LEX GABINIA TABELLARIA
   
( 139 BC )


     
Cicero, de leg., III, 16 ( Mueller, Leipzig, 1933 ).
  

 
35. Sunt enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis : ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido.
 

     
Cicero, Amic., 41 ( Mueller, Leipzig, 1890 ).
  

 
Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is quidem paucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut viderat ? Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere. Nam Carbonem, quocumque modo potuimus, propter recentem poenam Ti. Gracchi sustinuimus ; de C. Gracchi autem tribunatu quid expectem, non libet augurari. Serpit deinde res ; quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur. Videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enim discent quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum iis resistatur.
 

     
Cicero, leg. Agr., II, 2 ( Nisard, Paris, 1840 ).
  

 
4. Est illud amplissimum quod paulo ante commemoraui, Quirites, quod hoc honore ex nouis hominibus primum me multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam uindicem tacitae libertatis, sed uocem uiuam prae uobis indicem uestrarum erga me uoluntatum ac studiorum tulistis. Itaque me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi uestri concursus, neque singulae uoces praeconum, sed una uox uniuersi populi Romani consulem declarauit.
 

     
Plinius, Ep., III, 20 ( Sicard, Paris, 1954 ).
  

 
   1. Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori uel gloriae uel reprehensionis attulerit ? 2. At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem ut optimum placuit : omnes comitiorum die tabellas postulauerunt. 3. Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum. Non tempus loquendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur. 4. Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora confusio ; adeo desciueramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant. 5. Supersunt senes ex quibus audire soleo hunc ordinem comitiorum : citato nomine candidati silentium summum ; dicebat ipse pro se ; explicabat uitam suam, testes et laudatores dabat uel eum sub quo militauerat, uel eum cui quaestor fuerat, uel utrumque si poterat ; addebat quosdam ex suffragatoribus ; illi grauiter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces proderat. 6. Non numquam candidatus aut natales competitoris aut annos aut etiam mores arguebat. Audiebat senatus grauitate censoria. Ita saepius digni quam gratiosi praeualebant. 7. Quae nunc immodico fauore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt ; quod interim plane remedium fuit — erat enim nouum et subitum —, 8. sed uereor ne procedente tempore ex ipso remedio uitia nascantur. Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat. Nam quoto cuique eadem honestatis cura secreto quae palam ? 9. Multi famam, conscientiam pauci uerentur. Sed nimis cito de futuris : interim beneficio tabellarum habebimus magistratus, qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in reciperatoriis iudiciis, sic nos in his comitiis quasi repente apprehensi sinceri iudices fuimus.
 

 
 
►  Link : Plinius, Ep., III, 20.
 
 

Traduction française