LEX FLAMINIA AGRARIA
   
( 232-228 BC )
 

     
Cicero, Acad., II, 5 ( Appuhn, Paris, 1936 ).
  

 
Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est : ‘ primum mihi uidemini — me autem nomine appellabat — cum ueteres physicos nominatis, facere idem, quod seditiosi ciues solent, cum aliquos ex antiquis claros uiros proferunt, quos dicant fuisse popularis, ut eorum ipsi similes esse uideantur. Repetunt enim a P. Valerio, qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos, qui leges popularis de prouocationibus tulerint, cum consules essent ; tum ad hos notiores, C. Flaminium, qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit inuito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium, Q. Pompeium ...
 

 
Valerius Maximus V, 4 ( Kempf, Leipzig, 1888 ).
 

 
Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit : nam cum tribunus pl. legem de Gallico agro uiritim diuidendo inuito et repugnante senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu quidem aduersum se conscripto, si in eadem sententia perseueraret, absterritus, postquam pro rostris ei legem iam referenti pater manum iniecit, priuato fractus imperio descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae contionis reprehensus.
 

  
  
Link : Cicero, Acad., II, 1-5.
  


Traduction française