|
LEX
CORNELIA DE REPETUNDIS
( 82-81
BC ) |
|
Cicero, Cluent., 37, 104 ( Nisard, Paris,
1840 ).
|
|
Fidiculanius
quid fecisse dicebatur ? accepisse a Cluentio HS CCCC milia.
Cuius erat ordinis ? senatorii. Qua lege in eo genere a senatore
ratio repeti solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime
est absolutus ; acta est enim causa more maiorum, sine ui, sine
metu, sine periculo ; dicta et eita et demonstrata sunt omnia ;
adducti iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari
qui non perpetuo sedisset, sed, aliud si is iudex nihil scisset nisi
quae praeiudicia de eo facta esse constarent, audire praeterea nihil
debuisse. |
|
Cicero, Rab. Post., 4 ( Nisard, Paris, 1840 ).
|
|
8. Est
enim haec causa ‘ Quo ea pecunia peruenerit ’
quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae. sunt lites
aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo uniuersae
<lites solutae>. iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia
quam is ceperit qui damnatus sit peruenerit. si est hoc nouum in lege
Iulia, sicuti multa sunt seuerius scripta quam in antiquis legibus et
sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum noua ;
9. sin hoc totidem uerbis translatum
caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Seruilia,
per deos immortalis ! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem
nouorum iudiciorum in rem publicam inducimus ? |
|
|
|