LEX
CORNELIA DE FALSIS Lex Cornelia testamentaria nummaria ( 81-79 BC ) |
||||||
|
||||||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||||||
|
||||||
Digesta, XLVIII, 10 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||||
1 [ Marcianus ],
pr. Poena legis corneliae irrogatur ei, qui falsas
testationes faciendas testimoniave falsa inspicienda dolo malo coiecerit.
1. Item ob instruendam advocationem testimoniave
pecuniam acceperit pactusve fuerit societatem coierit ad obligationem
innocentium, ex senatus consulto coercetur. 2. Sed
et si quis ob renuntiandum remittendumve testimonium dicendum vel non
dicendum pecuniam acceperit, poena legis corneliae adficitur. et qui
iudicem corruperit corrumpendumve curaverit. 3. Sed
et si iudex constitutiones principum neglexerit, punitur. 4. Qui
in rationibus tabulis cerisve vel alia qua re sine consignatione falsum
fecerint vel rem amoverint, perinde ex his causis, atque si erant falsarii,
puniuntur. sic et divus severus lege cornelia de falsis damnavit praefectum
aegypti, quod instrumentis suis, cum praeerat provinciae, falsum fecit.
5. Is, qui aperuerit vivi testamentum,
legis corneliae poena tenetur. 6. Is,
qui deposita instrumenta apud alium ab eo prodita esse adversariis suis
dicit, accusare eum falsi potest. 7. Ad
testamenta militum senatus consultum pertinet, quo lege cornelia tenentur,
qui sibi legatum fideicommissumve adscripserint. 8. Inter
filium et servum et extraneum testamentum scribentes hoc interest, quod
in extraneo, si specialiter subscriptio facta est " quod illi dictavi
et recognovi", poena cessat et capi potest, in filio vel servo
vel generalis subscriptio sufficit et ad poenam evitandam et ad capiendum.
9. Ex illa quoque causa falsi poenae
quis subicitur (ut divi quoque severus et antoninus constituerunt),
ut tutores et curatores et qui officio deposito non restituerunt tutelam
vel curationem cum fisco contrahere non possint ac, si quis adversus
hanc legem profectus aerario obrepserit, ut perinde puniatur, ac si
falsum commisisset. 10. Sed ad illos
hoc non pertinet ( ut idem principes rescripserunt), qui antequam tutelam
susciperent haec gesserunt: nec enim excusationes admisisse, sed fraudes
exclusisse. 11. Idem principes rescripserunt
ita demum eum, qui rationem tutelae vel curae nondum reddidit, cum fisco
contrahere non debere, si vivat is, cuius tutela administrata est: nam
si decesserit, licet nondum heredi eius rationem reddiderit, iure eum
contrahere. 12. Sed si iure hereditario
successerunt in fiscalem contractum tutor vel curator, licet ante rationem
redditam: non puto poenam locum habere, licet adhuc vivat is, cuius
tutela vel cura administrata est. 13. Poena
falsi vel quasi falsi deportatio est et omnium bonorum publicatio: et
si servus eorum quid admiserit, ultimo supplicio adfici iubetur.
