda<s> curato./ qui pluribus in municipieis colon<i>eis praefectureis domicilium habebit et is Romae census erit, quo magis/ in municipio colonia praefectura h(ac) l(ege) censeatur, e(ius) h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogatur). vacat/ quei lege pl(ebei)ue sc(ito) permissus est <f>uit, utei leges in municipio fundano municipibusue eius municipi daret,/
160  sei qui<d> is post h(anc) l(egem) r(ogatam) in eo anno proxumo, quo h(anc) l(egem) populus iuserit, ad eas leges <addiderit commutauerit conrexerit>, municipi{ei}s fundanos/ item teneto, utei oporteret, sei ea<e> res ab eo tum, quom primum leges eis municipibus lege pl(ebei)ue sc(ito) dedit,/ ad eas leges additae commutatae conrectae essent, neue quis interced<i>to neue quid facito, quo minus/ ea rata sint quoue minus municipis fundanos tenea<n>t eisque optemperetur. vacat/   vacat
 

 
►  Bibliography
 
 
Maittaire, Antiquae inscriptiones dua, London, 1736 ; Conradi, Parerga. Liber tertius, Helmstadt, 1738, pp. 350-426 ; Maffei, Osservazioni letterarie, 3, 1738, pp. 265-307 ; Muratori, Novus thesaurus veterum inscriptionum..., II, Milano, 1740,
p. DLXXXII ; Maffei, Museum Veronense, Verona, 1749 ; Mazzocchi, In regii Herculanensis Musei aeneas tabulas Heracleenses Commentarii, Napoli, 1754-1755 ; Pettingel, The Latin Inscription on the Copper Table Discovered in the Year 1732 near Heraclea, London, 1760 ; Webb, An Account of a Copper Table Containing Two Inscriptions in the Greek and Latin Tongues Discovered in the Year 1732 near Heraclea, London, 1760 ; Hugo, Civilistisches Magazin, 3, 1812, pp. 340-388 ; Marezoll, Fragmentum legis romanae in aversa tabulae Heracleensis parte, Göttingen, 1816 ; Dirksen, Observationes ad Tabulae Heracleensis partem alteram, Berlin, 1817 ; Dirksen, Civilistische Abhandlungen, II, Berlin, 1820, pp. 144-323 ; Savigny, ZGA, 9, 1838, pp. 300-378 = Vermischte Schriften, III, 1850, pp. 279-373 ; Göttling, Funfzehn römische Urkunden auf Erz und Stein, nach den Originalen neu verglichen und herausgegeben, Halle, 1845, pp. 59-66 ; Zumpt, Commentationum epigraphicarum volumen, Berlin, 1850, pp. 71-158 ; CIL I1 (1863), n. 206 ; Hirschfeld, Phil, 29, 1870, pp. 1-96 ; Nissen, RhM, 45, 1890, pp. 100-110 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6085 ; de Petra, MonAnt, 6, 1895, pp. 427-442 ; Liebenam, Städteverwaltung im römischen Kaiserreiche, Leipzig, 1900, pp. 206-207 ; Hackel, WS, 24, 1902, pp. 552-562 ; Mommsen, EE, IX (1903), pp. 1-11 ; Legras, Table Latine d'Héraclée, Paris, 1907 ; Arangio-Ruiz, BIDR, 1908, pp. 83-91 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 102-110, n. 18 ; de Sanctis, Atti Ac. Torino, 45, 1909-10, pp. 144-157 = Scritti Minori, III, Roma, 1972, pp. 415-427 ; Nap, Dateering en Rechtskarakter der z. g. Lex Julia Municipalis, Amsterdam, 1910 ; Pais, RAL, 1910, pp. 685-704 and 788-809 / 1911, pp. 158-168 = SSAC, 5, 1912, pp. 43-107 ; Besnier, REA, 14, 1912, pp. 40-52 ; de Sanctis, Atti Ac. Torino, 48, 1912-13, pp. 270-284 = Scritti Minori, III, Roma, 1972, pp. 479-492 ; Mitteis, ZSS, 33, 1912, pp. 159-180 ; Muttelsee, Untersuchungen über die Lex Julia Municipalis, Diss. Freiburg-im-Br., 1913 ; Hardy, JRS, 4, 1914, pp. 65-110 = Some Problems in Roman History, Oxford, 1924, pp. 239-294 ; Cuq, Mém. AIBL, 