TABULA HERACLEENSIS, VULGO LEX IULIA MUNICIPALIS
   
Law ( of Caesar ? ) on municipalities
    
( 80-43 BC )
 

 
CIL I2, n. 593 ( Epigraphik Datenbank Clauss/Slaby ).
 

 
] / quem h(ac) l(ege) ad co(n)s(ulem) profiterei oportebit sei is quom eum profiterei oportebit Romae non erit   tum   quei   eius / negotia curabit is e[a]dem omnia quae eum quoius negotia curabit sei Romae esset h(ac) l(ege) profiterei / oportebit item isdemque diebus ad co(n)s(ulem) profitemino / quem h(ac) l(ege) ad co(n)s(ulem) profiterei oportebit sei is pup(illus) seive ea pu(pilla) erit tum quei eius pup(illi) pu(pillae) ve tutor erit item eadem/que omnia in iisdem diebus ad co(n)s(ulem) profitemino ita utei e[t] quae quibusque di[e]bus   eum   eamve sei pup(illus) pu(pilla)ve non / es(se)t h(ac) l(ege) profiterei oporteret / sei co(n)s(ul) a[d] que[m] h(ac) l(ege) professiones fierei oportebit Romae non erit tum is quem profiterei oportebit quod eum profiterei / oportebit ad pr(aetorem) urb(anum) aut sei is Romae non erit adeum pr(aetorem) quei inter peregrinos ius deicet profitemino ita utei / eum ad co(n)s(ulem) sei tum Romae esset h(ac) l(ege) profiterei oporteret / sei ex eis co(n)s(ulibus) et pr(aetoribus) ad quos h(ac) l(ege) professiones fieri oportebit   nemo   eorum   Romae erit tum is quem profiterei oportebit / [q]uod eum profiterei oportebit ad tr(ibunum) pl(ebei) profitemino ita ute[i] eum ad co(n)s(ulem) pr(aetoremque) urb(anum) eumque quei inter peregri/nos ius deicet sei tum Romae esset h(ac) l(ege) profiterei oporteret / quod quemquem h(ac) l(ege) profiterei oportebit is apud quem ea professio fiet eius que(i) profitebitur nomen et ea quae pro/fessus erit et quo die professus sit in tabulas publicas referunda curato eademque omnia quae uteique in tabulas / rettulerit [i]ta in tabulam in album referunda idque aput [f]orum et quom frumentum populo dabitur ibei ubei frumen/tum populo dabitur cottidie maiorem partem diei propositum habeto u(nde) d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossit) / queiquomque frumentum populo dab[i]t damdumve curabit nei qu[oi] eorum quorum nomina h(ac) l(ege) ad co(n)s(ulem) pr(aetorem) tr(ibunum) pl(ebis) in ta/bula in albo proposita erunt frumentum dato neve dare iubeto neve sinito quei ad versus ea eorum qu[o]i frumentum / dederit is in tr(itici) m(odios) I   HS   L(milia)   populo   dare   damnas esto eiusque pecuniae quei volet petitio esto / quae viae in urbem Rom(am) propiusve u(rbem) R(omam) p(assus) M ubei continente habitabitur sunt erunt quoius ante aedificium earum quae / vi[a] er[i]t is eam viam arbitratu eius aed(ilis) quoi ea pars urbis h(ac) l(ege) ob venerit tueatur isque aed(ilis) curato uti quorum / ante aedificium erit quamque viam h(ac) l(ege) quemque tueri oportebit ei omnes eam viam arbitratu eius tueantur neve eo / loco a[qua] consistat quominus conmode   populus   ea   via   utatur / aed(iles) cur(ules) aed(iles) pl(ebei) quei nunc sunt queiquomque post h(anc) l(egem) r(ogatam) factei createi erunt eumve mag(istratum) inierint iei in diebus V proxumeis / quibus eo mag(istratu) designatei erunt eumve mag(istratum) inierint inter se paranto aut sortiunto qua inpartei urbis quisque / eorum vias publicas in urbem Roma(m) propiusve u(rbem) R(omam) p(assus) [M] reficiundas   sternendas   curet   eiusque   rei   procurationem / habeat quae pars quoique aed(ilei) ita h(ac) l(ege) ob venerit eius aed(ilis) in eis loceis quae in ea partei