LEX DE DICTATORE CREANDO
   
( 499 ? BC )


     
Livius, II, 18 Nisard, Paris, 1864 ).
  

 
3. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam inuenio : A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse ; dictatorem inde factum.
 

     
Digesta, I, 2 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ).
  

 
2. (18) Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a finitimis inferrentur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui : itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec provocandi ius fuit et quibus etiam capitis animadversio data est. Hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri.
 

  
►  Bibliography
 
 
CIL I, p. 557 ; Liebenam, RE, V, c. 372 ; Mommsen, Le droit public Romain, III, Paris, 1893, p. 163, n. 2 ; Rotondi, Leges publicae populi romani, Milano, 1912, pp. 191-192 ; Willems, Le Sénat de la République romaine, II, Louvain, 1885, p. 335.
 
 
  
Link : Livius II, 16-21.
  


Traduction française