LEX FABIA DE PLAGIARIIS
   
Fabian law on kidnappers
   
( 1st century BC )
 
Theodor Mommsen ( 1817-1903 )
 
  D. XLVIII  Sent. V  Coll. XIV

     
Digesta, XLVIII, 15 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
[ Ulpianus ]Si liberum hominem emptor sciens emerit, capitale crimen adversus eum ex lege fabia de plagio nascitur, quo venditor quoque fit obnoxius, si sciens liberum esse vendiderit.
[ Ulpianus ], pr. Sciendum est legem fabiam ad eos non pertinere, qui, cum absentes servos haberent, eos vendiderunt: aliud est enim abesse, aliud in fuga esse. 1. Item non pertinere ad eum, qui mandavit servum fugitivum persequendum et distrahendum: nec enim fugam vendidit. 2. Amplius dicendum est et si quis titio mandaverit servum fugitivum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum emptum haberet, cessare senatus consultum. 3. Hoc autem senatus consulto domini quoque continentur, qui fugam servorum suorum vendiderunt.
[ Marcianus ], pr. Legis fabiae crimine suppressi mancipii bona fide possessor non tenetur, id est qui ignorabat servum alienum, et qui voluntate domini putabat id eum agere. et ita de bona fide possessore ipsa lex scripta est: nam adicitur ‘ si sciens dolo malo hoc fecerit ’ : et saepissime a principibus severo et antonino constitutum est, ne bonae fidei possessores hac lege teneantur. 1. Illud non est omittendum, quod exemplo legis aquiliae, si is, propter quem quis in fabiam commisit, decesserit, adhuc accusatio et poena legis fabiae superest, ut et divus severus et antoninus rescripserunt.
[ Gaius ]Lege fabia tenetur, qui sciens liberum hominem donaverit vel in dotem dederit, item qui ex earum qua causa sciens liberum esse acceperit, in eadem causa haberi debeat, qua venditor et emptor habetur. idem et si pro eo res permutata fuerit.
[ Modestinus ]Respondit eum, qui fugitivum alienum suscepisse et celasse doceatur, ex eo, quod proprietatis quaestionem referret, crimen, si probetur, evitare minime posse.
[ Callistratus ], pr. Non statim plagiarium esse, qui furti crimine ob servos alienos interceptos tenetur, divus hadrianus in haec verba rescripsit: ‘ servos alienos qui sollicitaverit aut interceperit, crimine plagii, quod illi intenditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed quod verissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet. plane autem scire debet posse aliquem furti crimine ob servos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen statim plagiarium esse existimari. ’ 1. Idem princeps de eadem re in haec verba rescripsit: ‘ apud quem unus aut alter fuerit fugitivus inventus, qui operas suas locaverint ut pascerentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis dixerit. ’ 2. Lege fabia cavetur, ut liber, qui hominem ingenuum vel libertinum invitum celaverit invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in earum qua re socius erit, quique servo alieno servaeve persuaserit, ut a domino dominave fugiat, vel eum eamve invito vel insciente domino dominave celaverit, invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in ea re socius erit, eius poena teneatur.
[ Hermogenianus ]Poena pecuniaria statuta lege fabia in usu esse desiit: nam in hoc crimine detecti pro delicti modo coercentur et plerumque in metallum damnantur.

 
Iustiniani Institutiones, IV, 18 ( Krueger, Berlin, 1954 ).
 

 
10. Est et inter publica iudicia lex Fabia de plagiariis, quae interdum capitis poenam ex sacris constitutionibus irrogat interdum leviorem.

 
Iulii Pauli Sententiae, V, 6 ( FIRA II, Firenze, 1940 ).
 

 
14. Adversus eum, qui hominem liberum vinxerit suppresserit incluserit operamve ut id fieret dederit, tam interdictum quam legis Fabiae super ea re actio redditur : et interdicto quidem id agitur, ut exhibeatur is qui detinetur, lege autem Fabia, ut etiam poena nummaria coerceatur.

 
Collatio, XIV ( Girard & Senn, Paris, 1967 ).
 