erunt viarum reficien/darum tuemdarum procuratio esto utei h(ac) l(ege) oportebit / quae via [int]er aedem sacram et aedificium locumve publicum et inter aedificium privatum est erit eius / viae partem dimidiam is aed(ilis) quoi ea pars urbis ob venerit inqua parte ea aedis sacra erit seive aedificium / publicum seive locus publicus tuemdam locato / quemquomque ante suum aedificium viam publicam h(ac) l(ege) tueri oportebit quei eorum eam viam arbitratu eius aed(ilis) / quoius oportuerit non tuebitur eam viam aed(ilis) quoius arbitratu eam tuerei oportuerit tuemdam locato / isque aed(ilis) diebus ne minus X antequam locet aput forum ante tribunale suom propositum habeto quam / viam tuendam et quo die locaturus sit e[t] quorum ante aedificium ea via sit eisque quorum ante aedificium / ea via erit procuratoribusve eorum domum denuntietur facito se eam viam locaturum et quo die locaturus / sit eamque locationem palam in foro per q(uaestorem) urb(anum) eumve quei aerario praerit facito quamta pecunia eam / viam locaverit tamtae pecuniae eum eosque quorum ante aedificium ea via erit proportioni quamtum / quoiusque ante aedificium viae in longitudine et in latitudine erit q(uaestor) urb(anus) queive aerario praerit in tabula(s) / publicas pequniae factae referundum   curato   ei qu[e]i eam viam tuemdam redemerit tamtae pecuniae eum eos/ve ad tribuito s(ine) d(olo) malo sei is quei ad tributus erit eam pecuniam diebus XXX proxum[e]is quibus ipse aut pro/curator eius sciet adtributionem factam esse ei [q]uoi ad tributus erit non solverit neque satis fecerit is / quamtae pecuniae ad tributus erit tamtam pecuniam et eius dimidium ei quoi ad tributus erit da[r]e debeto / inque eam r[e]m is quo quomque de ea re aditum erit iudicem iudiciumve ita dato utei depecunia credita / iudiciumve dari oportebit / quam viam h(ac) l(ege) tuemdam locari oportebit aed(ilis) quem eam viam tuendam locare oportebit is eam viam per / q(uaestorem) urb(anum) queive aerario praerit tuemdam locato utei eam viam arbitratu eius quei eam viam locandam / curaverit tueatur quamtam pecuniam ita quaeque via locata erit t(amtam) p(ecuniam) q(uaestor) urb(anus) queive aerario praerit / redemptorei quoi elege locationis dare oportebit heredeive eius damdam ad tribuendam curato / quominus aed(iles) et IIIIvir(ei) vieis in urbem purgandeis IIvir(ei) vieis extra propiusve urbem Rom(am) passus [M] / purgandeis queiquomque erunt vias publicas purgandas curent eiusque rei potestatem habeant / ita utei legibus pl(ebei)ve sc(itis) s(enatusve) c(onsultis) oportet oportebit eum h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quoius ante aedificium semita inloco erit is eam semitam eo aedificio perpetuo lapidibus perpetueis / integris   continentem constratam recte habeto arbitratu eius aed(ilis) quoius in ea parte h(ac) l(ege) viarum   /   procurat[io]   erit   /   quae   viae   in   u(rbem)   R(omam) sunt erunt intra ea loca ubi continenti hab[i]tab[i]tur nequis in ieis vieis post K(alendas) Ianuar(ias) / primas plostrum interdiu post solem ortum neve ante horam X diei ducito agito nisi quod aedium / sacrarum deorum immortalium caussa aedificandarum operisve publice faciumdei causa adv(e)hei porta/ri oportebit aut quod ex urbe ex ve ieis loceis earum rerum quae publice demolienda(e) loca(tae) erunt publi/ce ex portarei oportebit et quarum rerum caussa plostra h(ac) l(ege) certeis hominibus certeis de causeis agere / ducere licebit / quibus diebus   virgines   Vestales   re[gem]   sacrorum   flamines   plostreis in urbe sacrorum publicorum p(opuli) R(omani) caussa / vehi oportebit quaeque plostra triumphi caussa quodie quisque triumpha[b]it ducei oportebit quaeque / plostra ludorum quei Romae aut urbi Romae publice feient inve pompam ludeis circiensibus ducei agei opus / erit qu[o] minus earum rerum caussa eisque diebus plostra interdiu in urbe ducantur agantur e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quae plostra noctu in urbem inducta erunt quominus ea plostra inania aut stercoris exportandei caussa / post solem ortum h(oris) X diei bubus iumenteisve iuncta in u(rbe) R(oma) et ab u(rbe) R(oma) p(assus) M esse liceat e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quae loca publica porticusve [p]ublicae in u(rbe) R(oma) p(ropius)ve u(rbi) R(omae) p(assus) M sunt erunt quorum   locorum   quoiusque   porticus / aedilium [e]orumve mag(istratuom) quei vieis loceisque publiceis u(rbis) R(omae) p(ropius)ve u(rbi) R(omae) p(assus) M purgandeis praerunt legibus / procuratio est erit neiquis in ieis loceis inve ieis porticibus quid in aedificatum inmolit[u]mve habeto / neve ea loca porticumve quam possideto neve eorum quod saeptum clausumve habeto quo minus eis / loceis porticibusque   populus   utatur   pateantve   nisi   quibus   uteique   leg(ibus) pl(ebei)ve sc(itis) s(enatus)ve c(onsultis)   concessum   permissumve   e(st)   /   quibus   loceis ex lege locationis quam censor aliusve quis mag(istratus) publiceis vectigalibus ultrove tributeis / fruendeis tuendeis ve dix[i]t dixerit eis quei ea fruenda tuendave condu(c)ta habebunt ut utei fruei liceat / (a)ut utei ea ab eis custodiantur cautum est ei quominus ieis loceis utantur fruantur ita utei quo[i]que eorum // [ex l]e[ge loca]tionis ieis utei fruei licebit ex h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quos lud[os] quisque Romae p(ropius)ve u(rbi) R(omae) p(assus) M faciet quominus ei eorum ludorum caussa scaenam pulpitum ceteraque / quae ad eos ludos opus erunt in loco publico   ponere   statuere eisque diebus quibus eos faciet loco publico utei / liceat e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quei scribae librarei magistratibus apparebunt ei quominus loceis publiceis ubei is quisque eorum apparebunt / iuserit apparendi caussa utantur e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quae loca serveis publiceis   ab   cens(oribus)   habitandei utendei caussa adtributa sunt ei quominus eis loceis utantur e(ius) h(ac)   l(ege)   n(ihil)   r(ogatur)   /   queiquomque in municipieis coloneis praefectureis foreis conciliabuleis c(ivium) R(omanorum) IIvir(ei) IIIIvir(ei) erunt aliove / quo nomine mag(istratum) potestatemve su(f)ragio eorum quei quoiusque municip[i] coloniae praefecturae / for[i] conciliabuli erunt habebunt neiquis eorum que[m] in eo municipio coloni[a] praefectur[a f]oro concilia/bulo senatum decuriones conscriptosve legito neve sublegito neve c[o]ptato neve recitandos curato / nisi inde mortuei damnateive locum eiusve quei confessus erit se senatorem decurionem conscreiptumve ibei h(ac) l(ege) esse non licere / quei minor annos XXX natus est erit neiquis eorum post K(alendas) Ianuar(ias) secundas in municipio colonia praefe/ctura IIvir(atum) IIIIvir(atum) neve quem alium mag(istratum) petito neve capito neve gerito nisei quei eorum stipendia / equo in legione III aut pedestria in legione VI fecerit quae