2 [ Paulus ]. Qui testamentum amoverit celaverit eripuerit deleverit interleverit subiecerit resignaverit quive testamentum falsum scripserit signaverit recitaverit dolo malo cuiusve dolo malo id factum erit, legis corneliae poena damnatur. 3 [ Ulpianus ]. Qui ignorans falsum esse testamentum vel hereditatem adiit vel legatum accepit vel quoquo modo adgnovit, falsum testamentum dicere non prohibetur. 4 [ Ulpianus ]. Si quis, cum falso sibi legatum adscribi curasset, decesserit, id heredi quoque extorquendum est. inde divus quoque marcus, cum quidam a patre heres institutus codicillos intercidisset et decessisset, fisco tantum esse putavit vindicandum, quantum per codicillos erogari posset, id est usque ad dodrantem. 5 [ Iulianus ]. Senatus poenam remisit ei, qui legata a se testamento data codicillis sua manu scriptis ademerat, sed quia et iussu patris id fecerat et annorum viginti quinque erat: hereditatem quoque ei capere permissum est. 6 [ Africanus ], pr. Si quis legatum sibi adscripserit, tenetur poena legis corneliae, quamvis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum vel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit. hoc tamen tunc verum est, cum perfectum testamentum erit. ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum vel non iure factum, ut senatus consulto locus sit. nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quod, si adulterinum non esset, verum tamen testamentum recte dicetur. similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur. 1. Si institutus heres exheredationem nominatim filii vel aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur. 2. Similiter et is, qui libertatem sua manu ademit servi testatoris et maxime cui a se legata vel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur. 3. Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et venia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit? et magis placet non posse. nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem vel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter venia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat. 7 [ Marcianus ]. Nullo modo servi cum dominis suis consistere possunt, cum ne quidem omnino iure civili neque iure praetorio neque extra ordinem computantur: praeterquam quod favorabiliter divi marcus et commodus rescripserunt, cum servus quereretur, quod tabulae testamenti, quibus ei data erat libertas, subprimerentur, admittendum ad suppressi testamenti accusationem. 8 [ Ulpianus ]. Quicumque nummos aureos partim raserint, partim tinxerint vel finxerint: si quidem liberi sunt, ad bestias dari, si servi, summo supplicio adfici debent. 9 [ Ulpianus ], pr. Lege cornelia cavetur, ut, qui in aurum vitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos flaverit, falsi crimine teneri. 1. Eadem poena adficitur etiam is qui, cum prohibere tale quid posset, non prohibuit. 2. Eadem lege exprimitur, ne quis nummos stagneos plumbeos emere vendere dolo malo vellet. 3. Poena legis corneliae irrogatur ei, qui quid aliud quam in testamento sciens dolo malo falsum signaverit signarive curaverit, item qui falsas testationes faciendas testimoniave falsa invicem dicenda dolo malo coierint. 4. Qui delatorem summisit in causa pecuniaria, eadem poena tenetur, qua tenentur hi qui ob instruendas lites pecuniam acceperunt. 10 [ Macer ], pr. De eo, qui ei in cuius potestate est eique qui in eadem potestate est adscripserit, nihil senatus consultis cavetur: sed hoc quoque casu committitur in legem, quia huius rei emolumentum ad patrem dominumve pertinet, ad quem pertineret, si filius servusve sibi adscripsissent. 1. Illud constat, si extraneo quis adscripserit legatum, licet postea vivo testatore in potestate eum habere coeperit, senatus consultis locum non esse. 11 [ Marcianus ]. Si pater filio suo militi, quem habet in potestate, testamento commilitonis filii aliquid adscripserit, quem conmilitonem in militia novit: quia patri non adquiritur, extra poenam est. et cum matri filius adscripserat, divi fratres rescripserunt, cum iussu testatoris hoc scripsit, impunitum eum esse matremque capere posse. 12 [ Papinianus ]. Cum falsi reus ante crimen illatum aut sententiam dictam vita decedit, cessante cornelia quod scelere quaesitum est heredi non relinquitur. 13 [ Papinianus ], pr. Falsi nominis vel cognominis adseveratio poena falsi coercetur. 1. Ordine decurionum decem annis advocatum motum, qui falsum instrumentum cognoscente praeside recitavit, post finem temporis dignitatem respondi reciperare, quoniam in corneliam falso recitato, non facto non incidit. eadem ratione plebeium ob eandem causam exilio temporario punitum decurionem post reditum recte creari. 