LEX FANNIA SUMPTUARIA
  
( 161 BC )


     
Macrobius, Sat., III, 17 ( Von Jan, Quedlinburg-Leipzig, 1852 ).
  

 
4. De hac lege Sammonicus Serenus ita refert : Lex Fannia, sanctissimi Augusti, ingenti omnium ordinum consensu pervenit ad populum : neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent. 5. Haec Sammonicus. Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum : unde a Lucilio poeta festivitatis suae more centussis vocatur.
 

     
Gellius, II, 24 ( Marache, Paris, 2002 ).
  

 
3. Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. 4. Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit :
Fanni centussis misellus.
5. In quo errauerunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putauerunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos. 6. Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominauit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.
 

  
  
Link : Macrobius, Sat., III, 17.
  


Traduction française