stipendia in castreis inve provincia maiore(m) / partem sui quoiusque anni fecerit aut bina semestria quae ei pro singuleis ann(u)eis procedere oporteat / aut ei vocat[i]o rei militaris legibus pl(ebei)ve sc(itis) exve foidere erit quocirca eum inveitum merere non / oporteat neve quis que(i) praeconium dissignationem libitinamve faciet dum eorum quid faciet in muni/cipio colonia praefectura IIvir(atum) IIIIvir(atum) aliumve quem mag(istratum) petito neve capito neve gerito neve habeto / neve ibei senator neve decurio neve conscriptus esto neve sententiam   dicito   quei   eorum   ex   eis quei s(upra) s(criptei) s(unt) / adversus ea fecerit is HS L(milia) p(opulo)   d(are)   d(amnas)   e(sto)   eiusque   pequniae   quei volet petitio esto / queiquomque in municipio coloni[a] praefectura post K(alendas) Qui(n)ct(iles) prim(as) comitia IIvir(eis) II[II]vir(eis) aleive quoi mag(istratui)   /   rogando   subrogandove   habebit is nequem quei minor anneis (!) natus est erit IIvir(um) III[I]vir(um) quei(ve) ibei / alium mag(istratum) habeat renuntiato neve renuntiarei iubeto nisei quei stipendia equo in legione III aut sti/pendia pedestria in legione VI fecerit quae stipendia in castreis inve provincia maiorem partem sui / quoiusque anni fecerit aut bina semestria qua[e] ei pro singuleis annueis procedere oporteat cum eo / quod ei legibus pl(ebei)ve sc(itis) proceder(e) oportebit aut ei vocatio rei militaris legibus pl(ebei)ve sc(iteis) exve foedere / erit quo circa eum invitum merere non oporteat neve eum quei praeconium dissignationem libitina[m]ve faciet dum eorum quid / faciet IIvir(um) IIIIvir(um) queive ibi mag(istratus) sit renuntiato neve in senatum neve in de/curionum conscriptorum(ve) numero legito sub legito coptato neve sententiam rogato neve dicere neve / ferre iubeto sc(iens) d(olo) m(alo) quei ad versus ea fecerit is HS L(milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto eiusque pequniae quei volet petitio esto / quae municipia colonia(e) praefectura(e) fora conciliabula c(ivium) R(omanorum) sunt erunt neiquis in eorum quo municipio / colonia praefectura conciliabulo senatu decurionibus conscreipteisque esto neve quo[i] ibi in eo ordine / [s]entemtiam deicere ferre liceto quei furtei quod i[ps]e fecit fecerit condemnatus pactusve est erit / queive iudicio fiduci[ae] pro socio tutelae mandatei iniuriarum deve d(olo) m(alo) condemnatus est erit queive lege / Plaetoria ob eamve rem quod adversus eam legem fecit fecerit condemnatus est erit queive depugnandei / caussa auctoratus est erit fuit fuerit queive iniure abiuraverit bonamve copiam iuravit iuraverit quei(ve) / sponsoribus creditoribusve sueis renuntiavit renuntiaverit se soldum solvere non posse aut cum eis / pactus est erit se soldum solvere non posse prove quo datum depensum est erit quoiusve bona ex edicto / eius qu(ei) i(ure) d(eicundo) praefuit praefuerit praeterquam sei   quoius quom pupillus esset reive publicae caussa abesset / neque d(olo) m(alo) fecit fecerit quo magis r(ei) p(ublicae) c(aussa) a(besset) possessa proscriptave sunt erunt queive iudicio publico Romae / condemnatus est erit quo circa eum in Italia esse non liceat neque in integrum resti(tu)tus est erit queive in eo / municipio colonia praefectura foro conciliabulo quoius erit iudicio publico condemnatus est erit quemve / k(alumniae) praevaricationis caussa accussasse fecisseve quod iudicatum est erit quoive aput exercitum   ingnominiae   /   