 
     II. 1. PAULUS libro sententiarum V sub titulo ad legem Fabiam :
     Lege Fabia tenetur, qui civem Romanum ingenuum libertinumve servumve alienum celaverit vendiderit vinxerit comparaverit. 2. Et olim quidem huius legis poena nummaria fuit, sed translata est cognitio in praefectum urbis, itemque praesidis provinciae extra ordinem meruit animadversionem. Ideoque humiliores aut in metallum dantur aut in crucem tolluntur, honestiores adempta dimidia parte bonorum in perpetuum relegantur. 3. Si servus sciente domino alienum servum subtraxerit vendiderit celaverit, in ipsum dominum animadvertitur : quod si id domino ignorante commiserit, in metallum datur.
     III. 1. ULPIANUS libro nono de officio proconsulis sub titulo ad legem Fabiam :
     Frequens est etiam legis Fabiae cognitio in tribunalibus praesidum, quamquam quidam procuratores Caesaris usurpaverint tam in provinciis quam Romae. 2. Sed enim iam eo perventum est constitutionibus, ut Romae quidem praefectus urbis solus super ea re cognoscat, si intra miliarium centesimum sit iniuria commissa : enimvero si ultra centesimum, praefectorum praetorio erit cognitio. In provincia est praesidum provinciarum, nec aliter procuratori Caesaris haec cognitio iniungitur, quam si praesidis partibus in provincia fungatur. Plane post sententiam de Fabia latam procuratoris partes succedunt huiusce rei. 3. Attamen procurator qui nullam provinciam regit licet de capitalibus causis cognoscere nec soleat, tamen ut de lege Fabia possit cognoscere, imp. Antoninus constituit. Idem legis Iuliae de adulteris coercendis constitutione imperatoris Antonini quaestionem accepit. 4. Lege autem Fabia tenetur, qui civem Romanum eumve, qui in Italia liberatus sit, celaverit vinxerit vinctumve habuerit, vendiderit emerit, quive in eam rem socius fuerit : cui capite primo eiusdem legis poena iniungitur. Si servus quis sciente domino fecerit, dominus eius sestertiis quinquaginta milibus eodem capite punitur. 5. Eiusdem legis capite secundo tenetur, qui alieno servo persuaserit, ut dominum fugiat quive alienum servum invito domino celaverit vendiderit emerit dolo malo, quive in ea re socius fuerit : iubeturque populo sestertia quinquaginta milia dare. Et reliqua.
     6. Sciendum tamen est ex novellis constitutionibus capitali sententia plagiatores pro atrocitate facti puniendos : quamvis et Paulus relatis supra speciebus crucis et metalli huiusmodi reis inrogaverit poenam.
 

 
►  Bibliography
 
 
Voigt, Verhandlungen der Sächsischen Akademie der Wissenschaften zu Leipzig, 37, 1885, p. 352 ; Coroï, La violence en droit criminel romain, Paris, 1915, p. 210 ; Burdick, The principles of Roman law and their relation to modern law, Rochester, 1938, p. 684 ;
Berger, RE, Supp. VII (1940), c. 386-394 ; Berger, Encyclopedic dictionary of Roman law, XLIII, 2, 1953, p. 632 ; Lambertini, Plagium, Milan, 1980 ; Vogt-Spira, Beiträge zur mündlichen Kultur der Römer, Tübingen, 1993, p. 51 ; Crawford et al., Roman Statutes, I, London, 1996, p. 755, n. 51 ; Fraschetti, La commemorazione di Germanico nella documentazione epigrafica, Roma, 2000, p. 86 ; Mousourakis, The historical and institutional context of Roman law, Ashgate, 2003, pp. 228-229 ; Khanoussi, Ruggeri & Vismara, L'Africa romana, Roma, 2004, p. 1716 ; Hidalgo de la Vega in Serghidou, Fear of slaves, fear of enslavement in the ancient Mediterranean = Peur de l'esclave, peur de l'esclavage en Méditerranée ancienne, Besançon, 2007, p. 329 ; Mousourakis, A legal history of Rome, London-New York, 2007, p. 224.
 


Traduction française