ROGATIO
FABIA AGRARIA ( 477 BC ) |
Livius, II, 48 ( Nisard, Paris, 1864 ). |
1. Igitur
non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Verginio
consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam
agere, quam ut iam aliqua ex parte inchoata concordiae spe primo quoque
tempore cum patribus coalescerent animi plebis. 2. Itaque
principio anni censuit, priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus
existeret, occuparent patres ipsi suum munus facere, captiuum agrum
plebi quam maxime aequaliter darent : uerum esse habere eos, quorum
sanguine ac sudore partus sit. 3. Aspernati
patres sunt ; questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et euanescere
uiuidum quondam illud Caesonis ingenium. Nullae deinde urbanae factiones
fuere. |
|