caussa   ordo   ademptus   est   erit   quemve imperator ingnominiae caussa ab exe[r]citu decedere iuset iuserit / queive ob caput c(ivis) R(omanei) referundum pecuniam praemium aliudve quid cepit ceperit queive corpore quaestum / fecit fecerit queive lanistaturam artemve ludic(r)am fecit fecerit queive lenocinium faciet quei / adversus ea in municipio colonia praefectur[a] foro conciliabulo decurionibus conscripteisve [f]uerit / sententiamve deixerit is HS L(milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae quei volet petitio esto / quoi h(ac) l(ege) in municipio colonia praefectura foro conciliabulo senatorem decurionem conscriptum esse / inque eo ordine sententiam dicere ferre non licebit neiquis quei in eo municipio colonia praefectura / foro conciliabulo senatum decuriones conscriptos habebit eum insenatum decuriones conscriptos / ire iubeto sc(iens) d(olo) m(alo) neve eum ibei sentemtiam rogato neive dicere neive ferre iubeto sc(iens) d(olo) m(alo) neve quis que(i) / in eo municipio colonia praefectura foro conciliabulo sufragio eorum maxumam potestatem habebit / eorum quem ibei insenatum decuriones conscriptos ire neve in eo numero esse nive sentemtiam ibei dicere / ferreve sinito sc(iens) d(olo) m(alo) neve quis eius rationem comitieis conciliove creatum est renuntiato neve quis / quei ibei mag(istratum) potestatemve habebit eum cum senatu decurionibus conscriptos spectare neive in convivio / publico esse sin(i)to   sc(iens)   d(olo)   m(alo)   / quibus h(ac) l(ege) in municipio colonia praefectura foro conciliabulo in [se]nat[u] decurionibus conscripteis esse / non licebit niquis eorum in municipio colonia praefectura foro conciliabulo IIvir(atum) IIIIvir(atum) aliamve / quam potestatem exquo honore in eum ordinem perveniat petito neve capito neve quis eorum ludeis / cumve gladiatores ibei pugnabunt in loco senatorio decurionum conscriptorum sed[e]to neve spectato / neve convivium publicum is inito neive quis qu[om] adversus ea creatum renuntiatum erit ibei IIvir IIIIvir / esto neve ibei mag(istratum) potestatemve habeto qu[ei] adversus ea fecerit is HS L(milia) p(opulo) d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae quei / volet petitio esto / quae municipia coloniae praefecturae c(ivium) R(omanorum) in Italia sunt erunt quei in eis municipieis coloneis / praefectureis maximum mag(istratum) maxim[a]mve potestatem ibei habebit tum cum censor aliusve / quis mag(istratus) Romae populi censum aget is diebus LX proxumeis quibus sciet Romae censum populi / agi omnium municipium colonorum suorum queique eius praefecturae erunt q(uei) c(ives) R(omanei) erunt censum / ag[i]to eorumque nomina praenomina patres aut patronos tribus cognomina et quot annos / quisque eorum habet et rationem pecuniae ex formula census quae Romae ab eo qui tum censum / populi acturus erit pro posita erit a[b]ieis iurateis accipito eaque omnia in tabulas publicas sui / municipi referunda curato eosque libros per legatos quos maior pars decurionum conscriptorum / adeam rem legarei mittei censuerint tum cum e[a] res consuleretur adeos quei Romae c[e]nsum agent / mittito curatoque   utei   quom   amplius   dies LX reliquei erunt antequam diem ei queiquomque Romae / censum age[t] finem populi ce(n)sendi faciant eos adea[nt] librosque eius municipi coloniae praefecturae / edant isque censor seive quis alius mag(istratus) censum populi aget diebus V proxumeis quibus legatei eius / municipi   coloniae   