LEX
CORNELIA DE INIURIIS ( 81 BC ) |
|
|
|
|
|
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | |
Digesta, XLVII, 10 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
|
5 [ Ulpianus ],
pr. Lex cornelia de iniuriis competit ei, qui iniuriarum
agere volet ob eam rem, quod se pulsatum verberatumve domumve suam vi
introitam esse dicat. qua lege cavetur, ut non iudicet, qui ei qui agit
gener socer, vitricus privignus, sobrinusve est propiusve eorum quemquem
ea cognatione adfinitateve attinget, quive eorum eius parentisve cuius
eorum patronus erit. lex itaque cornelia ex tribus causis dedit actionem :
quod quis pulsatus verberatusve domusve eius vi introita sit. apparet
igitur omnem iniuriam, quae manu fiat, lege cornelia contineri. |
|
[Cf.
Dig. XLVII, 10, 5, 1 ss.] |
|
|
|
|