14 [ Paulus ], pr. Filius emancipatus cum scriberet patris testamentum, iussu patris servo communi titii et suo legatum adscripsit: quaero quis exitus quaestionis sit. respondit: plures quaestiones coniunxisti. et quidem quantum ad senatus consultum, quo prohibemur nobis vel his, quos in potestate habemus, adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris scripserit: excusatus enim is videtur qui in potestate est sic ut servus, si tamen iussum ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inveni senatum censuisse. 1. Sequens quaestio est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod servo communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quantum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur. et inveni Marcellum apud iulianum adnotasse. nam cum iulianus scripsisset, si sibi et titio scripsisset aut servo communi, cum pro non scripto sit, facillime quaeri posse, quantum titio et socio adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum nomen servi subducitur? quod et in praesenti quaestione observandum est. 2. Maritus servum dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit. quaesitum est, quid mulier ex lege iulia consequi possit. respondi: et patronum incidere in poenam edicti divi claudii dicendum est et filium emancipatum, licet praeteriti possint petere possessionem bonorum. ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri. an ideo teneri potest, quod adiectum est in lege " aut dolo fecit, quo minus ad eum perveniat?" sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim adversus illam hoc excogitavit. an ideo non denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? adquin cum is, qui sibi iussu testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suae, similiter iubente testatore, commisisset, ut id alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem remanere cum onere fideicommissi. 15 [ Callistratus ], pr. Divus claudius edicto praecepit adiciendum legi corneliae, ut, si quis, cum alterius testamentum vel codicillos scriberet, legatum sibi sua manu scripserit, proinde teneatur ac si commisisset in legem corneliam, et ne vel is venia detur, qui se ignorasse edicti severitatem praetendant. scribere autem sibi legatum videri non solum eum qui manu sua id facit, sed etiam qui per servum suum vel filium, quem in potestatem habet, dictante testatore legato honoratur. 1. Plane constitutionibus principalibus cavetur, ut, si testator specialiter subscriptione sua declaraverit dictasse servo alicuius, ut domino eius legatum ab heredibus suis daretur, id valere, nec generalem subscriptionem testatoris valere adversus senatus consulti auctoritatem et ideo legatum pro non scripto habendum et servo, qui etiam sibi legatum adscripsit, veniam dari. ego tutius esse puto veniam petendam ab imperatore, scilicet eo quod relictum est abstinentibus. 2. Item senatus censuit, ut, si servus domini sui iussu testamento codicillisve libertatem sibi adscripserit, ob eam rem, quod ipsius manu adscriptum est, minus liber sit: sed libertas ei ex fideicommissi causa praestatur: si modo post eam scripturam manu sua testator testamento codicillisve subscripserit. 3. Et quatenus de sola specie fideicommissae libertatis hoc senatus consulto continebatur, divus pius rescripsit sententiam magis sequendam esse huius senatus consulti quam scripturam: nam servos, cum dominis suis parent, necessitate potestatis excusari, si tamen accedat domini auctoritas subscribentis se ea dictasse et recognovisse: videri enim ait ipsius domini manu scripta, cuius voluntate ea scripta sunt. " quod tamen", inquit, " ad liberas personas, in quas nullum ius testator habuerit, extendi non debet: quaeri tamen debet, an aeque subsequendi necessitas et honesta excusatio est non facientibus, quod non sit concessum". 4. Matri quoque, cui per servum suum dictante filio legatum scriptum esset, veniam tribuendam legis corneliae placuit. 5. Idem in filiam, quae dictante matre sua per ignorantiam iuris legatum sibi scripserat, senatus censuit. 6. Si quis duobus heredibus institutis adiecerit, ut, si alteruter heres sine liberis decessisset, ei qui superesset et liberos haberet hereditas redderetur vel, si uterque sine liberis decessisset, hereditas ( deinde alia manu) scriptori testamenti restitueretur: placet testamentario poenam legis corneliae remitti. sed benignius est, ut etiam ea, quae supra scripta sunt, simili modo consequatur. 16 [ Paulus ], pr. Respondit instrumentorum subreptorum crimen non esse publici iudicii, nisi testamentum alicuius subreptum arguatur. 1. Paulus respondit legis corneliae poena omnes teneri, qui etiam extra testamenta cetera falsa signassent. 2. Sed et ceteros, qui in rationibus tabulis litteris publicis aliave qua re sine consignatione falsum fecerunt vel, ut verum non appareat, quid celaverunt subripuerunt deleverunt subiecerunt resignaverunt, eadem poena adfici solere dubium non esse. 17 [ Paulus ]. Cum quidam sua manu servum sibi legatum scripsisset et eum manumittere rogatus esset, senatus censuit ab omnibus heredibus eum manumittendum. 