1915, pp. 279-335 ; Elmore, JRS, 5, 1915, pp. 125-137 ; Reid, JRS, 5, 1915, pp. 207-248 ; Hardy, CQ, 11, 1917, pp. 27-37 ; CIL I2 (1918), n. 593 ; Elmore, CQ, 12, 1918, pp. 38-45 ; Hardy, JP, 35, 1920, pp. 19-50 ; von Premerstein, ZSS, 43, 1922, pp. 45-152 ; Nap, RE, XII (1925), c. 2368-2389 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 288-298, n. 24 ; Cary, JRS, 19, 1929, pp. 113-119 ; CIL I2 (1931), pp. 724 and 739 ; Kornemann, RE, XVI (1933), c. 570-638 ; Rudolph, Stadt und Staat im römischen Italien, Leipzig, 1935, pp. 113-120 ; Cary, JRS, 27, 1937, pp. 48-54 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, p. 80 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 140-152, n. 13 ; CIL I2 (1943), p. 833 ; Manni, Per la storia dei municipii fino alla guerra sociale, 1947 ; Schönbauer, Anz. Oest. Akad. Wien, 89, 1952, pp. 109-132 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 158, 375 and 872 ; Schönbauer, RIDA, 1, 1954, pp. 373-434 ; de Martino, St. Paoli, Firenze, 1955, pp. 225-238 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 93-97, n. 113 ; Frederiksen, JRS, 55, 1965, pp. 183-199 ; Saumagne, Le droit latin, 1965 ; Simshäuser, Iuridici und Munizipalgerichtsbarkeit in Italien, München, 1973, pp. 137-144 ; Lo Cascio, Helikon, 15-16, 1975-6, pp. 351-371 ; d'Elia, St. Lucani, IV, Galatina, 1976, pp. 33-39 ; Lo Cascio, St. Lucani, IV, Galatina, 1976, pp. 77-107 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 148-158, n. 13 ; Seston, CRAI, 1978, pp. 529-542 ; Costabile, Istituzioni e forme costituzionali nelle città del Bruzio in età romana, Napoli, 1984, pp. 115-118 ; Freis, Historische Inschriften zur römischen Kaiserzeit von Augustus bis Konstantin, Darmstadt, 1984, pp. 75-85 ; Nicolet, Culture et idéologie dans la genèse de l'état moderne, Roma, 1985, pp. 9-24 ; CIL I2 (1986), p. 916 ; Brunt, Italian Manpower, 2nd ed., Oxford, 1987, pp. 519-523 ; Nicolet, L'Urbs : Espace urbain et histoire, Roma, 1987, pp. 1-25 ; Cullens, Ancient History Bulletin, 3, 1989, pp. 85-90 ; Frei-Stolba, Labor omnibus unus. Gerold Walser zum 70. Geburtstag, Stuttgart, 1989, pp. 25-37 ; Lo Cascio, Ath, 78, 1990, pp. 287-318 ; AE 1991, n. 522 ; AE 1994, n. 540 ; AE 1995, n. 34 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 355-391, n. 24 ;  AE 1997, n. 418 ; AE 2003, n. 15 ; AE 2004, n. 126 ; Giovannini, Chiron, 34, 2004, pp. 169-186 ; Caballos & Colubi in Rodriguez Neila & Melchor, Poder central y autonomia municipal : la proyección pública de las élites romanas de Occidente, Córdoba, 2006, pp. 17-54 ; Gruet, La rue à Rome, miroir de la ville : entre l'émotion et la norme, Paris, 2006, p. 222 ; Sitek, Tabula Heracleensis. Tekst, tlumaczenie, komentarz, Uniwersytet Warminsko-Mazurski, 2006 ; Bispham, From Asculum to Actium : The municipalization of Italy from the Social War to Augustus, Oxford, 2007 ; Goodman, The Roman city and its periphery : From Rome to Gaul, London-New York, 2007, pp. 14-16 ; Lo Cascio in Haensch & Heinrichs, Herrschen und Verwalten : Der Alltag der römischen Administration in der Hohen Kaiserzeit, Köln-Weimar-Wien, 2007, pp. 146-148 and 150-151.
 
 
►  Source : Two bronze tablets discovered near Heraclea in 1732 ( Mus. Naz. di Napoli, Inv. 2480-1 ).
 


Traduction française          English translation