70. At
sectabantur multi. Doce mercede ; concedam esse crimen. Hoc quidem
remoto quid reprendis ? ‘ Quid opus est ’
inquit ‘ sectatoribus? ’ A me tu id quaeris,
quid opus sit eo quo semper usi sumus ? Homines tenues unum habent
in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi benefici locum, hanc
in nostris petitionibus operam atque adsectationem. Neque enim fieri
potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos
necessarios candidatos adsectentur totos dies ; a quibus si domus
nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae
spatio honestamur, diligenter obseruari uidemur et coli ; tenuiorum
amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis
uiris et beneficis deesse non solet.
71. Noli
igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato;
sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod
nobis tribuere possint. Si nihil erit praeter ipsorum suffragium,
tenues, etsi suffragantur, nil ualent gratia. Ipsi denique, ut solent
loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non uocare domum suam possunt.
Atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur
nisi opera sua compensari putant posse. Itaque et legi Fabiae quae
est de numero sectatorum ...