|
LEX
CORNELIA SUMPTUARIA
( 81
BC ) |
|
Ammianus Marcellinus,
XVI, 5 ( Nisard,
Paris, 1860 ).
|
|
1. Primum
igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit
tamquam adstrictus sumptuariis legibus uiueret, quas ex rhetris {Lycurgi
id} et axonibus Romam translatas diuque obseruatas sed senescentes paulatim
reparauit Sylla dictator reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam
mensam fortuna, parcam uirtus adponit. |
|
Gellius, II, 24 ( Marache,
Paris, 2002 ).
|
|
11. Postea
L. Sulla dictator, cum, legibus istis situ atque senio oblitteratis,
plerique in patrimoniis amplis elluarentur et familiam pecuniamque suam
prandiorum conuiuiorumque gurgitibus proluissent, legem ad
populum tulit qua cautum est ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum
et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam
insumere ius potestasque esset, ceteris autem diebus omnibus non amplius
tricenos.
|
|
Macrobius, Sat., III, 17 ( Von
Jan, Quedlinburg / Leipzig, 1852 ).
|
|
11. Has
sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sylla
dictator : in qua non conviviorum magnificentia prohibita est nec
gulae modus factus, verum minora pretia rebus inposita, et quibus rebus,
di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum !
quos ille pisces, quasque offulas nominat, et tamen pretia illis minora
constituit ! Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad
parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire etiam qui parvis
essent facultatibus possent. 12. Dicam
plane quod sentio. Adprime luxuriosus mihi videtur et prodigus cui haec
tanta in epulis vel gratuita ponantur. Itaque tanto hoc seculum ad omnem
continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut
vulgo nota conprehenduntur nemo nostrum vel fando compererit. |
|
|
|