LEX
FALCIDIA DE LEGATIS Falcidian law on legacies ( 40 BC ) |
( C. G. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, I, Tübingen, 1909, pp. 110-111, n. 19 ). |
(Paulus
l. sing. ad l. Falc. : Lex Falcidia lata est, quae
primo capite liberam legandi facultatem dedit his verbis :) |
Qui
cives Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere
volet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare volet, ius potestasque
esto, ut hac lege sequenti licebit. |
(Secundo
capite modum legatorum constituit his verbis :) |
Quicumque
civis Romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam
cuique civi Romano pecuniam iure publico dare legare volet, ius potestasque
esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis
eo testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita datum legatumve
erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto isque heres, qui eam
pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damnatus
est. |
[Dig.
XXXV, 2, 1] |
|