18 [ Paulus ], pr. Uxori legatum in alieno testamento scribere non prohibemur. 1. Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripsit, etsi suspectus esse praesumitur, quod ultro tutelam videbitur affectasse, tamen, si idoneus esse adprobetur, non ex testamento, sed ex decreto tutor dandus est. nec excusatio eius admittetur, quia consensisse videtur voluntati testatoris. 19 [ Paulus ], pr. Qui falsam monetam percusserint, si id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absolvuntur. 1. Accusatio suppositi partus nulla temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea, quae partum subdidisse contenditur. 20 [ Hermogenianus ]. Falsi poena coercentur et qui ad litem instruendam advocatione testibus pecuniam acceperunt, obligationem pactionem fecerunt, societatem inierunt, ut aliquid eorum fieret curaverunt. 21 [ Paulus ]. Qui duobus in solidum eandem rem diversis contractibus vendidit, poena falsi coercetur, et hoc et divus hadrianus constituit. is adiungitur et is qui iudicem corrumpit. sed remissius puniri solent, ut ad tempus relegentur nec bona illis auferantur. 22 [ Paulus ], pr. Impuberem in hoc edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine vix possit teneri, cum dolus malus in eam aetatem non cadit. 1. Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater legatum, dicendum est reverso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, innocens pater existimatur. 2. Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in adoptionem dato. 3. Item si servo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate praestanda, adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet omne, quod per huiusmodi servum adquisitum est, restitui oportere manumisso. 4. Et si ei servo, qui bona fide servit, aliquid adscripsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonae fidei possessori adquiritur, dicamus eum poenae eximendum esse. 5. Si dominus adscripserit servo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui compendio suo nullo modo prospexerit. eadem et de filio postea emancipato dici potest. 6. Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, in senatus consultum incidit: quod et iulianus scribit. 7. Adimendo quoque aliquid incidere in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: veluti si servo legato sibi eodemque manumisso libertatem sua manu ademerit ( hoc ita, si voluntate testatoris ademerit: nam si ignorante eo, libertas valet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicommissum ademerit. 8. Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non verbis, sed sententia senatus consulti tenetur. 9. Item non continetur verbis servus, qui alieno testamento fideicommissam libertatem sibi adscripsit. sed de hoc potest haesitari, quoniam, ut supra diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit. immo magis dicendum est hunc contra senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit. 10. Si testamentarius servo suo fideicommissam libertatem dederit, videamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius commodum est: nisi ideo adscripserit, ut servus magno pretio redimatur ab eo et manumittatur. 11. Sed et ille, qui, cum titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pecuniae sibi dandae, in voluntatem senatus consulti incidit. 12. Qui autem voluntate patris se exheredat vel legatum sibi adimit, neque verbis senatus consulti neque sententia continetur. 23 [ Paulus ]. Quid sit falsum, quaeritur: et videtur id esse, si quis alienum chirographum imitetur aut libellum vel rationes intercidat vel describat, non qui alias in computatione vel in ratione mentitur. 24 [ Scaevola ]. Aithales servus, cui testamento betiti callinici per fideicommissum libertas et portio hereditatis relicta erat ab his, qui ex undecim portionibus heredes erant instituti, professus est indicium apud maximillam filiam testatoris ex parte duodecima heredem scriptam: se posse probare falsum testamentum betiti callinici. et apud magistratus interrogatus a maximilla professus est probaturum, quemadmodum falsum sit factum testamentum. et cum in crimen falsi subscripsisset maximilla in scriptorem testamenti et proculum coheredem, acta causa praefectus urbi falsum testamentum non esse pronuntiavit et maximillae partem duodecimam a fisco cogi iussit. quaesitum est, an aithaleti libertas et fideicommissum post haec facta debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi. 25 [ Ulpianus ]. Qui nomine praetoris litteras falsas reddidisse edictumve falsum proposuisse dicetur, ex causa actione in factum poenali tenetur, quamquam lege cornelia reus sit. 26 [ Marcellus ]. Si quis patris sui testamentum aboleverit et, quasi intestatus decessisset, pro herede gesserit atque ita diem suum obierit: iustissime tota hereditas paterna heredi eius eripietur. 