LEX
CORNELIA DE CAPTIVIS ( 81 BC ) |
||
|
||
Theodor Mommsen ( 1817-1903 ) | ||
|
||
Digesta, XXVIII, 3 ( Mommsen & Krueger, Berlin, 1954 ). |
||
15 [ Iavolenus ].
Qui uxorem praegnatem habebat, in hostium potestatem pervenit :
quaero, filio nato quo tempore testamentum in civitate factum rumpatur ?
Et si filius ante moriatur quam pater, an scripti heredes hereditatem
habituri sint ? Respondi : non puto dubium esse, quin per
legem Corneliam, quae de confirmandis eorum testamentis, qui in hostium
potestate decessissent, lata est, nato filio continuo eius testamentum,
qui in hostium potestate sit, rumpatur : sequitur ergo, ut ex eo
testamento hereditas ad neminem perveniat. |
||
Pauli Sententiae, III, 4a ( FIRA II, Firenze, 1940 ). |
||
8. Qui
ab hostibus captus est, testamentum quasi servus facere non potest.
Sane valet testamentum id quod ante captivitatem factum est, si revertatur,
iure postliminii, aut si ibidem decedat, beneficio legis Corneliae,
qua lege etiam legitimae tutelae hereditatesque firmantur. |
||
|
||