|  LEX 
        CORNELIA DE SICARIIS ET VENEFICIS Cornelian law on assassins and poisoners ( 81 BC )  | 
    
|   ( M. H. Crawford et al., Roman Statutes, II, London, 1996, pp. 749-753, n. 50 ).  | 
    
| Ch. 1 | 
| (Cic., Rab. perd. 19 / Mil. 11 / Parad. Stoic., 31 / Phil. II, 22 ; Coll. I, 3, 1 ; Dig. XLVIII, 8, 1 pr.) | 
praetor 
          iudexue quaestionis, cui sorte obuenerit quaestio <inter> sicarios, 
          eius quod in urbe Roma propius<ue> mille passus factum <est 
          erit>, cum <eis> iudicibus qui ei ex <hac> lege sorte 
          obuenerint, de eius capite quaerito, qui cum telo <fuit> fuerit 
          hominis occidendi furtiue faciendi causa, hominemue <occidit> 
          occiderit, cuiusue dolo malo id factum <est> erit.  | 
    
| Ch. 5 | 
| (Cic., Cluent. 148 / Cael. 51 ; Dig. XLVIII, 8, 1, 1 / XLVIII, 3, pr.-2 ; Sent. V, 23, 1) | 
<praetor> 
          iudex<ue> quaestionis <...> cum eis iudicibus qui ei <ex 
          hac lege sorte> obuenerint, <de eius capite quaerito> qui hominis 
          necandi causa uenenum malum fecit fecerit <uendidit> uendiderit 
          <emit> emerit <habuit> habuerit <dedit> dederit.  | 
    
| Ch. 6 | 
| (Cic., Cluent. 144-157 ; Dig. XLVIII, 8, 1 pr.-1 / XLVIII, 8, 3, 1-4 ; Sent. V, 23, 1) | 
<praetor 
          iudexue quaestionis ...> de eius capite quaerito, qui tribunus 
          militum legionibus quattuor primis <...> quaestor, tribunus plebis 
          <... fuit fuerit> inue senatu sententiam dixit dixerit, qui 
          eorum coiit coierit, conuenit conuenerit, <consensit> consenserit, 
          <...> falsumue testimonium dolo malo <dixit> dixerit, <...> 
          quo quis publico iudicio rei capitalis condemnaretur.  | 
    
|      |