praefecturae   adierint eos libros census quei abieis legateis dabuntur accipito / s(ine) d(olo) m(alo) exque ieis libreis quae ibei scripta erunt intabulas publicas referunda curato easque tabulas / eodem   loco ubei ceterae tabulae publicae erunt in quibus census populi perscriptus erit condenda(s) curato / qui pluribus in municipieis coloneis praefectureis domicilium habebit et is Romae census erit quo magis / in municipio colonia praefectura h(ac) l(ege) censeatur e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogatur) / quei lege pl(ebei) ve sc(ito) permissus est [f]uit utei leges in municipio fundano municipibusve eius municipi daret / sei qui[d] is post h(anc) l(egem) r(ogatam) in eo anno proxumo quo h(anc) l(egem) populus iuserit adeas leges municip[i]s fundanos / item teneto utei oporteret sei ea[e] res abeo tum quom primum leges eis municipibus lege pl(ebei) ve sc(ito) dedit / adeas leges additae commutatae conrectae essent neve quis interced[i]to neve quid facito quo minus / ea rata sint quove minus municipis fundanos tenea(n)t eisque optemperetur
 

 
►  Bibliography
 
 
Maittaire, Antiquae inscriptiones dua, London, 1736 ; Conradi, Parerga. Liber tertius, Helmstadt, 1738, pp. 350-426 ; Maffei, Osservazioni letterarie, 3, 1738, pp. 265-307 ; Muratori, Novus thesaurus veterum inscriptionum..., II, Milano, 1740, p. DLXXXII ; Maffei, Museum Veronense, Verona, 1749 ; Mazzocchi, In regii Herculanensis Musei aeneas tabulas Heracleenses Commentarii, Napoli, 1754-1755 ; Pettingel, The Latin Inscription on the Copper Table Discovered in the Year 1732 near Heraclea, London, 1760 ; Webb, An Account of a Copper Table Containing Two Inscriptions in the Greek and Latin Tongues Discovered in the Year 1732 near Heraclea, London, 1760 ; Hugo, Civilistisches Magazin, 3, 1812, pp. 340-388 ; Marezoll, Fragmentum legis romanae in aversa tabulae Heracleensis parte, Göttingen, 1816 ; Dirksen, Observationes ad Tabulae Heracleensis partem alteram, Berlin, 1817 ; Dirksen, Civilistische Abhandlungen, II, Berlin, 1820, pp. 144-323 ; Savigny, ZGA, 9, 1838, pp. 300-378 = Vermischte Schriften, III, 1850, pp. 279-373 ; Göttling, Funfzehn römische Urkunden auf Erz und Stein, nach den Originalen neu verglichen und herausgegeben, Halle, 1845, pp. 59-66 ; Zumpt, Commentationum epigraphicarum volumen, Berlin, 1850, pp. 71-158 ; CIL I1 (1863), n. 206 ; Hirschfeld, Phil, 29, 1870, pp. 1-96 ; Nissen, RhM, 45, 1890, pp. 100-110 ; Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, Berlin, 1892-1916, n. 6085 ; de Petra, MonAnt, 6, 1895, pp. 427-442 ; Liebenam, Städteverwaltung im römischen Kaiserreiche, Leipzig, 1900, pp. 206-207 ; Hackel, WS, 24, 1902, pp. 552-562 ; Mommsen, EE, IX (1903), pp. 1-11 ; Legras, Table Latine d'Héraclée, Paris, 1907 ; Arangio-Ruiz, BIDR, 1908, pp. 83-91 ; Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 102-110, n. 18 ; de Sanctis, Atti Ac. Torino, 45, 1909-10, pp. 144-157 = Scritti Minori, III, Roma, 1972, pp. 415-427 ; Nap, Dateering en Rechtskarakter der z. g. Lex Julia Municipalis, Amsterdam, 1910 ; Pais, RAL, 1910, pp. 685-704 and 788-809 / 1911, pp. 158-168 = SSAC, 5, 1912, pp. 43-107 ; Besnier, REA, 14, 1912, pp. 40-52 ; de Sanctis, Atti Ac. Torino, 48, 1912-13, pp. 270-284 = Scritti Minori, III, Roma, 1972, pp. 479-492 ; Mitteis, ZSS, 33, 1912, pp. 159-180 ; Muttelsee, Untersuchungen über die Lex Julia Municipalis, Diss. Freiburg-im-Br., 1913 ; Hardy, JRS, 4, 1914, pp. 