Macrobius, Sat.,
III, 17 ( Von Jan, Quedlinburg-Leipzig, 1852 ).
|
6. Fanniam
legem post annos decem et octo lex Didia consecuta est. Eius ferundae
duplex fuit causa : prima et potissima, ut universa Italia, non
sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam
legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam: deinde
ut non soli qui prandia coenasve maiore sumptu fecissent, sed etiam
qui ad ea vocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur. |