LEX
CORNELIA DE XX QUAESTORIBUS Cornelian law on the twenty quaestors ( 81 BC ) |
( P. F. Girard & F. Senn, Les lois des Romains, Napoli, 1977, pp. 141-143, n. 11 ). |
VIII
de XX q(uaestoribus). |
[L. Cornelius
L. f. dictator..... populum ioure rogavit populusque ioure scivit in...
(ante) d(iem).... Tribus....] principium fuit, pro tribu... [preimus
scivit.] |
....[ad]
q(uaestorem) urb(anum), quei aerarium provinciam optinebit, eam | mercedem
deferto ; quaestorque, quei aerarium provinciam | optinebit,
eam pequniam ei scribae scribeisque heredive | eius solvito,
idque ei sine fraude sua facere liceto, quod || sine malo
pequlatuu fiat, olleisque hominibus eam | pequniam capere
liceto. | |
Co(n)s(ules)
quei nunc sunt, iei ante k. Decembreis primas de eis, quei | cives
Romanei sunt, viatorem unum legunto, quei in | ea decuria
viator appareat, quam decuriam viatorum || ex noneis Decembribus
primeis quaestoribus ad aerarium | apparere oportet oportebit.
Eidemque co(n)s(ules) ante k. Decembr(eis) | primas de eis,
quei cives Romanei sunt, praeconem unum | legunto, quei in
ea decuria praeco appareat, quam | decuriam praeconum ex noneis
Decembribus primeis || quaestoribus ad aerarium apparere oportebit. | Deinde
eidem consul(es) ante k. Decembreis primas viatorem | unum
legunto, quei in ea decuria viator appareat, quam | decuriam
viatorum ex noneis Decembribus secundeis | quaestoribus ad
aerarium apparere oportet oportebit. || Eidemque co(n)s(ules)
ante k. Decembreis primas praeconem | unum legunto, quei in
ea decuria praeco appareat, quam | decuriam praeconum ex noneis
Decembribus secundeis | quaestoribus ad aerarium apparere
oportet oportebit. | Deinde eidem co(n)s(ules) ante k. Decembreis
primas viatorem || unum legunto, quei in ea decuria viator
appareat, | quam decuriam viatorum ex noneis Decembribus tertieis | quaestoribus
ad aerarium apparere oportet oportebit. | Eidemque co(n)s(ules)
ante k. Decembreis primas praeconem | unum legunto, quei in
ea decuria praeco appareat, quam || decuriam praeconum ex
noneis Decembribus tertieis | quaestoribus ad aerarium apparere
oportet oportebit. | Eosque viatores eosque praecones omneis,
quos eo | ordine dignos arbitrabuntur, legunto. Quam in quisque | decuriam
ita viator lectus erit, is in ea decuria viator || esto item
utei ceterei eius decuriae viatores erunt. | Quamque in quisque
decuriam ita praeco lectus erit, | is in ea decuria praeco
esto ita utei ceterei eius decuriae | praecones erunt. Sirempsque
eis viatoribus deque | eis viatoribus q(uaestori) omnium rerum
iuus lexque esto, quasei || sei ei viatores in eam decuriam
in tribus viatoribus | antea lectei sublectei essent, quam
in quisque decuriam || eorum ex hac lege viator lectus erit.
Sirempsque eis | praeconibus deque eis praeconibus quaestori
omnium | rerum iuus lexque esto, quasei sei ei praecones in
eam | decuriam in tribus praeconibus antea lectei sublectei || essent,
quam in quisque decuriam eorum ex hac lege | praeco lectus
erit. | |
Quos
quomque quaestores ex lege plebeive scito viatores | legere
sublegere oportebit, ei quaestores eo iure ea lege | viatores
IIII legunto sublegunto, quo iure qua lege q(uaestores), || quei
nunc sunt, viatores III legerunt sublegerunt ; quosque | quomque
quaestores ex lege plebeive scito praecones legere | sublegere
oportebit, ei quaestores eo iure ea lege praecones | IIII
legunto sublegunto, quo iure qua lege quaestores, quei | nunc
sunt, praecones III legerunt sublegerunt, dum ni quem || in
eis viatoribus praeconibus legundeis sublegundeis in eius | viatoris
praeconis locum viatorem praeconem legant | sublegant, quoius
in locum per leges plebeive scita viatorem | praeconem legei
sublegi non licebit ; itaque de eis quattuor | viatoribus
quaestor queiquomque erit viatores sumito || habeto, utei
ante hanc legem rogatam de tribus viatoribus | viatores habere
sumere solitei sunt : itaque de eis quattor | praeconibus
quaestor queiquomque erit praecones sumito habeto, | utei
ante hanc legem rogatam de tribus praeconibus | praecones
habere sumere solitei sunt. Itemque eis viatoribus || praeconibus,
quei ex hac lege lectei erunt, vicarium dare | subdere ius
esto licetoque, utei cetereis viatoribus praeconibus, | qua
in quisque decuria est, vicarium dare subdere iuus erit | licebitque ;
itemque quaestor(es) ab eis vicarios accipiunto, | utei aa
cetereis viatoribus praeconibus vicarios accipei || oportebit. | |
Viatores
praecones, quei ex hac lege lectei sublectei erunt, | eis
viatoribus praeconibus magistratus prove mag(istratu) | mercedis
item tantundem dato, quantum ei viator(ei) | praeconei darei
oporteret, sei is viator de tribus || viatoribus isque praeco
de tribus praeconibus esset, | quei ante hanc legem rogatam
utei legerentur | institutei sunt. | |
Quas
in decurias viatorum praeconum consul ex hac | lege viatores
praecones legerit, quorum viatorum || praeconum nomina in
eis decurieis ad aedem Saturni | in pariete intra caulas proxsume
ante hanc legem [scripta erunt eorum viatorum praeconum ad quaestorem
urbanum, quei aerarium provinciam optinebit, eam mercedem deferto.] |
|