65-110 = Some Problems in Roman History, Oxford, 1924, pp. 239-294 ; Cuq, Mém. AIBL, 1915, pp. 279-335 ; Elmore, JRS, 5, 1915, pp. 125-137 ; Reid, JRS, 5, 1915, pp. 207-248 ; Hardy, CQ, 11, 1917, pp. 27-37 ; CIL I2 (1918), n. 593 ; Elmore, CQ, 12, 1918, pp. 38-45 ; Hardy, JP, 35, 1920, pp. 19-50 ; von Premerstein, ZSS, 43, 1922, pp. 45-152 ; Nap, RE, XII (1925), c. 2368-2389 ; Abbott & Johnson, Municipal Administration in the Roman Empire, Princeton, 1926, pp. 288-298, n. 24 ; Cary, JRS, 19, 1929, pp. 113-119 ; CIL I2 (1931), pp. 724 and 739 ; Kornemann, RE, XVI (1933), c. 570-638 ; Rudolph, Stadt und Staat im römischen Italien, Leipzig, 1935, pp. 113-120 ; Cary, JRS, 27, 1937, pp. 48-54 ; Girard, Textes de droit romain, 6th ed., Paris, 1937, p. 80 ; Riccobono, FIRA I, Firenze, 1941, pp. 140-152, n. 13 ; CIL I2 (1943), p. 833 ; Manni, Per la storia dei municipii fino alla guerra sociale, 1947 ; Schönbauer, Anz. Oest. Akad. Wien, 89, 1952, pp. 109-132 ; Wenger, Die Quellen des römischen Rechts, Wien, 1953, pp. 158, 375 and 872 ; Schönbauer, RIDA, 1, 1954, pp. 373-434 ; de Martino, St. Paoli, Firenze, 1955, pp. 225-238 ; Johnson, Coleman-Norton & Bourne, Ancient Roman Statutes, Austin, 1961, pp. 93-97, n. 113 ; Frederiksen, JRS, 55, 1965, pp. 183-199 ; Saumagne, Le droit latin, 1965 ; Simshäuser, Iuridici und Munizipalgerichtsbarkeit in Italien, München, 1973, pp. 137-144 ; Lo Cascio, Helikon, 15-16, 1975-6, pp. 351-371 ; d'Elia, St. Lucani, IV, Galatina, 1976, pp. 33-39 ; Lo Cascio, St. Lucani, IV, Galatina, 1976, pp. 77-107 ; Girard & Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 148-158, n. 13 ; Seston, CRAI, 1978, pp. 529-542 ; Costabile, Istituzioni e forme costituzionali nelle città del Bruzio in età romana, Napoli, 1984, pp. 115-118 ; Freis, Historische Inschriften zur römischen Kaiserzeit von Augustus bis Konstantin, Darmstadt, 1984, pp. 75-85 ; Nicolet, Culture et idéologie dans la genèse de l'état moderne, Roma, 1985, pp. 9-24 ; CIL I2 (1986), p. 916 ; Brunt, Italian Manpower, 2nd ed., Oxford, 1987, pp. 519-523 ; Nicolet, L'Urbs : Espace urbain et histoire, Roma, 1987, pp. 1-25 ; Cullens, Ancient History Bulletin, 3, 1989, pp. 85-90 ; Frei-Stolba, Labor omnibus unus. Gerold Walser zum 70. Geburtstag, Stuttgart, 1989, pp. 25-37 ; Lo Cascio, Ath, 78, 1990, pp. 287-318 ; AE 1991, n. 522 ; AE 1994, n. 540 ; AE 1995, n. 34 ; Crawford, Roman Statutes, I, London, 1996, pp. 355-391, n. 24 ;  AE 1997, n. 418 ; AE 2003, n. 15 ; AE 2004, n. 126 ; Giovannini, Chiron, 34, 2004, pp. 169-186 ; Caballos & Colubi in Rodriguez Neila & Melchor, Poder central y autonomia municipal : la proyección pública de las élites romanas de Occidente, Córdoba, 2006, pp. 17-54 ; Gruet, La rue à Rome, miroir de la ville : entre l'émotion et la norme, Paris, 2006, p. 222 ; Sitek, Tabula Heracleensis. Tekst, tlumaczenie, komentarz, Uniwersytet Warminsko-Mazurski, 2006 ; Bispham, From Asculum to Actium : The municipalization of Italy from the Social War to Augustus, Oxford, 2007 ; Goodman, The Roman city and its periphery : From Rome to Gaul, London-New York, 2007, pp. 14-16 ; Lo Cascio in Haensch & Heinrichs, Herrschen und Verwalten : Der Alltag der römischen Administration in der Hohen Kaiserzeit, Köln-Weimar-Wien, 2007, pp. 146-148 and 150-151.
 
 
►  Source : Two bronze tablets discovered near Heraclea in 1732 ( Mus. Naz. di Napoli, Inv. 2480-1 ).
 


Traduction française          English translation