27 [ Modestinus ], pr. Eos, qui diversa inter se testimonia praebuerunt, quasi falsum fecerint, et praescriptio legis teneri pronuntiat. 1. Et eum, qui contra signum suum falsum praebuit testimonium, poena falsi teneri pronuntiatum est. de impudentia eius, qui diversa duobus testimonia praebuit, cuius ita anceps fides vacillat, quod crimine falsi teneatur, nec dubitandum est. 2. Qui se pro milite gessit vel illicitis insignibus usus est vel falso duplomate vias commeavit, pro admissi qualitate gravissime puniendus est. 28 [ Modestinus ]. Si, a debitore praelato die, pignoris obligatio mentiatur, falsi crimini locus est. 29 [ Modestinus ]. Si quis obrepserit praesidi provinciae, tam per acta quam per libelli interpellationem nihil agit. immo si accusatus fuerit, poenam temerari luit: proinde enim punitur, atque si falsum fecerit. sunt enim rescripta de ea re: sufficit autem unum argumenti causa referre, cuius verba haec sunt: " alexander augustus iulio marullo. si libello dato adversarius tuus veritatem in precibus ab eo datis non adiecit, subscriptione uti non potest: immo si accusatus fuerit, et poenam inferre debet". 30 [ Modestinus ], pr. Lege cornelia testamentaria obligatur, qui signum adulterinum fecerit sculpserit. 1. De partu supposito soli accusant parentes aut hi, ad quos ea res pertineat: non quilibet ex populo ut publicam accusationem intendat. 31 [ Callistratus ]. Divus pius claudio rescripsit pro mensura cuiusque delicti constituendum in eos, qui apud iudices instrumenta protulerunt, quae probari non possint: aut si plus meruisse videatur, quam ex forma iurisdictionis pati possint, ut imperatori describatur aestimaturo, quatenus coerceri debeant. sed divus marcus cum fratre suo pro sua humanitate hanc rem temperavit, ut, si ( quod plerumque evenit) per errorem huiusmodi instrumenta proferantur, ignoscatur eis, qui tale quicquam protulerint. 32 [ Modestinus ], pr. Hodie qui edicta proposita dolo malo corrumpunt, falsi poena plectuntur. 1. Si venditor mensuras publice probatas vini, frumenti vel cuiuslibet rei, aut emptor corruperit dolove malo fraudem fecerit: quanti ea res est, eius dupli condemnatur: decretoque divi hadriani praeceptum est in insulam eos relegari, qui pondera aut mensuras falsassent. 33 [ Modestinus ]. Si quis falsis constitutionibus nullo auctore habito utitur, lege cornelia aqua et igni ei interdicitur. |
||||||
Iustiniani Institutiones, IV, 18 ( Krueger, Berlin, 1954 ). |
||||||
7. Item
lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria vocatur, poenam irrogat
ei qui testamentum vel aliud instrumentum falsum scripserit, signaverit,
recitaverit, subiecerit, quive signum adulterinum fecerit, sculpserit,
expresserit sciens dolo malo. eiusque legis poena in servos ultimum
supplicium est, quod et in lege de sicariis et veneficis servatur, in
liberos vero deportatio. |
||||||
Pauli Sententiae, IV, 7 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||||
1. Qui
testamentum falsum scripserit recitaverit subiecerit signaverit suppresserit
amoverit resignaverit deleverit, poena legis Corneliae de falsis tenebitur,
id est in insulam deportatur. 2. Non
tantum is, qui testamentum subiecit suppressit delevit, poena legis
Corneliae coercetur, sed et is qui sciens dolo malo id fieri iussit
faciendumve curavit. 3. Testamentum supprimit,
qui sciens prudensque tabulas testamenti in fraudem heredum vel legatariorum
fideivecommissariorum aut libertatium non profert. 4. Supprimere
tabulas videtur, qui cum habeat et proferre possit, eas proferre non
curat. 5. Codicilli quoque si lateant
nec proferantur, supprimi videbuntur. 6. Edicto
perpetuo cavetur, ut, si tabulae testamenti non appareant, de earum
exhibitione interdicto reddito intra annum agi possit, quo ad exhibendum
compellitur qui supprimit. Tabularum autem appellatione chartae quoque
et membranae continentur. |
||||||
Pauli Sententiae, V, 25 ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||||||
1. Lege
Cornelia testamentaria tenentur: qui testamentum quodve aliud instrumentum
falsum sciens dolo malo scripserit recitaverit subiecerit suppresserit
amoverit resignaverit deleverit, quodve signum adulterinum sculpserit
fecerit expresserit amoverit reseraverit, quive nummos aureos argenteos
adulteraverit laverit conflaverit raserit corruperit vitiaverit, vultuve
principum signatam monetam praeter adulterinam reprobaverit: honestiores
quidem in insulam deportantur, humiliores autem aut in metallum dantur
aut in crucem tolluntur: servi autem post admissum manumissi capite
puniuntur. 1a. Qui falsam monetam percusserint,
si id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absolvuntur.
1b. Accusatio suppositi partus nulla
temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne
ea quae partum subdidisse contenditur. 2. Qui
ob falsum testimonium perhibendum vel verum non perhibendum pecuniam
acceperit dederit iudicemve, ut sententiam ferat vel non ferat, corruperit
corrumpendumve curaverit, humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis
bonis cum ipso iudice in insulam deportantur. 3. Falsum
est, quidquid in veritate non est, sed pro vero adseveratur. 4. Iudex,
qui contra sacras principum constitutiones contrave ius publicum, quod
apud se recitatum est, pronuntiat, in insulam deportatur. 5. Qui
rationes acta libellos album propositum testationes cautiones chirographa
epistulas sciens dolo malo in fraudem alicuius deleverit mutaverit subiecerit
subscripserit, quive aes inauraverit argentaverit, quive, cum argentum
aurum poneret, aes stannumve subiecerit, falsi poena coercetur. 6. Amplissimus
ordo decrevit eas tabulas, quae publici vel privati contractus scripturam
continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam
partem perforatae triplici lino constringantur atque impositae supra
linum cerae signa imprimantur, ut exteriori scripturae fidem interior
servet. Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent. 6a. Testamentum,
quod nullo iure valet, impune supprimitur: nihil est enim, quod ex eo
aut petatur aut consistere possit. 7. Qui
vivi testamentum aperuerit recitaverit resignaverit, poena legis corneliae
tenetur: et plerumque aut humiliores in metallum dantur aut honestiores
in insulam deportantur. 8. Si quis instrumenta
litis suae a procuratore vel cognitore adversario prodita esse convicerit,
tam procurator quam cognitor, si humiliores sunt, in metallum damnantur,
si honestiores sunt, adempta dimidia parte bonorum in perpetuum relegantur.
9. Qui falsis instrumentis actis epistulis
rescriptis sciens dolo malo usus fuerit, poena falsi coercetur: ideoque
humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam deportantur.
10. Instrumenta penes se deposita quicumque
alteri altero absente reddiderit vel adversario prodiderit, pro personae
eius condicione aut in metallum damnatur aut in insulam relegatur. 11. Qui
sibi falsum nomen imposuerit, genus parentesve finxerit, quo quid alienum
interciperet caperet possideret, poena legis corneliae de falsis coercetur.
12. Qui insignibus altioris ordinis utuntur
militiamque confingunt, quo quem terreant vel concutiant, humiliores
capite puniuntur, honestiores deportantur. 13. Si
qui de iudicis amicitiis vel familiaritate mentientes eventus sententiarum
eius vendunt, quidve obtentu nominis eius agunt, convicti pro modo delicti
aut relegantur aut capite puniuntur. |
||||||
Collatio, VIII ( Girard & Senn, Paris, 1967 ). |
||||||
V. 1. PAULUS
libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam testamentariam : Qui ob falsum testimonium perhibendum pecuniam acceperit dederit, iudicemve ut sententiam ferat vel non ferat corruperit corrumpendumve curaverit, humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis bonis cum ipso iudice in insulam deportantur. VI. 1. Idem
eodem libro et titulo : Praeterea factum est senatus consultum Statilio et Tauro consulibus, quo poena legis Corneliae inrogatur ei, qui quid aliud quam testamentum sciens dolo malo falsum signaverit signarive curaverit, item qui ad falsas testationes faciendas testamentave falsa invicem dicenda aut consignanda dolo malo coierint, Licinio V et Tauro conss. 2. Item qui ob instruendam advocationem testimoniave pecuniam acceperit pactusve fuerit societatemve coierit, aut aliquam de ea re pactionem interposuerit, item si quis coierit ad occisionem innocentium, senatus consulto quod Cotta et Messalla factum est coercetur. 3. Sed et si quis ob denuntiandum vel non denuntiandum remittendumve testimonium pecuniam acceperit, senatus consulto quod duobus Geminis conss. factum est poena legis Corneliae adficitur. Et reliqua. |
||||||
Tacitus, Annales, XIV, 40 ( Fisher, Oxford, 1906 ). |
||||||
Eodem
anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, servili alterum audacia,
admissa sunt. Domitius Balbus erat praetorius, simul longa senecta,
simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius
Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum ascitis
Vin[i]cio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis. illi Antonium
Primum et Asinium Marcellum sociaverant. Antonius audacia promptus,
Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur,
nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. igitur Fabianus tabulas
[adhibitis] iis quos memoravi et aliis minus inlustribus obsignat. quod
apud patres convictum, et Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio
lege Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris
poenae magis quam infamiae exemere. |
||||||
|
||||||